Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


6.  Editto di Rotari, prologo, c. 386 (epilogo), cc. 1-9

Prologo
Ego in dei nomine Rotari, vir excellentissimus, et septimo decimum rex gentis langobardorum, anno deo propitiante regni mei octabo, aetatisque tricesimo octabo, indictione secunda, et post adventum in provincia italiae langobardorum, ex quo alboin tunc temporis regem precedentem divina potentia adducti sunt, anno septuagesimo sexto feliciter. Dato ticino in palatio.
Quanta pro subiectorum nostrorum commodo nostrae fuit sollicitudinis cura, et est, subter adnexa tenor declarat; precipue tam propter adsiduas fatigationes pauperum, quam etiam superfluas exactiones ab his qui maiore virtute habentur; quos vim pati cognovimus. Ob hoc considerantes dei omnipotentis gratiam, necessarium esse prospeximus presentem corregere legem, quae priores omnes renovet et emendet, et quod deest adiciat, et quod superfluum est abscidat. In unum previdimus volumine conplectendum, quatinus liceat unicuique salua lege et iustitia quiete vivere, et propter opinionem contra inimicos laborare, seque sousque defendere fines. 
Tamen quamquam haec ita se habeant, utilem prospeximus propter futuris temporis memoriam, nomina regum antecessorum nostrorum, ex quo in gente nostra langobardorum reges nominati coeperunt esse, in quantum per antiquos homines didicimus, in hoc membranum adnotari iussimus.
Fuit primus rex Agilmund, ex genere Gugingus.
Secundus Laamisio.
Tertius Leth.
Quartus Kildeoch, filius Leth.
Quintus Godeoch, filius Kildeoch.
Sextus Claffo, filius Godeoch.
Septimus Tato, filius Glaffoni. Tato et Winigis filii Claffoni.
Octabus Wacho, filius Winigis, nepus Tatoni.
Nonus Walthari.
Decimus Audoin, ex genere Gausus.
Undecimus Alboin, filius Audoin, qui exercitum, ut supra, in italia adduxit.
Duodecimus Clep, ex genere Beleos.
Terdiusdecimus Authari, filius Clep.
Quartusdecimus Agilulf, Turingus, ex genere Anawas.
Quintusdecimus Adalwald, filius Agilulf.
Sextusdecimus Hariwald, ex genere Caupus.
Septimusdecimus ego in dei nomine qui supra Rotari rex, filius Nandinig, ex genere Harodos.
Nandinig filius Noctzoni, Noctzo filius Adhamund, Adhamund filius Alaman, Alaman filius Hiltzoni, Hiltzo filius 
Wehiloni, Wehilo filius Weoni, Weo filius Fronchononi, Fronchono filius Fachoni, Faccho filius Mammoni, Mammo filius Ustbora.

Epilogo
386. Praesentem vero dispositionis nostrae edictum, quem deo propitio cum summo studio et summis vigilis a celestem faborem praestitis inquirentes et rememorantes antiquas legis patrum nostrorum, quae scriptae non erant, condedimus, et quod pro commune omnium gentis nostrae utilitatibus expediunt, pari consilio parique consensum cum primatos iudices cunctosque felicissimus exercitum nostrum augentes constituimus, in hoc membranum scribere iussimus; pertractantes et sub hoc tamen capitulo reservantes, ut, quod adhuc annuentem divinam clementiam per subtilem inquisitionem de antiquas legis langobardorum, tam per nosmetipsos quam per antiquos homines, memorare potuerimus, in hoc edictum subiungere debeamus; addentes, quin etiam et per gairethinx secundum ritus gentis nostrae confirmantes, ut sit haec lex firma et stabelis, quatinus nostris felicissimis et futuris temporibus firmiter et inviolabiliter ab omnibus nostris subiectis costodiatur.

 

1.  Si quis hominum contra animam regis cogitaverit aut consiliaverit, animae suae incurrat periculum et res eius 
infiscentur.

2.  Si quis cum rege de morte alterius consiliaverit, aut hominem per ipsius iussionem occiderit, in nullo sit culpabilis, nec ille nec heredes eius quoquo tempore ab illo aut heredes ipsius requisitionem aut molestia patiatur; quia 
postquam corda regum in manum dei credimus esse, non est possibile, ut homo possit eduniare, quem rex occidere 
iusserit.

3.  Si quis foris provincia fugire timtaverit, morti incurrat periculum, et res eius infiscentur.

4.  Si quis inimics intra provincia invitaverit aut introduxerit, animae suae incurrat periculum et res eius infiscentur.

5.  Si quis escamaras intra provincia caelaverit aut anonam dederit, animae suae incurrat periculum, aut certe conponat regi solids noningentos.

6.  Si quis foris in exercitum seditionem levaverit contra ducem suum aut contra eum, qui ordinatus est a rege ad exercitum gubernandi, aut aliquam partem exercetum seduxerit, sanguinis sui incurrat periculum.

7. Si quis contra inimics pugnando collegam suum dimiserit aut astalin fecerit, id est si eum diceperit et cum eum non laboraverit, animae suae incurrat periculum.

8.  Si quis in consilio vel quolibet conventu scandalum conmiserit, noningentos solids sit culpabiles regi.

9.  Si quis qualemcumque hominem ad regem incusaverit, quod ad animae perteneat periculum, liceat ei, qui accusatus fuerit, cum sacramentum satisfacere et se eduniare. Et si tales causa emerserit et adest homo in praesenti, qui crimen mittat, liceat eum per camphionem, id est per pugnam, crimen ipsum de super se, si potuerit, eicere. Et si ei provatum fuerit, aut det animam, aut qualiter regi placuerit conponat. Et si provare non potuerit et cognuscitur dolusae adcusassit, tunc ipse, qui accusavit et provare non potuit, wergild suo conponat, medietatem regi, et medietatem cui crimen iniectum fuerit. l0. Si quis homo liber in morte alterius consiliaverit, et ex ipso consilio mortuos non fuerit, tunc ipse consiliator conponat solidus viginti.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP