|
|
E-learning
Storia del regno longobardo
in Italia
a cura di Stefano Gasparri
per il corso di "Antichità e Istituzioni
Medievali"
Università "Ca' Foscari"
di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000
2000 - Stefano
Gasparri per "Reti Medievali"
1.
Paolo Diacono, Historia Langobardorum, I, 1-3, 7-11, 13-16
Episodi della
migrazione e della saga preistorica
1.
Septemtrionalis plaga quanto magis ab aestu solis remota est et nivali
frigore gelida, tanto salubrior corporibus hominum et propagandis est
gentibus coaptata; sicut econtra omnis meridiana regio, quo solis est
fervori vicinior, eo semper morbis habundat et educandis minus est apta
mortalibus. Unde fit, ut tantae populorum multitudines arctoo sub axe
oriantur, ut non inmerito universa illa regio Tanai tenus usque ad occiduum,
licet et propriis loca in ea singula nuncupentur nominibus, generali tamen
vocabulo Germania vocitetur; quamvis et duas ultra Rhenum provincias Romani,
cum ea loca occupassent, superiorem inferioremque Germaniam dixerint. Ab hac
ergo populosa Germania saepe innumerabiles captivorum turmae abductae
meridianis populis pretio distrahuntur. Multae quoque ex ea, pro eo quod
tantos mortalium germinat, quantos alere vix sufficit, saepe gentes egressae
sunt, quae nihilominus et partes Asiae, sed maxime sibi contiguam Europam
adflixerunt. Testantur hoc ubique urbes erutae per totam Illiricum
Galliamque, sed maxime miserae Italiae, quae pene omnium illarum est gentium
experta saevitiam. Gothi siquidem Wandalique, Rugi, Heroli atque Turcilingi,
necnon etiam et aliae feroces et barbarae nationes e Germania prodierunt.
Pari etiam modo et Winnilorum, hoc est Langobardorum, gens, quae postea in
Italia feliciter regnavit, a Germanorum populis originem ducens, licet et
aliae causae egressionis eorum asseverentur, ab insula quae Scadinavia
dicitur adventavit.
2. Cuius insulae etiam Plinius Secundus in libris, quos de natura
rerum conposuit, mentionem facit. Haec igitur insula, sicut retulerunt nobis
qui eam lustraverunt, non tam in mari est posita, quam marinis fluctibus
propter planitiem marginum terras ambientibus circumfusa. Intra hanc ergo
constituti populi dum in tantam multitudinem pullulassent, ut iam simul
habitare non valerent, in tres, ut fertur, omnem catervam partes dividentes,
quae ex illis pars patriam relinquere novasque deberet sedes exquirere,
sorte perquirunt.
3. Igitur ea pars, cui sors dederat genitale solum excedere exteraque
arva sectari, ordinatis super se duobus ducibus, Ibor scilicet et Aione, qui
et germani erant et iuvenili aetate floridi et ceteris praestantiores, ad
exquirendas quas possint incolere terras sedesque statuere, valedicentes
suis simul et patriae, iter arripiunt. Horum erat ducum mater nomine
Gambara, mulier quantum inter suos et ingenio acris et consiliis provida; de
cuius in rebus dubiis prudentia non minimum confidebant.
7.
Igitur egressi de Scadinavia Winnili, cum Ibor et Aione ducibus, in regionem
quae adpellatur Scoringa venientes, per annos illic aliquot consederunt.
Illo itaque tempore Ambri et Assi Wandalorum duces vicinas quasque
provincias bello premebant. Hi iam multis elati victoriis, nuntios ad
Winnilos mittunt, ut aut tributa Wandalis persolverent, aut se ad belli
certamina praepararent. Tunc Ibor et Aio, adnitente matre Gambara,
deliberant, melius esse armis libertatem tueri, quam tributorum eandem
solutione foedare. Mandant per legatos Wandalis, pugnaturos se potius quam
servituros. Erant siquidem tunc Winnili universi iuvenili aetate florentes,
sed numero perexigui, quippe qui unius non nimiae amplitudinis insulae
tertia solummodo particula fuerint.
8. Refert hoc loco antiquitas ridiculam fabulam: quod accedentes
Wandali ad Godan victoriam de Winnilis postulaverint, illeque responderit,
se illis victoriam daturum quos primum oriente sole conspexisset. Tunc
accessisse Gambaram ad Fream, uxorem Godan, et Winnilis victoriam
postulasse, Freamque consilium dedisse, ut Winnilorum mulieres solutos
crines erga faciem ad barbae similitudinem conponerent maneque primo cum
viris adessent seseque a Godan videndas pariter e regione, qua ille per
fenestram orientem versus erat solitus aspicere, conlocarent. Atque ita
factum fuisse. Quas cum Godan oriente sole conspiceret, dixisse: Qui sunt
isti longibarbi?. Tunc Fream subiunxisse, ut quibus nomen tribuerat
victoriam condonaret. Sicque Winnilis Godan victoriam concessisse. Haec risu
digna sunt et pro nihilo habenda. Victoria enim non potestati est adtributa
hominum, sed de caelo potius ministratur.
9. Certum tamen est, Langobardos ab intactae ferro barbae
longitudine, cum primis Winnili dicti fuerint, ita postmodum appellatos. Nam
iuxta illorum linguam lang longam, bart barbam significat. Wotan
sane, quem adiecta littera Godan dixerunt, ipse est qui apud Romanos
Mercurius dicitur et ab universis Germaniae gentibus ut deus adoratur; qui
non circa haec tempora, sed longe anterius, nec in Germania, sed in Graecia
fuisse perhibetur.
10. Winnili igitur, qui et Langobardi, commisso cum Wandalis proelio,
acriter, utpote pro libertatis gloria, decertantes, victoriam capiunt. Qui
magnam postmodum famis penuriam in eadem Scoringa provincia perpessi, valde
animo consternati sunt.
11. De qua egredientes, dum in Mauringam transire disponerent,
Assipitti eorum iter inpediunt, denegantes eis omnimodis per suos terminos
transitum. Porro Langobardi cum magnas hostium copias cernerent neque cum
eis ob paucitatem exercitus congredi auderent, dumque quid agere deberent
decernerent, tandem necessitas consilium repperit. Simulant se in castris
suis habere cynocephalos, id est canini capitis homines. Divulgant aput
hostes, hos pertinaciter bella gerere, humanum sanguinem bibere et, si
hostem adsequi non possint, proprium potare cruorem. Utque huic adsertioni
fidem facerent, ampliant tentoria plurimosque in castris ignes accendunt.
His hostes auditis visisque creduli effecti, bellum quod minabantur iam
temptare non audent.
13.
Igitur Langobardi tandem in Mauringam pervenientes, ut bellatorum possint
ampliare numerum, plures a servili iugo ereptos ad libertatis statum
perducunt. Utque rata eorum haberi possit ingenuitas, sanciunt more solito
per sagittam, inmurmurantes nihilominus ob rei firmitatem quaedam patria
verba. Egressi itaque Langobardi de Mauringa, applicuerunt in Golandam, ubi
aliquanto tempore commorati, dicuntur post haec Anthab et Banthaib, pari
modo et Vurgundaib, per annos aliquot possidisse; quae nos arbitrari
possumus esse vocabula pagorum seu quorumcumque locorum.
14. Mortuis interea Ibor et Aione ducibus, qui Langobardos a
Scadinavia eduxerant et usque ad haec tempora rexerant, nolentes iam ultra
Langobardi esse sub ducibus, regem sibi ad ceterarum instar gentium
statuerunt. Regnavit igitur super eos primus Agelmund, filius Aionis, ex
prosapia ducens originem Gungingorum, quae aput eos generosior habebatur.
Hic, sicut a maioribus traditur, tribus et triginta annis Langobardorum
tenuit regnum.
15. His temporibus quaedam meretrix uno partu septem puerulos enixa,
beluis omnibus mater crudelior in piscinam proiecit negandos. Hoc si cui
inpossibile videtur, relegat historias veterum, et inveniet, non solum
septem infantulos, sed etiam novem unam mulierem semel peperisse. Et hoc
certum est maxime aput Aegyptios fieri. Contigit itaque, ut rex Agelmund,
dum iter carperet, ad eandem piscinam deveniret. Qui cum equo retento
miserandos infantulos miraretur hastaque, quam manu gerebat, huc illucque
eos inverteret, unus ex illis iniecta manu hastam regiam conprehendit. Rex
misericordia motus factumque altius ammiratus, eum magnum futurum
pronuntiat. Moxque eum a piscina levari praecepit, atque nutrici traditum
omni cum studio mandat alendum; et quia eum de piscina, quae eorum lingua lama
dicitur, abstulit, Lamissio eidem nomen inposuit. Qui cum adolevisset, tam
strenuus iuvenis effectus est, ut et bellicosissimus extiterit et post
Agelmundi funus regni gubernacula rexerit. Ferunt hunc, dum Langobardi cum
rege suo iter agentes ad quendam fluvium pervenissent et ab Amazonibus
essent prohibiti ultra permeare, cum earum fortissima in fluvio natatu
pugnasse eamque peremisse, sibique laudis gloriam, Langobardis quoque
transitum paravisse. Hoc siquidem inter utrasque acies prius constitisse,
quatenus, si Amazon eadem Lamissionem superaret, Langobardi a flumine
recederent; sin vero a Lamissione, ut et factum est, ipsa vinceretur,
Langobardis eadem permeandi fluenta copia praeberetur. Constat sane, quia
huius assertionis series minus veritate subnixa est. Omnibus etenim quibus
veteres historias notae sunt patet, gentem Amazonum longe antea, quam haec
fieri potuerint, esse deletam; nisi forte, quia loca eadem, ubi haec gesta
feruntur, non satis historiographis nota fuerunt et vix ab aliquo eorum
vulgata sunt, fieri potuerit, ut usque ad id tempus huiuscemodi inibi
mulierum genus haberetur. Nam et ego referri a quibusdam audivi, usque hodie
in intimis Germaniae finibus gentem harum existere feminarum.
16. Igitur transmeato Langobardi de quo dixeramus flumine, cum ad
ulteriores terras pervenissent, illic per tempus aliquod commorabantur.
Interea cum nihil adversi suspicarentur et essent quiete longa minus
solliciti, securitas, quae semper detrimentorum mater est, eis non modicam
perniciem peperit. Noctu denique cum neglegentia resoluti cuncti
quiescerent, subito super eos Vulgares inruentes, plures ex eis sauciant,
multos prosternunt, et in tantum per eorum castra dibachati sunt, ut ipsum
Agelmundum regem interficerent eiusque unicam filiam sorte captivitatis
auferrent.
|