Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


24.  L. Duchesne, Liber Pontificalis, I, vita di papa Stefano II (752-757)

Stephanus II (752-757)

Inter haec vero dum magna persecutio a Langobardorum rege Aistulfo in hac Romana urbe vel subiacentibus ei civitatibus extitisset et vehemens eiusdem regis sevitia inmineret, ilico isdem beatissimus papa, tertio apostolatus ordinationis suae mense, disponens suum germanum, sanctissimum scilicet Paulum diaconum, atque Ambrosium primicerium, plurimis cum muneribus ad eundem Langobardorum Aistulfum regem ob pacis ordinandum atque confirmandum foedera misit. Qui praelati viri ad eum comungentes, inpertitis muneribus, quasi facilius eadem pro re apud eum inpetrantes, in quadraginta annorum spatia pacti foedus cum eo ordinantes confirmaverunt.
At vero isdem protervus Langobardorum rex, antiqui hostis invasus versutia, ipsa foedera pacis post poene IIII menses, in perlurii incidens reatu, disrupit; multas iamfato sanctissimo viro vel cuncto populo Romano ingerens contumelias, varias illi minas dirigens. Cupiens quippe, Deo sibi contrario, cunctam hanc provinciam invadere, honerosum tributum huius Romane urbis inhabitantibus adhibere nitebatur; per unumquemque scilicet caput singulos auri solidos annue auferre iniabat et sui iurisdictione civitatem hanc Romanam vel subiacentes ei castra subdere indignanter asserebat. Cernens vero isdem sanctissimus papa valide praefati regis perniciosa inminere sevitia, magnopere ad se accersitis venerabilium monasteriorum sanctorum Vincentii et Benedicti religiosis abbatibus, sua vice eidem crudelissimo misit regi, obnixe per eos postulans pacis foedera et quietem utrarumque partium populi Dei obtinere confirmandam. Quos nempe suscipiens, omnino contemptui habens, eorum sprevit monita et ad suae animae detrimentum sine effectu causae confusos ad propria absolsit monasterio, obtestans eos minime ad praefatum sanctissimum papa declinari. Quod audiens ipse praecipuus pater, exemplo, iuxta ut crebro consueverat, omnipotenti domino Deo nostro suam populique sibi commissi commendans contulit causam, hanc lugubrem eius divinae maiestati insinuavit lamentationem.
[...]
Coniungente vero eo Papiam in civitatem et praedicto nefando regi praesentato, plura illi tribuit munera et nimis eum obsecratus est atque lacrimis profusis eum petiit ut dominicas quas abstulerat redderet oves et propria propriis restitueret. Sed nullo modo apud eum impetrare valuit. Nam et imperialis missus et ille simili modo petiit et imperiales litteras illi tribuit et nihil obtinere potuit. Praedicti vero Francorum missi inminebant fortiter apud eundem Aistulfum ut praefatum sanctissimum papam Franciam pergere relaxaret. Ad haec, convocans iamdictum beatissimum virum, interrogavit si eius Franciam properandi esset voluntas. Quod videlicet ille nequaquam siluit, sed suam illi propalavit voluntatem; unde ut leo dentibus fremebat. Pro quo et diversis vicibus suos satellites ad eum clam misit ut eum quoquo modo a tali intentu declinarent. Alio vero die, praesente Rodigango sanctissimo episcopo, interrogavit eundem beatissimum papam iamfatus Langobardorum rex si velle haberet Franciam ambulandi. Et ita affatus est : Quod si tua est voluntas me relaxandi, mea omnino est ambulandi.
Tunc absolutus est ab eo.
[...]
Porro christianissimus Pippinus Francorum rex, ut vere beati Petri fidelis, atque iamfati sanctissimi pontificis salutiferis obtemperans monilis, direxit suos missos Aistulfo nequissimo Langobardorum regi, propter pacis foedera et proprietatis sancte De ecclesie reipublice restituenda iura; atque bis et tertio, iuxta sepefati beatissimi pape ammonitionem, cum deprecatus est et plura ei pollicitus est munera ut tantummodo pacifice propria restitueret propriis. Sed ille peccato imminente oboedire distulit. Ad hec hisdem eximius Francorum rex cernens quod atrocissimi Aistulfi nequaquam valeret quoquo modo saxeum mollire cor, generalem contra eum decrevit facere motionem. Et dum iam fere medium itineris spatium Francorum exercituum graderentur cunei, rursum ipso sanctissimus vir praelatum benignissimum deprecatus est Pippinum regem demum sevissimo Aistulf0 dirigi Langobardorum regi, si quo modo potuisset, vel sero tandem, eius sedare sevitiam, et propria propriis saluberrime suaderet reddere absque humani effusione sanguinis. Et ita factum est, atque denuo ipse benignissimus Francorum rex suos eidem Aistulfo misit missos. Sed et beatissimus hisdem papa, ut vero pater et bonus pastor, ne sanguis effunderetur christianorum, ammonitionis et obsecrationis apostolicas ei direxit litteras, por quas et fortiter por omnia divina mysteria et futuri examinis diem coniurans atque obtestans, ut pacifice, sine ulla sanguinis effusione, propria sanctae Dei ecclesiae reipublice Romanorum reddidisset. Sed iniquitate eius obsistente nequaquam adquiescere maluit, potius autem e contrario minas et indignationes praefato pontifici et excellentis simo Pippino regi vel cunctis Francis direxit.
Tunc fisus in omnipotentis Dei misericordia antefatus Pippinus Francorum rex ter suum profectus est, pracmittens ante suum occursum aliquos ex suis proceribus el cum eis exercitales viros ad custodiendum proprias Francorum clusas; ibique coniungentes remoti residebant, proprii regis praestolantes adventum. Audiens itaque protervus lle Aistulfus parvos fuisse Francos illos qui ad custodiam propriarum advenerant clusarum, fidens in sua ferocitate, subito aperiens clusas, super eos diluculo cum plurimis irruuit exercitibus. Sed iustus iudex dominus Deus et salvator noster Iesus Christus victoriam paucissimis illis tribuit Francis; et multitudidem illam Langobardorum superantes trucidaverunt, ita ut ipse Aistulfus, fugam arreptus, vix ab eorum evadere potuisset manibus et usque Papiam in civitatem absque armis fugam arripuisset; in qua et prae timore Francorum cum aliquantis se retrusit. Ipsi Vero Franci introeuntes clusas cunctum fossatum Langobardorum post peractam ccdem abstulerunt, spolia multa auferentes. Coniungens vero chiristianissinimus Pippinus Francorum rex, sequipes etiam eius et antefatus beatissimus papa factus, usque ad muros civitatis Papiae utrique pervenerunt; quam et obsidentes aliquantos dies viriliter eam Francorum exercitus constrinxerunt.
Tunc iamfatus beatissimus et coangelicus papa Pippinum saepefatum deprecatus est benignissimum regem ut iam amplius malum non proveniret neque sanguis effunderetur christianorum, inminens salutifera praedicatione ut pacifice causae finirentur. Ad haec christianissimus Pippinus Francorum rex, eiusdem beatissimi patris et boni pastoris audiens adimplensque ammonitionem, Deo dilectam pacem inientes atque in scripto foedera pactum adfirmantes inter Romanos Francos et Langobardos, et obsides Langobardorum hisdem Francorum rex abstollens, spopondit ipse Aistulfus cum universis suis iudicibus sub terribili er fortissimo sacramento, atque in eodem pacti foedere per scriptam paginam adfirmavit se ilico redditurum civitatem Ravennantium cum diversis civitatibus.
Et post hoc ab invicem segregati, solite in periurii reatum infidelis ille Aistulfus Langobardorum rex incidens, quod iureiurando promisit reddere distulit. Dum enim saepefatus sanctissimus papa coniungeret Romam, post aliquanta temporum spatia, furore vehementi repletus adversarius ille et sue anime inimicus Aistulfus, Deo sibi contrario, non solum quia ea quae promiserat minime adimplevit, sed etiam generalem faciens motionem cum universo regni sui Langobardorum populo, contra hanc Romanam advenit urbem. Quam et trium mensuum spatia obsidens atque ex omni circumdans parte, cotidie fortiter eam expugnabat. Omnia extra urbem ferro et igne devastans atque funditus demoliens consumit, imminens vehementius hisdem pestifer Aistulfus ut hanc Romanam capere potuisset urbem. Nam et multa corpora sanctorum, effodiens eorum sacra cymiteria, ad magnum anime sue detrimentum abstulit. Castrum itaque illum Narniensem, quem pridem reddiderat misso Francorum, a iure beati Petri abstulit.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP