|
E-learning Storia del regno longobardo in Italia a cura di Stefano Gasparri per il corso di "Antichità e Istituzioni
Medievali" 2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali" 4. Paolo Diacono, Historia Langobardorum, III, 30, 35, IV, 1-3, 6, 8-9, 21,23,30,33,35,37 (il regno di Agilulfo e Teodolinda) 30. Flavius vero rex Authari legatos post haec ad Baioariam misit, qui Garibaldi corum regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens, Theudelindam suam filiam Authari se daturum promisit. Qui legati revertentes cum haec Authari nuntiassent, ille per semet ipsum suam sponsam videre cupiens, paucis secum sed expeditas ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum et quasi seniorem secum ducens, sine mora ad Baioariam perrexit. Qui cum in conspectum Garibaldi regis iuxta morem legatorum introducti essent, et is qui cum Authari quasi senior venerat post salutationem verba, ut moris est, intulisset, Authari, cum a nullo illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens ait: Dominus meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut vestram filiam, ipsius sponsam, quae nostra domina futura est, debeam conspicere, ut, qualis eius forma sit, meo valeam domino certius nuntiare. Cumque rex haec audiens filiam venire iussisset, eamque Authari, ut erat satis eleganti forma, tacito nutu contemplatus esset, eique satis per omnia complacuisset, ait ad regem: Quia talem filiae vestrae personam cernimus, ut eam merito nostram reginam fieri optemus, si placet vestrae potestati, de eius manu, sicut nobis postea factura est, vini poculum sumere praeoptamus. Cumque rex id, ut fieri deberet, annuisset, illa, accepto vini poculo, ei prius qui senior esse videbatur propinavit. Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille, postquam bibit ac poculum redderet, eius manum, nemine animadvertente, digito tetigit dexteramque suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiavit. Cui nutrix sua ait: Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te omnino tangere, non auderet. Sed interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re enim vera digna persona est, quae tenere debeat regnum et tuo sociari coniugio. Erat autem tunc Authari iuvenali aetate floridus, statura decens, candido crine perfusus et satis decorus aspectu. Qui mox, a rege comeatu accepto, iter patriam reversuri arripiunt deque Noricotum finibus festinanter abscedunt. Noricorum siquidem provincia, quam Baioariorum populus inhabitat, habet ab oriente Pannoniam, ab occidente Suaviam, a meridie Italiam, ab aquilonis vero parte Danubii fluenta. Igitur Authari cum iam prope Italiae fines venisset secumque adhuc qui eum deducebant Baioarios haberet, erexit se quantum super equum cui praesidebat potuit et toto adnisu securiculam, quam manu gestabat, in arborem quae proximior aderat fixit eamque fixam reliquit, adiciens haec insuper verbis: Talem Authari feritam facere solet. Cumque haec dixisset, tunc intellexerunt Baioarii qui cum eo comitabantur, eum ipsum regem Authari esse. Denique post aliquod tempus, cum propter Francorum adventum perturbatio Garibaldo regi advenisset, Theudelinda, eius filia, cum suo germano nomine Gundoald ad Italiam confugiit seque adventare Authari suo sponso nuntiavit. Cui statim ille obviam cum magno apparatu nuptias celebraturus in campum Sardis, qui super Veronam est, occurrens, eandem cunctis laetantibus in coniugium Idus Maias accepit. Erat autem tunc ibi inter ceteros Langobardorum duces Agilulf dux Taurinensium civitatis. Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno tonitruorum fragore vi fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quendam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam, quid futurum portenderent ictus fulminum, intellegebat. Qui secrete, cum Agilulf ad requisito naturae resideret, eidem dixit: Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post multum tempus coniux futura est. Quod ille audiens, caput se eius amputaturum, si hac de re amplius aliquid diceret, comminatus est. Cui ille: Ego quidem, inquid, occidi possum; nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina venit, ut tuis debeat nuptiis copulari. Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob causam incertum est, Ansul, cognatus regis Authari, aput Veronam est interfectus. 35. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum Nonas Septembris, veneno, ut tradunt, accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childepertum regem Francorum missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret et pacem ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem vero in posterum se daturum promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquot dies, promissa pace, absolvit. Regina vero Theudelinda quia satis placebat Langobardis, permiserunt eam in regia consistere dignitate, suadentes ei, ut sibi quem ipsa voluisset ex omnibus Langobardis virum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter possit. Illa vero consilium cum prudentibus habens, Agilulfum ducem Taurinatium et sibi virum et Langobardorum genti regem elegit. Erat enim isdem vir strenuus et bellicosus, et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Cui statim regina ad se venire mandavit, ipsaque ei obviam ad Laumellum oppidum properavit. Qui cum ad eam venisset, ipsa sibi post aliquot verba vinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset, residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae, accepto poculo, manum honorabiliter osculatus esset, regina cum rubore subridens, non deberi sibi manum osculari, ait, quem osculum ad os iungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens, ei de suis nuptiis deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna laeticia nuptiae; suscepit Agilulf, qui fuerat cognatus regis Authari, incoante iam mense Novembrio regiam dignitatem. Sed tamen, congregatis in unum Langobardis, postea mense Maio ab omnibus in regnum aput Mediolanum levatus est. Libro IV 1.
Confirmata igitur Agilulf, qui et Ago dictus est, regi dignitate, causa
eorum qui ex castellis Tridentinis captivi Francis ducti fuerant, Agnellum
episcopum Tridentinum in Franciam misit. Qui exinde rediens, secum
aliquantos captivos, quos Brunihilde regina Francorum ex proprio pretio
redimerat, revocavit. Euin quoque dux Tridentorum ad optinendam pacem ad
Gallias perrexit; qua impetrata, regressus est. 6. Per hanc quoque reginam multum utilitatis Dei ecclesia consecuta est. Nam pene omnes ecclesiarum substancias Langobardi, cum adhuc gentilitatis errore tenerentur, invaserunt. Sed huius salubri supplicatione rex permotus, et catholicam fidem tenuit, et multas possessiones ecclesiae Christi largitus est atque episcopos, qui in depressione et abiectione erant, ad dignitatis solitae honorem reduxit. 8.
Hac etiam tempestate Romanus patricius et exharchus Ravennae Romam
properavit. Qui dum Ravennam revertitur, retenuit civitates quae a
Langobardis tenebantur, quarum ista sunt nomina: Sutrium, Polimartium,
Hortas, Tuder, Ameria, Perusia, Luceolis, et alias quasdam civitates. Quod
factum cum regi Agilulfo nuntiatum esset, statim Ticino egressus, cum valido
exercitu civitatem Perusium petiit; ibique per dies aliquot Maurisionem
ducem Langobardorum, qui se Romanorum partibus tradiderat, obsedit, et sine
mora captum vita privavit. Huius regis adventu in tantum beatus Gregorius
papa exterritus est, ut ab expositione templi, de quo in Ezechiele legitur,
desisteret, sicut ipse quoque in suis homeliis refert. Rex igitur Agilulf,
rebus conpositis, Ticinum repedavit. Nec multum post, suggerente maxime
Theudelinda regina sua coniuge, sicut eam beatus papa Gregorius suis
epistulis saepius ammonuit, cum eodem viro sanctissimo papa Gregorio atque
Romanis pacem firmissimam pepigit. Eidemque reginae idem venerabilis
sacerdos pro gratiarum actione hanc epistulam direxit. 21. Per idem quoque tempus Theudelinda regina basilicam beati Iohannis baptistae, quam in Modicia construxerat, qui locus supra Mediolanum duodecim milibus abest, dedicavit multisque ornamentis auri argentique decoravit praediisque sufficienter ditavit. Quo in loco etiam Theudericus quondam Gothorum rex palatium construxit, pro eo quod aestivo tempore locus ipse, utpote vicinus Alpibus, temperatus ac salubris existit. 23. Usque ad haec tempora Patavium civitas, fortissime militibus repugnantibus, Langobardis rebellavit. Sed tandem, iniecto igni, tota flammis vorantibus concremata est, et iussu regis Agilulfi ad solum usque destructa est. Milites tamen qui in ea fuerunt Ravennam remeare permissi sunt. 30. Igitur sequenti aestate mense Iulio levatus est Adaloaldus rex super Langobardos apud Mediolanum in circo, in praesentia patris sui Agilulfi regis, adstantibus legatis Teudeperti regis Francorum, et disponsata est eidem regio puer filia regis Teudeperti, et firmata est pax perpetua cum Francis. 33. His diebus defuncto Severo patriarcha, ordinatur in loco eius Iohannes abbas patriarcha in Aquileia vetere, cum consensu regis et Gisulfi ducis. In Gradus quoque ordinatus est Romanis Candidianus antistis. Rursum mense Novembrio et Decembrio stella cometis apparuit. Candidiano quoque defuncto, aput Grados ordinatur patriarcha Epiphanius, qui fuerat primicerius notariorum, ab episcopis qui erant sub Romanis. Et ex illo tempore coeperunt duo esse patriarchae. 35. Hac etiam tempestate misit rex Agilulf Stablicianum notarium suum Constantinopolim ad Focatem imperatorem. Qui rediens cum legatis imperatoris, facta pace annuali, Agilulfo regi idem legati imperialia munera optulere. 37.
Circa haec tempora rex Avarum, quem sua lingua cacanum appellant, cum
innumerabili multitudine veniens, Venetiarum fines ingressus est. Huic
Gisulfus Foroiulanus dux cum Langobardis, quos habere poterat, audacter
occurrit; sed quamvis forti animositate contra inmensam multitudinem bellum
cum paucis gereret, undique tamen circumseptus, cum omnibus pene suis
extinctus est. Uxor vero eiusdem Gisulfi nomine Romilda cum Langobardis qui
evaserant sive eorum uxoribus et filiis qui in bello perierant, intra
murorum Foroiulani castri se muniit septa. Huic erant filii Taso et Cacco
iam aduliscentes, Raduald vero et Grimuald adhuc in puerili aetate
constituti. Habebat vero et filias quattuor, quarum una Appa, alia Gaila
vocabatur, duarum vero nomina non retinemus. Communierant se quoque
Langobardi et in reliquis castris quae his vicina erant, hoc est in
Cormones, Nemas, Osopo, Artenia, Reunia, Glemona, vel etiam in Ibligine,
cuius positio omnino inexpugnabilis existit. Pari etiam modo et in reliquis
castellis, ne Hunnis, hoc est Avaribus, praeda fierent, se communivere.
Avares vero per omnes Foroiulanorum fines discurrentes, omnia incendiis et
rapinis vastantes, Foroiulanum oppidum obsidione claudunt et totis viribus
expugnare moliuntur. Horum rex, id est cacanus, dum circa muros armatus cum
magno equitatu perambularet, ut, qua ex parte urbem facilius expugnare
posset, inquireret, hunc Romilda de muris prospiciens, cum eum cerneret
iuvenili aetate florentem, meretrix nefaria concupivit, eique mox per
nuntium mandavit, ut, si eam in matrimonium sumeret, ipsa eidem civitatem
cum omnibus qui aderant traderet. Quod rex barbarus audiens, eidem
malignitatis dolo quod mandaverat se facturum promisit eamque se in
matrimonium accipere spopondit. Illa vero nihil morata, portas Foroiulensis
castri aperuit et ad suam cunctorumque qui aderant perniciem hostem
introduxit. Ingressi vero Avares cum rege suo Forumiulii, universa quae
invenire poterant rapinis diripiunt; ipsamque urbem flammis concremantes,
universos quos reppererant captivos adducunt, fallaciter tamen eis
promittentes, quod eos, unde digressi fuerant, Pannoniae in finibus
conlocarent. Qui cum patriam revertentes ad campum quem Sacrum nominant
pervenissent, omnes qui iam in maiori aetate constituti erant Langobardos
gladio perimere statuunt, mulieres vero et parvulos captivitatis sorte
dividunt. Taso vero et Cacco seu Raduald, filii Gisulfi et Romildae, cum
hanc Avarorum malitiam cognovissent, statim ascensis equis fugam arripiunt.
E quibus unus Grimoaldum puerulum fratrem suum, dum existimaret utpote
parvulum super equum currentem se tenere non posse, melius ducens eundem
gladio perimere quam captivitatis iugum sustinere, eum occidere voluit. Cum
igitur ut cum percuteret lanceam elevasset, puer lacrimans exclamavit,
dicens: Noli me pungere, quia possum me super equum tenere. Qui iniecta
manu eum per brachium adprehendens super nudum equi dorsum posuit eundemque
ut si posset se contineret hortatus est. Puer vero frenum equi manu
arripiens, fugientes germanos et ipse secutus est. Quo conperto, Avares mox
ascensis equis eos persecuti sunt; sed reliquis veloci fuga evadentibus,
Grimoald puerulus ab uno eorum, qui velocius cucurrerat, capitur. Nec tamen
eum suus conprehensor gladio ferire propter parvitatem aetatis dignatus est,
sed sibi eundem potius serviturum reservavit. Cumque eum ad castra revertens
adprehenso eiusdem equi freno reduceret deque tam nobili praeda exultaret -
erat enim ipse puerulus eleganti forma, micantibus oculis, lacteo crine
perfusus -, qui cum se captivum trahi doleret, |