Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


11.  Vita Sancti Barbati, 1-2, 7

Il culto della vipera e dell'albero sacro

[INCIPIT VITA SANCTI BARBATI EPISCOPI]
1. Tempore quo Grimoalt Langobardorum regni moderabat, abenas eiusque filius Romualt Samnitibus imperabat, insignis sacerdos Barbatus nomine, ut fatus sum, Redemptoris nutu claruit Beneventi, actionibus celeps miraculisque coruscus. His quoque diebus quamvis sacri baptismatis unda Langobardi abluerentur, tamen priscum gentilitatis ritum tenentes, sicut bestiali mente degebant, bestiae simulacro, quae vulgo vipera nominatur, flectebant colla, quae debite  suo debebant flectere Creatori. Verum etiam non longe a Beneventi menibus quasi sollempnem diem sacram colebant arborem, in qua suspendentes corium, cuncti qui adherant terga vertentes arbori, celerius equitabant, calcaribus cruentantes equos, ut unus alteri possit prehire; atque in eodem cursu retroversis manibus corium iaculabant, iaculatoque particulam modicam ex eo comedendi superstitiose accipiebant. Et quia stulta illic persolvebant vota, ab actione nomen loci illius, sicut actenus dicitur, Votum imposuerunt.
2. Quae vir Domini Barbatus cernens, incessabiliter eis annuncians, duobus dominis servientes non posse salvari, et nequaquam inter filiorum Dei numeros merentur adgregari, qtti se apostatae angeli ditioni subdiderint. Haec et alia illis indesinenter beatissimus Barbatus huc atque illuc discurrens anxie predicabat, cupiens eos Creatori suo purgatos erroribus presentare. At illi ferina caecati dementia, nihil aliud nisi bellorum meditantes usus, optimum esse fatebatur cultum legis maiorum suorum, quos nominatim bellicosissimos asserebant, ideoque viri Dei monita funditus abdicabant. Sed omnipotens atque ineffabilis Deus, qui pro, humanis erroribus formam servi accipiens sanguinem suum fudit, eo quod neminem vult perire, non desinit etiam ingratos ad se congruentibus modis perducere, ut salvari queant. Hic piissimus medicus inprovisus aegro assistit, eumque compellit, ut de sua poscat salute.

7. Sequenti namque die divinis opitulationibus is qui usque ad internitionem moliebatur, urbem cum suis habitatoribus perdere, et non quibant eum ad misericordiam flectere inmensa pondera argenti vel auri atque innumera multitudo pretiosorum lapidum et margaritarum, accepta solummodo sorore eiusdem Romualt, Beneventum deserens, Neapolim est ingressus. Repente beatissimus Barbatus securem accipiens, Votum pergens, et suis manibus nefandam arborem, in qua per tot temporis spatia Langobardi exitiale sacrilegium perficiebant, defossa humo a radicibus incidit, ac desuper terrae congeriem fecit, ut nec inditium ex ea quis valeat repperire. Recesso igitur hoste, uterque sexus et aetas ad beatissimi Barbati episcopatus electionem unanimiter confluxerunt, letantes eo quod talem mererentur habere patrem, qui suis precibus hostem repellat.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP