Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "C'a Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


26.  Lettera di papa Stefano III a Carlo e Carlomanno re dei Franchi (770/771)

Il matrimonio della figlia di Desiderio

MGH, Epistolae Merv. et Karol. aevi, I, n.45 (770-771)

DOMINIS EXCELLENTISSIMIS FILIIS, CAROLO ET CARLOMANNO REGIBUS FRANCORUM ET PATRICIIS ROMANORUM STEPHANUS PAPA.

[...]
Itaque nostrae perlatum est notioni, quod certae cum magno cordis dolore dicimus: eo quod Desiderius Langobardorum rex vestram persuadere dinoscitur excellentiam, suam filiam uni ex vestra fraternitate in conuvio copulari. Quod certe si ita est, haec propriae diabolica est immisio et non tam matrimonii coniunctio, sed consortium nequissimae adinventionis esse videtur, quoniam plures conperimus, sicut divinae scripturae historia instruimur, per aliene nationis iniustam copulam a mandatis Dei deviare et in magno devolutos facinore. Quae est enim, praecellentissimi filii, magni reges, talis desipientia, ut penitus vel dici liceat, quod vestra praeclara Francorum gens, quae super omnes gentes enitet, et tam splendiflua ac nobilissima regalis vestrae potentiae proles perfidae, quod absit, ac foetentissimae Langobardorum genti polluatur, quae in numero gentium nequaquam conputatur, de cuius natione et leprosorum genus oriri certum est! Nullus enim, qui mentem sanam habet, hoc vel suspirari potest, ut tales nominatissimi reges tanto detestabili atque abhominabili contagio implicentur; quae enim societas luci ad tenebras? aut quae pars fideli cum infidelae?
Etenim, mitissimi et a Deo instituti benignissimi reges, iam Dei voluntate et consilio coniugio legitimo ex praeceptione genitoris vestri copulati estis, accipientes, sicut preclari et nobilissimi reges, de eadem vestra patria, scilicet ex ipsa nobilissima Francorum gentae, pulchrissimas coniuges. Et eorum vos oportet amori esse adnexos; et certae non vobis licet, eis dimissis, alias ducaere uxores vel extranaee nationis consanguinitate immisci.
Etenim nullus ex vestris parentibus, scilicet neque avus vester neque proavus, sed nec vester genitor ex alio regno vel extranea natione coniugem accepit; et quis de vestro nobilissimo genere se contaminare aut conmiscere cum horrida Langobardorum gente dignatum est, ut nunc vos suademini, quod avertat Dominus, eidem horribili genti pollui? Itaque nullus, exterrae gentis assumta coniuge, innoxius perseveravit; advertite, queso, quanti qualesque potentes, per aligenigena coniugia a praeceptis Dei declinantes et suarum sequentes uxorum aligene gentis voluntatem, validis inrepti excessibus immensa pertulere discrimina.
Impium enim est, ut vel penitus vestris ascendat cordibus, alias accipere uxores super eas, quas primitus vos certum est accepisse. Non vobis convenit tale peragi nefas, qui legem Dei tenetis et alios, ne talia agant, corripitis: haec quippe paganae gentes faciunt; nam absit hoc a vobis, qui perfecte estis christiani et gens sancta atque regale estis sacerdotium. Recordamini et considerate, quia oleo sancto uncti per manus vicarii beati Petri caelesti benedictione estis sanctificati; et cavendum vobis est, ne tantis reatibus inplicemini.
Mementote hoc, praecellentissimi filii: quod sanctae recordationis praedecessor noster, domnus Stephanus papa, excellentissimae memoriae genitorem vestrum obtestavit, ut nequaquam praesumpsisset, dimittere dominam et genetricem vestram; et ipse, sicut re vera christianissimus rex, eius salutifferis obtemperavit monitis.
Nam et illud excellentiam vestram oportet meminere: ita vos beato Petro et praefato vicario eius vel eius successoribus spopondisse, se amicis nostris amicos esse et se inimicis inimicos; sicut et nos in eadem sponsione firmiter dinoscimur permanere. Et quomodo nunc contra animas vestras agere contenditis et cum nostris inimicis coniunctionem facere vultis, dum ipsa periura Langobardorum gens, semper ecclesiam Dei expugnantes et hanc nostram Romanorum provintiam invadentes, nostri esse conprobantur inimici?
[...]
Sed et illud, queso, ad vestri refertae memoriam: qualiter vos prelatus domnus Stephanus papa in suo transitu per sua scripta sub terribili adiuratione adhortari studuit, firma stabilitate vos esse permansuros erga dilectionem Dei, sanctae Dei ecclaesiae, et inlibatam caritatem apostolicae saedis pontificum et omnia vos adimplere iuxta vestram eidem Dei apostolo adhibitam sponsionem. Et nunc ista est vestra promissio!
O quantum laborem sustinuit isdem praecipuus se beatissimus pontifex, qui, ita inbecillis existens, tanto se exhibuit prolixi itineris periculo. Et nisi Dominus presto fuerit, in vacuum eius labor deducetur fletque nobis iter illud, quod ibidem isdem noster praedecessor Franciam properavit, in magnam ruinam, dum nostri inimici, plus nunc quam pridem in superbiae ferocitatem elevati sunt, Et eccae, quod veraebamur, evenire cernimus, conversaque est nostra laetitia in luctum, et facta sunt novissima mala peiora prioribus, et, unde exspectabamus nobis lumen oriri, eruperunt tenebrae.
Quapropter et beatus Petrus princeps apostolorum, cui regni caelorum claves a domino Deo traditae sunt et caelo ac terra ligandi solvendique concessa est potestas, firmiter excellentiam vestram per nostram infelicitatem obtestatur; simulque et nos una cum omnibus episcopis, presbiteris et ceteris sacerdotibus atque cunctis proceribus et clero sanctae nostrae ecclesiae, abbatibus etiam et universos religiosas divino cultui deditis seu optimatibus et iudicibus vel cuncto nostro Romanorum istius provintiae populo sub divini iuditii obtestatione vos adoramus per Deum vivum et verum, qui est iudex vivorum et mortuorum, et per eius ineffabilem divinas maiestatis potentiam atque per tremendum futuri iuditii diem, ubi omnes principes et potestates et cunctum umanum genus cum tremore assistere habebimus, nec non et per omnia divina misteria et sacratissimum corpus beati Petri, ut nullo modo quisquam de vestra fraternitate praesumat filiam iam dicti Desiderii Langobardorum regis in coniugium accipere, nec iterum vestra nobilissima germana Deo amabilis Ghysila tribuatur filio saepe fati Desiderii, nec vestras quoquo modo coniuges audeatis dimittere.
Sed magis recordantes, quae beato Petro apostolorum principi polliciti estis, viriliter eisdem nostris inimicis Langobardis resistitae, distringentes eos firmiter, ut propria sanctae Dei ecclesiae Romane rei puplicae reddere debeant, eo quod, omnia quae vobis polliciti sunt transgredientes, nos cotidiae adfligendo et obprimendo non cessant, etiam quia aliquid nobis reddere minime sunt inclinati etiam et nostros invadere fines noscuntur. Et tantummodo per argumentum in praesentia de vestris missis simulant iustitias nobis faciendum; nam nihil ad effectum perducitur, et quicquam ab eis de nostris iustitiis nequaquam recipere valuimus.
Unde ecce, ut cuncti nostri dolores subtiliter vestris auribus suggerantur, direximus nostros missos, videlicet Petrum dilectum fllium nostrum, presbiterum, et Pampylum defensorem regionarium sanctae nostrae ecclesiae, quos et de imminente nobis tribulatione nec non et de singulis causis subtiliter informavimus, vestro regali intimandum culmini. Et petimus, ut solitae benignae eos suscipere nostraeque petitioni vestras a Deo inspiratas aures adcommodare dignemini et amplissimam liberationem atque exaltationem sanctae Dei ecclesiae, spiritalis matris vestrae, et istius a vobis redemte provintiae defensionem perficere iubeatis, ut perfectam remunerationem a iusto iudicae Deo nostro, intercedente eius principe apostolorum beato Petro, suscipiatis.
Praeesentem itaque nostram exhortationem atque adorationem Petri ponentes, et sacrificium super eam atque hostias Deo nostro offerentes, vobis cum lacrimis eadem sacra confessione direximus. Et si quis, quod non optamus, contra huiusmodi nostrae adiurationis atque exhortationis seriem agere praesumserit, sciat se auctoritate domini mei, beati Petri apostolorum principis, anathematis vinculo esse innodatum et a regno Dei alienum atque cum diabolo et eius atrocissimis pompis et ceteris impiis aeternis incendiis concremandum deputatum; ad vero, qui observator et custos istius nostrae exhortationis extiterit, caelestibus benedictionibus a domino Deo nostro illustratus aeternis praemiorum gaudiis cum omnibus sanctis et electis Dei particeps effici mereatur.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP