Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


27.  L. Duchesne, Liber Pontificalis, I, vita di papa Adriano I (772-795)

XCVII. HADRIANUS I (772-795)

Tunc aggregans is ipse a Deo protectus Carulus magnus rex universam regni sui Francorum exercituum multitudinem, atque ad occupandas cunctas clusas ex eodem suo exercitu dirigens, ipse quoque cum plurimis fortissimis bellatoribus Francis per montem Cinisem ad easdem adpropinquavit clusas; et remotus in finibus Francorum cum suis exercitibus resedit. Iamdictus vero Desiderius et universa Langobardorum exercituum multitudo ad resistendum fortiter in ipsis clusis adsistebant; quas fabricis et diversis maceriis curiose munire visi sunt. At vero qua hora praenominatus christianissimus Francorum rex ad easdem adproximavit clusas, ilico suos denuo missos ad praefatum direxit Desiderium, deprecans sicut pridem ut quantitatem praedictorum solidorum susciperet rex, et easdem pacifice redderet civitates. Sed nequaquam penitus adquiescere maluit. Et dum in tanta duritia ipse protervus permaneret Desiderius rex, cupiens antedictus christianissimus Francorum rei pacifice iustitias beati Petri recipere, direxit eidem Langobardorum regi ut solummodo tres obsides Langobardorum iudicum filios illi tradidisset pro ipsis restituendis civitatibus, et continuo sine ulla inferta malitia aut commisso proelio ad propria cum suis Francorum exercitibus reverteretur. Sed neque sic valuit eius malignam mentem flectere.
Unde omnipotens Deus, conspiciens ipsius maligni Desiderii iniquam perfidiam atque intolerabilem proterviam, dum vellent Franci alio die ad propria reverti, misit terrorem et validam trepidationem in cor eius vel filii ipsius Adelgisis, scilicet et universorum Langobardorum. Et eadem nocte dimissis propriis tentoriis atque omne suppellectile, fugam omnes generaliter, nemine eos persequente, arripuerunt. Quod cernentes exercitus Francorum, persecuti sunt eos et plures ex eis interfecerunt. Ipse vero Desiderius, quantocius cum suis iudicibus velociori cursu fugiens atque Papiam coniungens, ibidem se cum ipsis suis iudicibus et multitudine populi Langobardorum reclaudi studuit. Et muniens muros ipsius civitatis, ad resistendum Francorum exercitibus et propriam defendendum civitatem cum suis Langobardis se praeparavit. Adelgis vero eius filius adsumens secum Autcharium Francum et uxorem atque filios saepedicti Carulomanni, in civitate quae Verona nuncupatur, pro eo quod fortissima prae omnibus civitatibus Langobardorum esse videtur, ingressus est. Porro Langobardi reliqui dispersi in proprias reversi sunt civitates.
Nam Spolitini et Reatini, aliquanti eorum utiles personae, antequam Desiderius seu Langobardorum eius exercitus ad clusas pergerent, illi ad beatum Petrum confugium facientes praedicto sanctissimo Adriano papae se tradiderunt et in fide ipsius principis apostolorum atque praedicti sanctissimi pontificis iurantes, more Romanorum tonsorati sunt. Etiam et reliqui omnes ex eodem ducatu Spolitino inianter desiderabant se tradendum in servitio beati Petri sanctaeque Romanae aecclaesiae. Sed metuentes suum regem hoc nequaquam ausi sunt perpetrare. Unde dum a clusis fugam arripuissent omnes qui exinde de diversis civitatibus ducati Spolitini reversi sunt, confestim generaliter ad praefatum almificum pontificem confluentes advenerunt, eiusque provoluti pedibus, obnixe sanctam ipsius ter beatitudinem deprecati sunt ut eos in servitio beati Petri sanctaeque Romanae aecclesiae susciperet et more Romanorum tonsorari faceret. Quos suscipiens profectus est cum ces in aecclesia beati Petri, et omnes unianimiter a magno usque ad parvum sub indiculo sacramenti iureiurando promiserunt eidem Dei apostolo in servitio eius atque antedicti vicarii ipsius sanctissimi Adriani papae atque omnibus successorum eius pontificum fideliter permansuros cum filiis et cuncta eorum generatione. Tunc post praestitutum sacramentum omnes more Romanorum tonsorati sunt, et confestim ipse ter beatissimus bonus pastor et pater cum omnibus exultans constituit eis ducem quem ipsi propria voluntate sibi elegerunt, scilicet Hildiprandum nobilissimum, qui prius cum reliquis ad apostolicam sedem refugium fecerat. Et ita, Deo annuente, praedictum ducatum Spolitinum generaliter suo certamine isdem praecipuus pontifex sub iure et potestate beati Petri subiugavit. Sed et omnes habitatores tam ducatus Firmani, Auximani et Anconitani simulque et de castello Felicitatis, et ipsi dum a clusis Langobardorum fugientes reversi sunt, ad praefatum sanctissimum pontificem concurrentes, eius se ter beatitudini tradiderunt, praestitoque sacramento in fide et servitio beati Petri atque eius vicarii antefati almifici Adriani papae successorumque eius pontificum fideliter permansuros, more Romanorum tonsorati sunt.
At vero saepefatus christianissimus Carolus Francorum rex, movens cum suis generalibus exercitibus, atque Papiam coniungens civitatem, eam ex omni parte circumdans vallavit. Dirigensque continuo Franciam, ibidem apud se Papiam adduci fecit suam coniugem excellentissimam Hildigardis reginam et nobilissimos filios. Et dum agnovisset fugam arripuisse in Veronam praenominatum Adelgis, relinquens plurimam partem ex suis exercitibus Papiam, ipse quoque cum aliquantis fortissimis Francis in eandem Veronam properavit civitatem. Et dum illuc coniunxisset, protinus Autcarius et uxor adque filii saepius nominati Carolomanni propria voluntate eidem benignissimo Carulo regi se tradiderunt. Eosque recipiens eius excellentia denuo reppedavit Papiam. Qui confestim dirigens cuneos exercituum bellatorum, conprehendit diversas civitates Langobardorum ultra Padum constitutas suaeque redigit potestati.
Et dum per sex mensuum spatium ipse Francorum rei Papiam demoraretur in obsessione ipsius civitatis, magnum desiderium habens ad limina apostolorum properandum, considerans quod et sacratissima paschalis festivitas adpropinquasset, tunc abstollens secum diversos episcopos, abbates etiam et iudices, duces nempe et grafiones cum plurimis exerctibus, hic Romam per Tusciae partes properavit. Ita enim festinenter adveniens ut in ipso sabbato sancto se liminibus praesentaret apostolicis. Cuius adventum audiens antedictus beatissimus Adrianus papa quod sic repente ipse Francorum advenisset rex, in magno stupore et extas deductus, direxit in eius occursum universos iudices ad fere XXX milia ab hac Romana urbe, in loco qui vocatur Nobas: ibi eum cum bandora susceperunt. Et dum adpropinquasset fere unius miliario a Romana urbe, direxit universas scolas militiae una cum patronis simulque et pueris qui ad didicendas litteras pergebant, deportantes omnes ramos palmarum adque olivarum, laudesque illi omnes canentes, cum adclamationum earundem laudium vocibus ipsum Francorum susceperunt regem; obviam illi eius sanctitas dirigens venerandas cruces, id est signa, sicut mos est ex ... aut patricium suscipiendum, eum cum ingenti honore suscipi fecit.
Ipse vero a Deo institutus benignissimus Carolus magnus Francorum rex et patricius Romanorum, qua.... easdem sacratissimas cruces ac signa sibi obviam advenisse conspexit, descendens de eo quo sedebat equo, eum sub iudicibus ad beatum Petrum pedestris properare studuit. Quod quidem antedictus almificus pontifex diluculo surgens in eodem sabbato sancto cum universo clero et populo Romano ad beatum Petrum properavit suscipiendum eundem Francorum regem, et in gradibus ipsius apostolicae aulae eum cum suo clero prestolavit. Coniungente vero eodem excellentissimo ac benignissimo Carulo rege, omnes grados singillatim eiusdem sanctissimae beati Petri aecclesiae deosculatus est et ita usque ad praenominatum pervenit pontificem, ubi in ... super grados, iuxta fores ecclesiae adsistebat. Eoque suscepto, mutuo se amplectentes, tenuit isdem christianissimus Carulus rei dexteram manum antedicti pontificis et ita in eandem venerandam aulam beati Petri principi apostolorum ingressi sunt, laudem Deo et eius excellentiae decantantes universus clerus et cuncti religiosi Dei famuli, extensa voce adcelamantes: Benedictus qui venit in nomine Domini et cetera. Sicque cum eodem,r pontifice ipse Francorum rei simulque et omnes episcopi, abbates et iudices et -universi Franci qui cum eo advenerant, ad confessionem beati Petri adpropinquantes seseque proni ibidem prosternentes, Deo nostro omnipotenti et eidem apostolorum principi propria reddiderunt vota, glorificantes divinam potentiam in eo quod talem eis per interventionem suffragia eiusdem principis apostolorum concedere iussit victoriam.
Expleta vero eadem oratione, obnixe deprecatus est isdem Francorum rex antedictum almificum pontificem illi licentiam tribui Romam ingrediendi sua orationum vota per diversas Dei ecclesias persolvenda. Et descendentes pariter ad corpus beati Petri tam ipse sanctissimus papa quamque antefatus excellentissimus Francorum rex cum iudicibus Romanorum et Francorum, seseque mutuo per sacramentum munientes, ingressus est continuo Romam cum eodem pontifice ipse Francorum rex cum suis iudicibus et populo. In eodem sabbato sancto in basilica Salvatoris iuxta Lateranis pariter ingressi, ibidem ipse excellentissimus rei cum omnibus suis quousque sacrosancti baptismatis sacramentum antedictus ter beatissimus pontifex caelebravit, et ita postmodum ad beatum Petrum ipse benignissimus reppedavit rex.
Alio vero die, inluciscente dominico sancto, in ipsa sacratissima paschali festivitate, direxit diluculo ipse sanctissimus praesul cunctos iudices et universa obsequia militiae ad eundem regem et cum magno honore eum suscipientes, in ecclesia sanctae Dei genetricis ad Praesepe properavit cum omnibus qui cum eo advenerant Franci, eique missarum sollemnia caelebrata, perrexit cum prenominato pontifice in Lateranense patriarchium, illicque ad mensam apostolicam pariter aepulati sunt. Alio vero die, secunda feria, simili modo in ecclesia beati Petri, more solito ipse conspicuus pater et egregius pontifex missarum sollemnia caelebrans, Deo omnipotenti et praefato Carulo, excellentissimo regi Francorum et patricio Romanorum, laudes reddere fecit. Tertia feria vero die, iuxta ut mos est, in ecelesia beati Pauli apostoli missas eidem regi fecit.
At vero quarta feria, egressus praenominatus pontifex cum suis iudicibus tam cleri quamque militiae in ecclesia beati Petri apostoli, pariterque cum eodem rege se loquendum coniungens, constanter eum deprecatus est atque ammonuit et paterno affectu adhortare studuit ut promissionem illam, quam eius sanctae memoriae genitor Pippinus quondam rei et ipse praccellentissimus Carulus cum suo germano Carulomanno atque omnibus iudicibus Francorum fecerant beato Petro et eius vicario sanctae memoriae domno Stephano iuniori papae, quando Franciam perrexit, pro concedendis diversis civitatibus ac territoriis istius Italiae provinciae et contradendis beato Petro eiusque omnibus vicariis in perpetuum possidendis, adimpleret in omnibus. Cumque ipsam promissionem, quae Francia in loco qui vocatur Carisiaco facta est, sibi relegi fecisset, conplacuerunt illi et eius iudicibus omnia quae ibidem erant adnexa. Et propria voluntate, bono ac libenti animo, aliam donationis promissionem ad instar i anterioris ipse antedictus praecellentissimus et revera christianissimus Carulus Francorum rex adscribi iussit por Etherium, religiosum ac prudentissimum capellanum et notarium suum; ubi concessit easdem civitates et territoria beato Petro easque praefato pontifici contradi spopondit per designatum confinium, sicut in eadem donationem continere monstratur, id est: a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in monte Bardone, id est in Verceto, deinde in Parma, deinde in Regio; et exinde in Mantua atque Monte Silicis, simulque et universum exarchatum Ravennantium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiarum et Istria ; necnon et cunctum ducatum Spolitinum seu Beneventanum. Factaque eadem donatione et propria sua manu eam ipse christianissimus Francorum rex eam conroborans,universos episcopos, abbates, duces etiam et grafiones in ea adscribi fecit; quam prius super altare beati Petri et postmodum intus in sancta eius confessione ponentes, tam ipse Francorum rex quamque eius iudices, beato Petro et eius vicario sanctissimo Adriano papae sub terribile sacramento sese omnia conservaturos qui in eadem donatione continentur promittentes tradiderunt. Apparem vero ipsius donationis eundem Etherium adscribi faciens ipse christianissimus Francorum rex, intus super corpus beati Petri, subtus evangelia quae ibidem osculantur, pro firmissima cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria propriis suis manibus posuit. Aliaque eiusdem donationis exempla per scrinium huius sanctae nostrae Romanae ecclesiae adscriptam eius excellentia secum deportavit.
Reversusque cum suis exercitibus Ticino ipse excellentissimus Carulus Francorum rex, fortiterque debellans atque obsidens civitatem Papiam, dum ira Dei super omnes Langobardos qui in eadem civitate erant crassaretur atque seviret, et plus de langoribus seu mortalitatis clade defecissent, ita Dei nutu eandem civitatem simulque et Desiderium Langobardorum regem atque cunctos qui cum eo erant ipge excellentissimus Francorum rex conprehendit, et suae potestati cunctum regnum Langobardorum subiugavit. Praefatum vero Desiderium Langobardorum regem et eius coniugem secum Franciam deportavit.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP