|
|
E-learning
Storia del regno longobardo
in Italia
a cura di Stefano Gasparri
per il corso di "Antichità e Istituzioni
Medievali"
Università "Ca' Foscari"
di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000
2000 - Stefano
Gasparri per "Reti Medievali"
10.
Paolo
Diacono, Historia Langobardorum, V, 1, 6-7, 23-29
Il regno di
Grimoaldo
1.
Confirmato itaque Grimuald regno aput Ticinum, non multo post tempore iam
dudum pactam sibi Ariperti regis filiam, cuius germanum Godepertum
extincxerat, duxit uxorem. Beneventanum vero exercitum, cuius auxilio regnum
adeptus erat, multis dotatum muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen
ex eis secum habitaturos retenuit, largissimas eis tribuens possessiones.
6.
His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam a
Langobardorum manu eruere cupiens, Constantinopolim egressus, per litoralia
iter habens, Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit.
Qui tamen prius ad solitarium quendam, qui prophetiae spiritum habere
dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans utrum gentem Langobardorum, quae
in Italia habitabat, superare et optinere possit. A quo cum servus Dei
spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto
mane ita eidem augusto respondit: Gens Langobardorum superari modo ab
aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia provincia veniens basilicam
beati Iohannis baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc
ipse beatus Iohannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet
autem tempus, quando ipsum oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa
peribit. Quod nos ita factum esse probavimus, qui ante Langobardorum
perditionem eandem beati Iohannis basilicam, quae utique in loco qui Modicia
dicitur est constituta, per viles personas ordinari conspeximus, ita ut
indignis et adulteras non pro vitae merito, sed praemiorum datione, isdem
locus venerabilis largiretur.
7. Igitur cum, ut diximus, Constans augustus Tarentum venisset,
egressus exinde, Beneventanorum fines invasit omnesque pene per quas venerat
Langobardorum civitates cepit. Luceriam quoque, opulentam Apuliae civitatem,
expugnatam fortius invadens diruit, ad solum usque prostravit. Agerentiam
sane propter munitissimam loci positionem capere minime potuit. Deinde cum
omni suo exercitu Beneventum circumdedit et eam vehementer expugnare coepit;
ubi tunc Romuald, Grimualdi filius adhuc iuvenulus, ducatum tenebat. Qui
statim ut imperatoris adventum cognovit, nutricium suum nomine Sesualdum ad
patrem Grimualdum trans Padum direxit, obsecrans, ut quantocius veniret
filioque suo ac Beneventanis, quos ipse nutrierat, potenter succurreret.
Quod Grimuald rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium
Beneventum pergere coepit. Quem plures ex Langobardis in itinere
relinquentes, ad propria remearunt, dicentes, quia expoliasset palatium et
iam non reversurus repeteret Beneventum. Interim imperatoris exercitus
Beneventum diversis machinis vehementer expugnabat, econtra Romuald cum
Langobardis fortiter resistebat. Qui quamvis cum tanta multitudine congredi
manu ad manum propter paucitatem exercitus non auderet, frequenter tamen cum
expeditis iuvenibus hostium castra inrumpens, magnas eisdem inferebat
undique clades. Cumque Grimuald, eius pater, iamque properaret, eundem
nutricium eius, de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum adventum
nuntiaret. Qui cum prope Beneventum venisset, a Grecis captus imperatori
delatus est. Qui ab eo unde adveniret requirens, ille se a Grimualdo rege
venire dixit eundemque regem citius adventare nuntiavit. Statimque imperator
exterritus, consilium cum suis iniit, quatenus cum Romualdo pacisceretur, ut
Neapsiim possit reverti.
23.
Deinde ordinatus est aput Foroiuli dux Wechtari, qui fuit oriundus de
Vincentina civitate, vir benignus et populum suaviter regens. Hunc cum
audisset Sclavorum gens Ticinum profectum esse, congregata valida
multitudine, voluerunt super Foroiulanum castrum inruere; et venientes
castrametati sunt in loco qui Broxas dicitur, non longe a Foroiuli. Secundum
divinam autem dispositionem contigit, ut dux Wechtari superiori vespere a
Ticino reverteretur nescientibus Sclavis. Cuius comites cum ad propria, ut
adsolet fieri, remeassent, ipse hoc nuntium de Sclavis audiens, cuni paucis
viris, hoc est viginti quinque, contra eos progressus est. Quem Sclavi cum
tam paucis venire conspicientes, inriserunt, dicentes patriarcham contra se
cum clericis adventare. Qui cum ad pontem Natisionis fluminis, qui ibidem
est ubi Sclavi residebant, propinquasset, cassidem sibi de capite auferens,
vultum suum Sclavis ostendit; erat enim calvo capite. Quem dum Sclavi quia
ipse esset Wechtari cognovissent, mox perturbati, Wechtari adesse clamitant,
Deoque eos exterrente, plus de fuga quam de proelio cogitant. Tunc super eos
Wechtari cum paucis quos habebat inruens, tanta eos strage prostravit, ut ex
quinque milibus viris vix pauci qui evaderent remanerent.
24. Post hunc Wechtari Landari aput Foroiuli ducatum tenuit.Quo
defuncto, ei Rodoald in ducato successit.
25. Mortuo igitur, ut dixeramus, Lupo duce, Grimualdus rex filiam
eius nomine Theuderadam suo filio Romualdo, qui Beneventum regebat, in
matrimonium tradidit. Ex qua inde tres filios, hoc est Grimualdum, Gisulfum
necnon et Arichis genuit.
26. Rex quoque Grimuald de omnibus illis, qui cum, quando Beneventum
profectus fuerat, deseruerunt, suas iniurias ultus est.
27. Sed et Forum Populi, Romanorum civitatem, cuius cives eidem
adversa quaedam intulerant Beneventum proficiscenti missosque illius euntes
et redeuntes a Benevento saepius laeserant, hoc modo delevit.
Quadragesimorum tempore per Alpem Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus
omnino Romanis, in ipso sacratissimo sabbato paschali super eandem
civitatem, ea hora qua baptismum fiebat, inopinate inruit, tantamque
occisorum stragem fecit, ut etiam diacones ipsos, qui infantulos
baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque eandem urbem deiecit, ut
usque hodie paucissimi in ea commaneant habitatores.
28. Erat quidem Grimualdo contra Romanos non mediocre odium, pro eo
quod eius quondam germanos Tasonem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam
ob causam Opitergium civitatem, ubi ipsi extincti sunt, funditus destruxit
eorumque qui ibi habitaverant fines Foroiulanis Tarvisianisque et
Cenetensibus divisit.
29. Per haec tempora Vulgarum dux Alzeco nomine, incertum quam ob
causam, a sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui
ducatus exercitu ad regem Grimuald venit, ei se serviturum atque in eius
patria habitaturum promittens. Quem ille ad Romualdum filium Beneventum
dirigens, ut ei cum suo populo loca ad habitandum concedere deberet,
praecepit. Quos Romualdus dux gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad
habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit,
scilicet Sepinum, Bovianum et Iserniam et alias cum suis territoriis
civitates, ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium
vocitari praecepit. Qui usque hodie in his ut diximus locis habitantes,
quamquam et Latine loquantur, linguae tamen propriae usum minime amiserunt.
|