Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


23. Leggi di Astolfo, prologo del 750 e cc. 1-5

[...] in generatione et tempora antiquorum langobardorum promiserunt, et antiquorum suorum dispositiones usque nunc servaverunt. Sed modo auxiliante domino nostro iesu christo aistolfus, in ipsius nomine rex gentis langobardorum, traditum nobis domino populum romanorum, anno regiminis primo, indictione tertia, residente in ticinum in palatio nostro una cum cunctis iudicibus et langobardis universarum provinciarum nostrarum: previdimus enim, ut, cum edictus langobardorum antiquorum regum precessorum nostrorum fuerat institutus, paruit in eius volumine adaugere et in capitulare affigere.

Die kalendarum martiarum.
1. Primo omnium statuerunt de donationes illas, quae facte sunt a rachis rege et tassia coniuge ipsius, ut omnia illa praecepta, quae postea facta sunt, postquam aistolf factus est rex, stare nullatenus debeant, nisi per ahistolfus regem ei denuo, cui donatum est, fuerit concessum.
2. De illos homines, qui possunt loricam habere et minime habent, vel minores homines, qui possunt habere cavallum et scutum et lanceam et minime habent, vel illi homines qui non possunt habere nec habent unde congregare, debeant habere scutum et coccura. Et stetit ut ille homo, qui habet septem casas massarias, habeat loricam suam cum reliqua conciatura sua, debeat habere et cavallos; et si super habuerit, per isto numero debeat habere caballos et reliqua armatura. Item placuit, ut illi homines, qui non habent casas massarias et habent quadraginta iugis terrae, habeant cavallum et scutum et lanceam; item de minoribus hominibus principi placuit, ut, si possunt habere scutum, habeant coccora cum sagittas et arcum.
3. Item de illis hominibus, qui negotiantes sunt et pecunias a non habent. qui sunt maiores et potentes, habeant loricam et cavallos, scutum et lanceam; qui sunt sequentes, habeant caballos, scutum et lanceam; et qui sunt minores, habeant coccoras cum sagittas et arcum.
4. Et hoc item de illis hominibus, qui negotium fecerint sine voluntate regis cum romano homine: Si fuerit iudex, qui hoc facere presumpserit, conponat widrigild suum et honorem suum amittat. Si fuerit arimannus homo, amittat res suas et vadat decalvatus clamandum: "Sic patiatur, qui contra voluntatem regis cum romano homine negotium fecerit, quando lites habemus". Similiter conponat iudex, qui neglectum fecerit ad inquirendum, si ante ad eius notitiam pervenit, quod arimannus eius hoc fecisset aut alius homo in eius iudicaria: conponat widrigild suum, honorem suum non perdat. Et si dixerit ipse iudex, quod ad eius notitiam non venisset, purificet se ad sancta dei evangelia, quod ad eum non pervenisset.
5. De clusas, qui disruptae sunt: restaurentur et ponant ibi custodiam, ut nec nostri homines possint transire sine voluntate regis nec extranei possint introire in provincia nostra similiter sine voluntate regis vel iussione. Et in quale clusa inventus fuerit, tali pena subiaceat clusarius, qui custodire neglexit, a iudice suo, qualis ipse iudex a rege anteposito. Nisi iudex pro utilitate regis miserit missum suum, aut reciperit tantummodo pro causa regis.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP