|
|
E-learning
Storia del regno longobardo
in Italia
a cura di Stefano Gasparri
per il corso di "Antichità e Istituzioni
Medievali"
Università "C'a Foscari"
di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000
2000 - Stefano
Gasparri per "Reti Medievali"
31.
Andrea da Bergamo, Historia, cc.3-6
La fine del regno e la
conquista
3. Defuncto itaque
Liutprand, Ralchis electus a Langubardis rex elevatus est; regnavit annos
quinque, et posuit in edicto capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi,
germano suo, regnum reliquid. Eorumque factis retinere non possumus; sed
quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a
nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula
tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid. Qui cum regnasset annos
tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu Langubardorum sub se regem
constituit; sub quorum tempore in aliguantum pax fuit. Quidam et etiam
filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio
sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum
rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime
conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus
germanus maior se Karlermannus nomine, ferebundus et pessimus; contra
Carolum iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non
haberet coniuge. Quid multa?. Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat.
Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam
intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.
4. His temporibus ecclesiae Romanae Leo papa regebat, et oppressiones
a Langubardis multa patiebat; ex sede propria exiens Francia, repedavit cum
multis sapientissimis ars litterarum, maxime cantores. Francorum gens haec
audiens, magno gavisi sunt gaudio. Karolus cum suis obviam eius adventum
pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur
Metis. Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem
cantores ibi fecerunt, ut per totam Franciam Italiamque pene multae
civitates ornarnentum eccelesiae usque hodie consonant. Papa vero probata
gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit , ut super
Langubardos venirent, Italiam possiderent; ipse vero ad suam sede Romane
ecclesie remeavit.
5. Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum
benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit. Congregata multorum Francorum
exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia contra
Langubardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque
grave pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18. et Adelchis 15. indictione
12. cum iam 205 anni essent evoluti, postquam Langubardi Italia ingressi
sunt. Desiderio vero eodem tempore mortuus est. Adelchis, eius filius,
navium praeparans, ultra mare egressus est. Tantaque tribulatio fuit in
Italia; alii gladio interempti, alii fame perculsi , aliis bestiis occisi,
ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.
6. Foroiulanorum dux tunc temporis Rotcausus praeerat, et in
Vincentia Gaidus; qui auditu Francorum devastatione et eius adventum quod in
Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui
dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt.
Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et
honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio
inito, ut viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis, cui iam munera
Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio: Qui faciemus? Quomodo eorum
resistere possumus? Caput non habemus. Regem confortationis nostrae iam
devictus est. Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam ? Ut
obtabat , fecerunt. Et tamen eorum Carolus servavit honorem.
|