Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


12.  L. Schiaparelli, Codice Diplomatico Longobardo, I, nn. 4 (ca.650) e 7 (685)

La controversia fra Siena e Arezzo
n. 4 Siena 650 c.

Int(entio) stetit inter u(irum) b(eatissimum) Mauro Senense ciuitatis episcopum et idem beatissimum Seruandum Aritine ciuitatis episcopum. intentionem quam a iure uidebatur de ecclesia uel plebe eorum, id est: Sancte Marie * * *, et alia ecclesia Sancti Amsani, tertia ecclesia Sancti Iohannis in * * *, quarta Sancte Restitute, quinta Sancti Geruasii. Atque stetit Tropus presbiter predicti beatissimi Seruandi episcopi; tenebat propriis manibus sancta euangelia, et dixit hoc quod iuratur: quod ecce hodieg per annis quadraginta, quia ego scio, seu amplius * * *, quod didici per seniores sacerdotes nostros, tam a tempore Narseti usque modo superscripte ecclesie et plebes ad sanctam Aretinam pertinuerunt, nam non ad ecclesiam. Senensem. Unde et in eorum presentia iam dictus presbiter sacramentum, sicut superius legitur, conduxit et fecit  * * *. Item de presbitero Iohanne, quem sacrauit beatissimus Maurus episcopus, et dicit eundem presbiterum sibi competere. Stetit ut * * * reuertentes eos ad propria, uenire debeant ad ecclesia Sancte Restitute, ibique presentetur presbiter Gratianus et suprascriptus Iohannes presbiter uel alii seniores, et pacifico et diligenti ordine requirant quando Iohannes presbiter tonsus est * * * uel predictum a quondam Aibone gast(aldio), et, ut dictum est atque traditum est tibi per ecclesiam * * * et * * * pro oraculo qui est positus in casale nomine Mene, quod restaurauerunt plebes * * * utrarumque partium, et sacrauit eam predictus beatissimus Maurus episcopus. Stetit ut in iura * * * Mauri episcopi esse * * * inueniatur * * *, excepta plebe Seruandi episcopi. Item protulit Maurus episcopus, eo quod homines qui abitant- in Sexta oraculum de desertis restaurauissent, et ex ipso oraculo, tempore quando ab incendio est crematus, patrocinia sanctorum exinde a plebe in alia ecclesia posuissent. Et ecce modo sic peruit ab ipsa * * * plebs, que ibidem pertinet, quatinus debeat et patrocinio in ipso loco restituere * * *, et sacrare denuo sacrum altare modo Seruandus episcopus, ne post sacrationem aliquas calumnias inferat. Stetit * * * ut accedant pariter ad ipsum locum uel oraculum, et requirant a senioribus cui ex ipsis ipse oraculum debet pertinere, aut ante in cuius fuit potestate, et nunc ipse eam et consecret et possideat.

Ego Maurus u(ir) b(eatissimu)s subscripsi et omnia suprascripta consensi.
Ego Iulianus u(ir) u(enerabilis) presbiter hac conuentione consensi et subscripsi.
Ego Preticus archidiaconus Senensis ecclesie consensi et subscripsi.

Una donazione pro anima
n. 7 Lucca 20/01/685

Exsemplar.
Et ideo nos Felix gratia. D(e)i ep(iscopu)s una cum pr(es)b(iter)i uel diacones seo cliro abitatoris ciuitatis istius n(ost)re Lucensis | qui subter subscripturi sunt. unde promittimus tibi Babbino abbas uel monachorurn tuorum, ut firmiter inibi in monasterio | S(an)c(t)i Fricdiani resedire debeatis et, ut superius legitur, pro anima uel generationem iam dicti Fauloni orare diueatis, tam uos | uel qui post uos fuerent, qui digne p(er)agere ualeant in eodem loco s(an)c(t)orum D(e)i; et numquam nos eadem pecuniam, quot inibi ob|tulet sepe dictus Faulo, umquam ullo tempore a nobis retragendum est ad aliam ecclesiam aut ad alium sacerdotem, | nisi qui ibidem abbas fueret, et quem uolueret sicum adiberet, ipsi fruatur in onorem D(omi)ni, et elemosinariu(m) fueret, eo quot | pro opes fidelium ipsas riscellas offerta est. et si abbas de hanc luce migratus fuerit, et dormierit cum patribus suis, q[uem mo]naci ipsi eligerent sibi abbatem ordinandum, ipsum sibi abbatem debeant ordinare. reliquias uero dandas de ipsum corp[us] | s(an)c(tu)m ad consilium ep(iscop)i sint, uigilia tenendum abbati cum monaci suis. et nihil adgrauetur quoquo tempore neque ab ep(iscopu)s ne[c] | ab ullo sacerdotem, nisi tantu(m) p(er) unumquemquem annus semel in Alba ad omni sacerdotis unu(m) prandeu(m) faciendi, sicut con|suetudo fuit ecclesie illius. et hoc addimus in hanc paginam: si quiscumq(ue) homo D(e)i fueret, sibe hominem seu equus uel | bouem aut terra uel mancipiu(m), tam mouile quam inmouile, quidquid ibidem offertum fueret, in potestatem illius abbati | sint qui in eodem loco reseruire uidetur. et regula custodiendum uel monachorum consuetudinem et ordinem s(an)c(tu)m tenendum in ab|bati sint potestatem. et numquam nos Felix ep(iscopu)s seu cunctas sacerdotis n(ost)ris uel clirus contra hanc cessionis n(ost)re cartulam | quandoque ire presumat, nec nos nec qui post nos uenturis sunt, quia quot bene disponitur et ligibus roboratur, oportum est p<er>nnis | et futuris temporibus p(er)manire. et si quis contra hanc discritiones n(ost)re cartulam ire presumserit, D(e)i incurrat periculu(m), sicut | Iudas traditor qui se laqueo suspide, et ad iudiciali reuerentia reatus recidat. Et cum summa dulcidinem et desideria D(omi)ni colen|dum Petronaci filio n(ostr)o scriuendam dictauimus et manib(us) n(ost)ris suscripsimus, ut p(er)petuis temporibus stauilitu(m) p(er)sistere | dibeant. Actum in ciuitate Lucense, sub die tertio decimo kalendarum februariarum, p(er) indic(tione) tertia decima, regnante domnis | n(ost)ris P(er)tharit et Cunip(er)t uiris excellentissimis regibus, anno filicissimis regni eor(um) tertio decimo et quinto, p(er) indic(tione) s(upra)s(crip)ta; feliciter.

Ego Feli u(ir) b(eatissimus) gratia D(e)i ep(iscopu)s uhic cartole cesionis nostre, postea mihi relictu(m) est, consensi et subscripsi. |
Ego Iohannacis u(ir) u(enerabilis) arcip(resbiter). |
Ego Clarus u(ir) u(enerabilis) p(resbiter). |
Ego Teuderacis u(ir) u(enerabilis) p(resbiter). |
Ego Candidus p(resbiter).
Ego Geminianus u(ir) u(enerabilis) p(resbiter). |

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP