Home.

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright
STRUMENTI
INDICE DEL CORSO
RICERCA
INDICE DI DIDATTICA

E-learning

Storia del regno longobardo in Italia

a cura di Stefano Gasparri

per il corso di "Antichità e Istituzioni Medievali"
Università "Ca' Foscari" di Venezia
Facoltà di Lettere e Filosofia
a.a. 1999-2000

2000 - Stefano Gasparri per "Reti Medievali"


8.  Editto di Rotari, cc. 172, 175, 177, 194, 204, 244, 376

172.  De thinx quod est donatio. Si quis res suas alii thingare voluerit, non absconse, sed ante liberos homines 
ipsum gairethinx faciat, quatinus, qui thingat et qui gisel fuerit, liberi sint, ut nulla in posterum oriatur intentio.

175.  De launegild. Si quis rem suam cuicumque donaverit et postea, qui donavit, launegild requisiverit, tunc ille, qui accepit, aut heredes eius, si ausus non fuerit iurare, quod conpositum sit, reddat ei ferquido, id est similem, quales in illa diae fuit, quando donatum est; et si iuraverit, sit exsolutus. 

177.  De homine libero, ut liceat eum migrare. Si quis liber homo, potestatem habeat intra dominium regni nostri cum fara sua megrare ubi voluerit, sic tamen si ei a rege data fuerit licentia, et si aliquas res ei dux aut quicumque liber homo donavit et cum eo noluerit permanere vel cum heredes ipsius: res ad donatorem vel heredes eius re vertantur.

194.  Si quis cum ancilla gentile fornicatus fuerit, conponat domino eius solidos viginti; si cum romana ancilla, conponat sold. duodicem.

204.  Nulli mulieri liberae sub regni nostri ditionem legis langobardorum viventem liceat in sui potestatem arbitrium, 
id est selbmundia, vivere, nisi semper sub potesta tem virorum aut certe regis debeat permanere; nec aliquid de res 
mobiles aut inmobiles sine voluntate illius, in cuius mundium fuerit, habeat potestatem donandi aut alienandi.

244.  Si quis per murum de castro aut civitate sine noticia iudecis sui exierit foras aut intraverit: si liber est, sit culpabiles in curtem reges solidos vigenti; si autem aldius aut servus fuerit, sit culpabiles sold. decim in curtem reges. Et si furtum fecerit, sicut in hoc edictum legitur, poena furti conponat.

376.  Nullus presumat aldiam alienam aut ancillam quasi strigam, quem dicunt mascam, occidere, quod christianis mentibus nullatenus credendum est nec possibilem, ut mulier hominem vivum intrinsecus possit comedere. Si quis 
de cetero talem inlecitam et nefandam rem penetrare presumpserit: si aldiam occiderit, conponat pro statum eius 
solidos LX, et insuper addat pro culpa solidos centum, medietatem regi et medietatem cuius aldia fuerit. Si autem ancilla fuerit, conponat pro statum eius, ut supra constitutum est, si ministiriales aut rusticana fuerit; et insuper pro culpa solidos LX, medietatem regi et medietatem cuius ancilla fuerit. Si vero iudex huic opus malum penetrare iusserit, ipse de suo proprio pena suprascripta conponat.

© 2000
Reti Medievali

Ultimo aggiornamento: 27/4/03

UP