Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


14.  Leggi di Liutprando, prologo del 713 e cc. 1, 7, 33, 62, 84, 91, 102-103, 113, 127, 153

Legis quas christianus hac catholicus princeps instituere et prudenter cinsire disponit, non sua providentia, sed dei notu et inspiratione eas animo concepit, mente petractat et salubriter opere conplit, quia cor regis in mano dei est, atestante sapientissimo salomonem, qui ait: Sicut impitus aquae, ita cor regis in mano dei; si tenuerit eas, omnia siccabuntur, si autem clementer eas demiserit, universa inrigantur et replentur suavitatem. Quidem et apostulus domini iacobus in epistola sua ededit dicens: Omnem donum optimum et omnem datum perfectum desursum est, discendens a patre luminum. His ergo expletis recolimus, quoniam rovustissimus decessor noster atque emenentissimus rothari rex, sicut ipse est in scriptis affatus suis superius, in langobardis edictum renovavit atque instituit: ubi et prudenter hoc inserere curavit, dicens, ut quis ille langobardorum princeps eius successor superfluum quid inibi reperit, ex eo sapienter auferret, et quod minus invenerit, deo sibi inspirante adicerit. Post hoc enim gloriosissimus grimoald rex, quae illi secundum deo placita fuerunt, minuit et ampliavit. Cuius nos normam sequentes, divinitus ut credimus inspirati, simili modo ea quae iuxta dei legem nobis congrua paruerunt, subtrahere et addere previdemus, sicut et in presentem paginam scrivere iussimus. Ob hoc

ego in dei nomine liutprand
excellentissimus christianus langobardorum rex,

anno deo protegente regni mei primo, pridiae kalendarum martiarum, indictione undecima, una cum omnibus iudicibus tam de austriae et neustriae partibus, necnon et de tusciae finibus, vel cum reliquis fedelibus meis langobardis et cuncto populo adsistente, haec nobis commune consilio, iuxta ob dei timore atquae amore ac sancta conparuerunt et placuerunt.

Primum omnium
de successionem filiarum.

1. Si quis langobardus sine filiis masculinis legetimis mortuos fuerit, et filias dereliquerit, ipsae ei in omnem hereditatem patris vel matris suae, tamquam filii legetimi mascolini, heredis succedant.

7. Si quis langobardus morgingab coniugi suae dare voluerit, quando eam sibi in coniugio sociaverit: ita dicernimus, ut alia diae ante parentes et amicos suos ostendat per scriptum a testibus rovoratum et dicat: "Quia ecce quod coniugi meae morgingab dedi" , ut in futuro pro hac causa periurio non percurrat. Ipsum autem morgingap nolumus ut amplius sit, nisi quarta pars de eius substantia, qui ipsum morgingab fecit. Si quidem minus voluerit dare de rebus suis, quam ipsa quarta portio sit, habeat in omnibus licentiam dandi quantum voluerit; nam super ipsam quartam portionem dare nullatenus possit.

33. Hoc autem deo iubante statuere previdemus, ut amodo nullus homo presumat relicta de consubrino aut insubrino suo uxorem ducere. Si quis autem hoc, quod inlicitum est, amodo facere presumpserit, amittat substantiam suam. Et qui de tale coniugio procreati fuerint, legitimi heredes non existant, nisi parentes propinqui. Et si parentes propinqui non fuerint, curtis regia succedat. Hoc autem ideo adfiximus, quia deo teste papa urbis romae, qui in omni mundo caput ecclesiarum dei et sacerdotum est, per suam epistolam nos adortavit, ut tale coniugium fieri nullatinus permitteremus. 

62. Reminiscimur enim, qualiter iam statuimus qui hominem liberum occiserit, ut res suas in integrum perdat; et qui se defendendum hominem occiserit, conponat secundum qualitatem personae. Nunc autem statuere previdemus, quomodo sit ipsa qualitas consideranda. Consuitudo enim est, ut minima persona, qui exercitalis homo esse invenitur, centum quinquaginta solidos conponatur, et qui primus est, trecentos solidos. De gasindiis vero nostris volumus, ut quicumque minimissimus in tali ordine occisus fuerit, pro eo quod nobis deservire vedetur, ducentos solidos fiat conpositus; maioris vero secundum qualis persona fuerit, ut nostra consideratione vel successorum nostrorum debeat permanere, quomodo usque ad trecentos solidos ipsa debeat ascendere conpositio.

84. Si quis timori dei immemor ad ariols aut ad ariolas pro aruspiciis aut qualibuscumque responsis ab ipsis accipiendis ambolaverit, conponat in sagro palatio medietatem pretii sui, sicut adpretiatus fuerit, tamquam si eum aliquis occisissit, et insuper agat penitentiam secundum canonum instituta. Simili modo et qui ad arbore, quam rustici sanctivum vocant, atque ad fontanas adoraverit, aut sagrilegium vel incantationis fecerit, similiter mediaetatem pretii sui conponat in sagro palatio. Et si quicumque, sciens ariolum aut ariolam, non eos manefestaverit, aut illos celaverit, qui ad ipsos vadent, et non manefestaverit, supra scriptae poene subiaceat. Qui autem servum suum aut ancillam ad ipsos ariols aut ariolas transmiserit ad aliqua responsa ab eis recipienda, et provatum fuerit, suprascripta poenam conponat. Si vero servus aut ancilla sine volontate dominorum suorum, et tantum ex sua auctoritatem ad ariolum aut ariola ambolaverit, similiter ad aliqua responsa accipienda, tunc dominus eorum venundare eos deveat foris provincia. Et si neglexerit dominus eorum hoc facere, suprascriptae poenae subiaceat.

91. De scrivis hoc prospeximus, ut qui cartolas scribent, sive ad legem langobardorum, quoniam apertissima et pene omnibus nota est, sive ad romanorum, non aliter faciat, nisi quomodo in ipsis legibus contenetur; nam contra legem langobardorum aut romanorum non scribant. Quod si non sciunt, interrogent alteros, et si non potuerent ipsas legis pleniter scire, non scribant ipsas cartolas. Et qui aliter facere presumpserit, conponat wirgild suum; excepto si aliquid inter conliberts convenerit: ut si quiscumque de lege sua subdiscendere voluerit et pactionis aut convenentias inter se fecerent, et ambe partis consenserent, isto non inpotetur contra legem, quia ambe partis volontariae faciunt: et illi, qui talares cartolas scribent, culpavelis non inveniantur esse. Nam quod ad hereditandum pertinet, per legem scribant. Et quia de cartola falsa in anteriore edictum adfixum est, sic permaneat.

102. Si quis langobardus habuerit filium masculinum legetimum unum, aut filia legetimam unam aut plures, et antequam eam ad maritum tradat, ad mortem venerit, potestatem habeat ad filiam suam per cartola donationis, si voluerit, usque ad quartam portionem de rebus suis iudicare; si iudicaverit, stabilem permaneat. Si vero duos filis legetims habuerit, et filia una aut plures, septima portionem de rebus suis iudicet si voluerit; si vero amplius filii fuerint, per hanc rationem conpotetur. Si vero pater viventem se eas ad maritum dederit, ordinet eas iuxta legem, qualiter voluerit.

103. Nulli sit licentiam, coniugi suae de rebus suis amplius dare per qualecumque ingenio, nisi quod ei in diem votorum in metphio et morgincap dederit secundum anteriorem edicti pagina, et quod super dederit, non sit stabilem.

113. Si quis langobardus voluerit in filios suos sibi bene servientibus aliquit largiri, habeat licentiam in hoc modo, ut si fuerent duo filii, tertiam partem substantiae suae possit meliorare eum, qui ei bene et secundum deo obediens fuerit et servierit. Et si tres fuerent, habeat licentiam, quartam partem meliorare, quem voluerit; et si fuerent quattuor filii, tribuat quintam partem; et si fuerent quinque filii, sextam partem; et si fuerent sex, septimam; et si amplius fuerent, per hoc nomiro percurrat, ut semper, qui pater est, vicorem habeat, qualiter ei filii sui recte, ut diximus, oboediant et deserviant; et si toti ei bene servierent, habeant aequalitatem substantiae patris. Quod si forsitans quiscumque secundam aut tertiam mulierem duxerit, et habuerit filis et de anteriorem conioge et de sequentem, non habeat potestatem illos posteriores, quorum mater vivit, meliorem facere, dum ipsa advixerit, nec dicat aliquis, quod per ipsa mulierem talis soasio facta fuissit: defuncta autem mulierem, pater licentiam habeat facere, sicut supra legitur. Quia credimus secundum deum esse, ut dum servs, qui bene serviunt, meliorats vidimus et remunerats a dominis suis, quam illos qui recte non serviunt: quantu magis debent fieri recta causa, ut homo filium suum meliorare et remunerare possit, qui ei melius servierit.

127. Si quis romanus homo mulierem langobardam tolerit, et mundium ex ea fecerit, et post eius decessum ad alium ambolaverit maritum sine volontatem heredum prioris mariti, faida et anagrip non requiratur. quia postes romanum maritum se copolavit, et ipse ex ea mundio fecit, romana effecta est, et filii, qui de eo matrimonio nascuntur, secundum legem patris romani fiunt et legem patris vivunt; ideo faida et anagrip menime conponere devit, qui eam postea tolit, sicut nec de alia romana.

153. Si quis langobardus oxorem habens filis aut filias procreaverit, et postea inspirationem dei conpulsus clericus effectus fuerit, tunc filii aut filiae, qui ante eius conversionem nati fuerent, ipsam legem vivant, quam ille vivebat, quando eos genuit, et causam suam per ipsam legem finire debeant.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP