Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


18.  Paolo Diacono, Historia Langobardorum, VI, 48-56 

Il regno di Liutprando

48. Liutprand quoque audiens, quod Sarraceni, depopulata Sardinia, etiam loca illa, ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem barbatorum olim translata et honorifice fuerant condita, foedarent, misit, et dato magno pretio, accepit et transtulit ea in urbem Ticinensem ibique cum debito tanto patri honore recondidit. His diebus Narnia civitas a Langobardis pervasa est.
49. Eoque tempore rex Liutprandus Ravennam obsedit, Classem invasit atque destruxit. Tunc Paulus patricius ex Ravenna misit qui pontificem interemerent; sed Langobardis pro defensione pontificis repugnantibus, Spoletinis in Salario ponte et ex aliis partibus Langobardis Tuscis resistentibus, consilium Ravennantium dissipatum est. Hac tempestate Leo imperator aput Constantinopolim sanctorum imagines depositas incendit Romanoque pontifici similia facere, si imperialem gratiam habere vellet, mandavit. Sed pontifex hoc facere contempsit. Omnis quoque Ravennae exercitus vel Venetiarum talibus iussis uno animo restiterunt, et nisi eos pontifex prohibuisset, imperatorem super se constituere sunt adgressi. Rex quoque Liutprand castra Emiliae, Feronianum et Montembellium, Buxeta et Persiceta, Bononiam et Pentapolim Auximumque invasit. Pari quoque modo tunc et Sutrium pervasit. Sed post aliquot dies iterum Romanis redditum est. Per idem tempus Leo augustus ad peiora progressus est, ita ut conpelleret omnes Constantinopolim habitantes tam vi quam blandimentis, ut deponerent ubicumque haberentur imagines tam Salvatoris quamque eius sanctae genetricis vel omnium sanctorum, easque in medium civitatis incendio concremari fecit. Et quia plerique ex populo tale scelus fieri praepediebant, aliquanti ex eis capite truncati, alii parte corporis multati sunt. Cuius errori Germanus patriarcha non consentiens, a propria sede depulsus est, et eius in loco Anastasius presbiter ordinatus est.
50. Romoald denique dux Beneventi uxorem sortitus est Gumpergam nomine, quae fuit filia Auronae, Liutprandi regis sororis. De qua filium genuit, quem nomine sui patris Gisulfum appellavit. Habuit rursum post hanc et aliam coniugem nomine Ranigundam, filiam Gaidualdi Brexiani ducis.
51. Gravis sane per idem tempus inter Pemmonem ducem et Calistum patriarcham discordiae rixa surrexit. Causa autem huius discordias ista fuit. Adveniens anteriore tempore Fidentius episcopus de castro Iuliensi, cum voluntate superiorum ducum intra Foroiulani castri muros habitavit ibique sui episcopatus sedem statuit. Quo vita decadente, Amator in eius loco episcopus ordinatus est. Usque ad eundem enim diem superiores patriarchae, quia in Aquileia propter Roma norum incursionem habitare minime poterant, sedem non in Foroiuli, sed in Cormones habebant. Quod Calisto, qui era nobilitate conspicuus, satis displicuit, ut in eius diocesi cum duce et Langobardis episcopus habitaret et ipse tantum vulgo sociatus vitam duceret. Quid plura? Contra eundem Amatorem episcopum egit eumque de Foroiuli expulit atque in illius domo sibi habitationem statuit. Hac de causa Pemmo dux contra eundem patriarcham cum multis nobilibus Langobardis consilium iniit adprehensumque eum ad castellum Potium, quod supra mare situm est, duxit indeque eum in mare praecipitare voluit, sed tamen Deo inhibente minime fecit; intra carcerem tamen eum retentum pane tribulationis sustentavit. Quod rex Liutprand audiens, in magnam iram exarsit, ducatumque Pemmoni auferens, Ratchis, eius filium, in eius loco ordinavit. Tunc Pemmo cum suis disposuit, ut in Sclavorum patriam fugeret; sed Ratchis, eius filius, a rege supplicavit patremque in regis gratiam reduxit. Accepta itaque Pemmo fiducia, quod nihil mali pateretur, ad regem cum omnibus Langobardis, cum quibus consilium habuerat, perrexit. Tunc rex in iudicio residens, Pemmonem et eius duos filios Ratchait et Aistulfum Ratchis concedens, eos post suam sedem consistere praecepit. Rex vero elevata voce omnes illos qui Pemmoni adhaeserant nominative conprehendere iussit. Tunc Aistulfus dolorem non ferens, evaginato pene gladio regem percutere voluit, nisi eum Ratchis, suus germanus, cohibuisset. Hoc modo his Langobardis conprehensis, Herfemar, qui unus ex eis fuerat, evaginato gladio, multis se insequentibus, ipse se viriliter defensans, in basilicam beati Michahelis confugit, ac deinde regis indulgentia solus inpunitatem promeruit, ceteris longo tempore in vinculis excruciatis.
52. Ratchis denique aput Foroiuli dux, ut dixeramus, effectus, in Carniolam Sclavorum patriam cum suis ingressus, magnam multitudinem Sclavorum interficiens, eorum omnia devastavit. Ubi cum Sclavi super cum subito intuissent, et ipse adhuc lanceam suam ab armigero non abstulisset, eum qui primus ei occurrit clava, quam manu gestabat, percutiens, eius vitam extincxit.
53. Circa haec tempora Carolus princeps Francorum Pipinum suum filium ad Liutprandum direxit, ut eius iuxta morem capillum susciperet. Qui eius caesariem incidens, ei pater effectus est multisque eum ditatum regiis muneribus genitori remisit.
54. Per idem tempus Sarracenorum exercitus rursum in Galliam introiens, multam devastationem fecit. Contra quos Carolus non longe a Narbone bellum committens, eos sicut et prius maxima caede prostravit. Iterato Sarraceni Gallorum fines ingressi, usque ad Provinciam venerunt, et capta Arelate, omnia circumquaque demoliti sunt. Tunc Carolus legatos cum muneribus ad Liutprandum regem mittens, ab eo contra Sarracenos auxilium poposcit; qui nihil moratus cum omni Langobardorum exercitu in eius adiutorium properavit. Quo conperto gens Sarracenorum mox ab illis regionibus aufugit; Liutprandus vero cum omni suo exercitu ad Italiam rediit. Multa idem regnator contra Romanos bella gessit, in quibus semper victor extitit, praeter quod semel in Arimino eo absente eius exercitus caesus est, et alia vice, cum aput vicum Pilleum, rege in Pentapoli demorante, magna multitudo horum qui regi munuscula vel exenia vel singularum ecclesiarum benedictiones deferebant, a Romanis inruentibus caesa vel capta est. Rursus cum Ravennam Hildeprandus, regis nepus, et Peredeo Vicentinus dux optinerent, inruentibus subito Veneticis, Hildeprandus ab eis.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP