|
E-learning Storia del regno longobardo in Italia a cura di Stefano Gasparri per il corso di "Antichità e Istituzioni
Medievali" 2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali" 25. L. Schiaparelli, Codice Diplomatico Longobardo, I, nn. 114 (754), 117 (755), II, n. 230 (769) Carte rogate da partenti per la guerra CDL I, n. 114 (Lucca, luglio 754)
In D(e)i nom(ine). regnante d(om)n(o) n(ostr)o Aistulfo rege, anno regni
eius quinto, m(ense) iulio, p(er) ind(ictione) septima; fel(iciter). Certus
sum ego Uualprand in D(e)i nomine ep(iscopu)s, quia ex | iussione d(om)n(i)
n(ostr)i Aistulfi regis directus sum in exercito ambulandum cum ipso; unde
sic despensare preuidi de omnib(us) reb(us) meis, ut, dum aduiuere muert[o],
| [o]mnia in mea sit potestate uindendi, donandi, quid facere uel iudicare
adhuc uoluero. et si mihi occasio mortis obuenerit, uolo ut omnes res meas
que in in[iu]|dicata uel non uinduta aut non donata remanserit, duas partes
habeat eclesia S(an)c(t)i Martini, ubi nunc presenti ego pontifex esse
uideor; et taliter u[olo], | ut una pars de ipse duo portionis, quas in
eclesia S(an)c(t)i Martini feci, debeat esse in senodocio qui a d(om)n(o)
Talesperiano ep(iscop)o hic fore muro ciuitatis constructum [est]; | et
tertiam panem habeat eclesia S(an)c(t)e Fridiani, ubi ipse s(an)c(tu)s
corpus requiescit; et quarta parte habeat eclesia S(an)c(t)e Reparate, ubi
Garimundus cl(ericus) custor es[se] | uidetur, ut sacerdotes, qui in ipsas
eclesias ordinati fuerent, pro facinorib(us) meis D(omi)n(u)m deprecare
debeant. seruos autem meos uel ancillas uolo ut li|ueri omnes esse debeant
et a ius patronati absoluti, sicut illi homines qui [e]x nubile genere
procreati et nati esse uidentur. et si quis de succesorib(us) | meis post
meo decesso uel sacerdotes, qui in s(upra)s(crip)tas eclesias ordinati
fuerent, neglectum posuerent pro anima mea D(omi)n(u)m deprecando aut
elemosina | faciendo, dum cunctis inluxerit dies ille tremendus, iudicium
mecum habeant ante omnium Creatorem. et uos fratres meos Perprand et
P(er)tifuns, uolo | ut habeatis parte mea de pecunia nostra in Corsica in
integrum; et in hoc sitis contempti. et hec, qualiter supra legitur,
inuiolabiliter debeat p(er)manere; | et qualiter iudicaui, post meo decesso
nullus aliquando posse disrumpi. et si D(omi)no placitum fuerit, et hic
sanus reuersus fuero, hec decrition[is] [car]|tula ad me reuertatur, et
nullum rouorem habeat. Et Osprando subd[i]acono nostro scriuere precepimus.
Actum in Luca, in domo s(an)c(t)e eclesie. Et, | quod menime recordatus sum,
quidquid indiuisum de reb(us) meis remanserit, aut quod p(er) quocumq(ue)
ingenio mihi legib(us) p(er)tenet, mobile uel inmobile, u[o]|lo ut, sicut
supra legitur, in s(upra)s(crip)tas eclesias debeat esse potestate. sic
tamen, ut supra dixi, post decesso meo in eo ordine p(er)maneat. | CDL I, n. 117 (Lucca, agosto 755)
In n(omin)e d(omi)ni D(e)i n(ostr)i Iesu Christi. regnante d(om)n(0)
n(0str)o Aistolf rege, anno regni eius octauo, mens(e) agusto, in|d(ictione)
octaua; fel(iciter). Gaiprand u(ir) d(euotus) tibi eccl(esie) beati
S(an)c(t)i Frigidiani loco Griciano p(er)p(etuam)
sal(utem) d(ixit). Mani|[f]estus sum ego nominatus Gaiprand u(ir)
d(euotus), quia in exercito ad Francia iteratus sum am|bulandum; proinde
consideratus sum D(e)i temure et mercide anime me, qualiter aliquid | de
rebus meis pro anima mea D(omi)n(u)s offerat, qualiter mihi D(omi)n(u)s pro
parba tribu[it] mag|na, pro terrena celestia, pro temporalia sempiterna;
quia quidquid hic relinquimus | alienum est, etquod in s(an)c(t)orum locibus
condonamus, ea nobis in perpetuum lucere cridi|mus, sicut D(omi)n(u)s ait:
centuplum reddat uobis in uita eterna. Et ideo ego q(ui) s(upra) Gaiprand |
u(ir) d(euotus) offero D(e)o et tibi eccl(esie) beati S(an)c(t)i Frigidiani
et p(res)b(ite)ro, qui inibi ordinatus est aut in a[n] |tea fueret, casa ubi
Filerat massario resedet, hic in Griciano, una cum terrai, u[i]nea,
o[li]ueto, silua, cultum et incultum, mnobile et inmobile; omnia et in
omnibus, quant[um] | modo ad ipsa casi, p(er)tenet, excepto duas petzas de
terra id deblo Iustuli, quod in mea | reserbo potestatem; nam ipsa
s(upra)s(crip)ta casa cum omnia ad se pertenente uolo habere | eccl(esia)
beati S(an)c(t)i Frigidiani et p(res)b(ite)ro, qui inibi ordinatus est, ut
de ipso parbo monusculo lum[i]|naria s(an)c(t)orum D(e)i faciat, et pro mea
facinora D(omi)n(u)s deprecetur, et messarum sollem[ni]|itate celebritor,
qualiter in futuro eterna inueniat requiem. et hoc uolo, ut, du[m] |
aduiuere meruero, uolo ut ipsi casa cum omnni ad se p(er)tenente in mea sit
pote[s]|tatem; pos uero meo decesso, sicut superius legitur, ipsa casa
eccl(esia) beati S(an)c(t)i Frigi|diani possedeas. et quis post meo obito
ipso parbo monusculo da ipso s(an)c(t)o loco | subtragi uolueret de
heredibus meis, qui mihi in deuisione da germanis meis obue[nit], in D(e)i
incura iudicium, et cum Iuda habeas portione, et insuper conponat sole[dos]
| duocentum; et pagina in sua maneat firmitatem. Quam dotis meis pagina
Sic[hipert] | amico meo scribere rogaui, sub stipul(atione) et spons(ione)
soll(emni) interp(osita). Act(um) in Griciano, regnum et ind(ictione)
s(upra)s(crip)ta; fe[l(iciter)]. | CDL II, n. 230 (Pisa, luglio 769)
In n(omine) D(omi)ni. exempla ex autenticha cartule | |