Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Andrea da Bergamo, Chronicon (1-10)

1. Narsis patritius Romanorum bella sustinuit, et eos semper defendit, invidia Romani contra eum pertulit, ad Iustinianum imperatorem acusaverunt; qui et ipse augustus et Sophia, uxor eius, mandans ei, quia eunuchus erat, ut ad se veniret et lana in genitio per pensione dividere. Narsis vero patritius sic ei mandans, non tantum se lana dividere, sed etiam talem telam orditurum, quale ipsa dum viveret deponere non possit. Legatos Narsis ad Langobardos mittens et pomorum genera vel reliqua dignitate transmittens, ut animos eorum amabilis facerent, quatenus in Italia venirent et plena eas absque pugna perciperent. Langobardi mox ut audiunt, gavisi sunt gaudio. Pannonia vero amicis suis Avarorum gens comendaverunt; quam possessam habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto essent evoluti. Igitur Langobardi introierunt Italia per Foroiulanorum terminum. Alboin nepoti sui Gisolfi Foroiuli concessit et reliquos nobiles Langobardos. His diebus Langobardi Italia invaserunt, Vincentiam Veronamque et reliquas Venetiarum civitates coepit, et per tres annos Ticino possedit. Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam, Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt. Pauca vero de multa dicam. Rex Alboin postquam in Italia tres annos et sex menses regnavit, insidiae suae coniuge interemptus est. Langobardi ex communi consilio Cleb nobilissimum in urbe Ticinensium sibi regem constituerunt; regnavit anno uno mensibus sex; a puero de suo obsequio gladio iugulatus est. Post cuius mortem Langobardi per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt. Post autem annos decem elegerunt Autari, Clefoni filius. Autari vero duxit uxorem Teudelinda nomine, filia Garibaldi Baioariorum rex sancta et nobilissima; ipsa edificavit ecclesia sancti Iohanni sita Moditia. Rex Autari aput Ticinum, venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos. Langobardi ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent. Quid multa? Accepit Agilulf ducem Taurinensium; et regnavit annos viginti quinque, et mortuus est. Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno eiectus est. Eius regnum successit Arioald, et regnavit annos duodecim, et mortuus est. Regnavit pro eo Rothari, qui edictum Langubardorum conposuit; reliqua eius dignitatem et fortia, et bella quas gessit, nonne haec scripta sunt in coronica Langubardorum ut supra? Regnavit Rothari annos sexdecim, et mortuus est; Rodoaldi filio suo regnum reliquid. Rodoald vero dum uxore cuiusdam stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam quinque regnaverat annis septemque diebus. Huic successit in regno Aripert; regnavit annis novem, et mortuus est. Reliquid regnum duobus filii sui, Pertarit et Gudiperti, Inter ipsi fratres malis hominibus discordia facientes in tantum, ut alterium regnum invaderent. Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus. Pertarit fuga aripuit, Grimoald regnum accepit. Multa quidem eius historiole continent, sed pauca in hac adbreviationem conscribam. Hic in edicto Langubardorum novem conposuit capitula; regnavit annos novem, et mortuus est. Reliquid regnum Garibaldi, filio suo. Pertarit vero, unde iam diximus, qui fuga lapsus erat, egressus de Galia navem ascendit, ad Britaniam insolam ad regnum Saxonum transmeare; et dum pelago navigasset, divinus nuncius eidem ad ripam clamans, et dixit: Revertere, Pertarit, in terra tua, quia tertia die est hodie, quod Grimold defunctus est. Quid plura? Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi. Regnavit Pertarit annos decem et septem, et mortuus est. Cuniperti, suum filium, regnum reliquid. Multa quidem eius istoriole scripta invenimus. Contra Halahis tirrannum fatigatione sustentus; sed Cunipert triumphum victoriae cum exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim. In campo Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris monasterium construxit. Reliquid regnum Liutperti, filio suo. Surrexit contra eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita privavit. Regnavit Aripert annos 12, in flumen Ticinum ab aquis negatus est. Ansprand eius regnum aripuit; regnavit menses tres. Reliquid regnum Liutprandi, filio suo. Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator, pervigil, elemosinis largus; legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti corpore conscribere iussit. Regnavit annis triginta et uno septemque mensibus, et mortuus est.


2. Haec autem superscripta summationem cui incredibile apparet, relegat tota historia Langubardorum; omnia haec ibi veraciter invenit, in quantum hic scripta sunt; et plures multa illuc invenitur de nobilitatem eorum vel victoriae et de bella quas gesserunt. Hanc autem adbreviationem superscripta, in quantum potui, exerpsi ego Andreas, licet indignus, presbyter de historiae Langubardorum; et quorum hic super continent eorum historiae minime ad nostram pervenit notitiam, sed in quantum per seriem litterarum seu per antiquos homines potui veraciter scire, hic scrivere delectatus sum.

Defuncto itaque Liutprand, Ratchis electus a Langubardis rex elevatus est; regnavit annos quinque, et posuit in edicto capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi, germano suo, regnum reliquid. Eorumque factis retinere non possumus; sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt, et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid. Qui cum regnasset annos tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu Langubardorum sub se regem constituit; sub quorum tempore in aliquantum pax fuit. Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius, Francorum rex, coniugio sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit Taxiloni Baioariorum rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed minime conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus germanus maior se Karlemannus nomine, ferebundus et pessimus; contra Carolum iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non haberet coniuge. Quid multa? Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat. Mater vero eorum haec separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate perculsus est, cum periculo vita finivit.


4. His temporibus ecclesiae Romanae Leo papa regebat, et oppressiones a Langubardis multa patiebat; ex sede propria exiens Francia, repedavit cum multis sapientissimis ars litterarum, maxime cantores. Francorum gens haec audiens, magno gavisi sunt gaudio. Karolus cum suis obviam eius adventum pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur Metis. Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem cantores ibi fecerunt, ut per totam Franciam Italiamque pene multae civitates ornamentum ecclesiae usque hodie consonant. Papa vero probata gens Francorum astuti et nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam possiderent; ipse vero ad suam sede Romane ecclesie remeavit.


5. Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit. Congregata multorum Francorum exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia contra Langobardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18. et Adelchis 15. indictione 12. cum iam 205 anni essent evoluti, postquam Langubardi Italia ingressi sunt. Desiderio vero eodem tempore mortuus est. Adelchis, eius filius, navium praeparans, ultra mare egressus est. Tantaque tribulatio fuit in Italia; alii gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.


6. Foroiulanorum dux tunc temporis Rotcausus praeerat et in Vincentia Gaidus; qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt. Karolus vero haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos, Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis, cui iam munera Caroli excecaverat cor, tale dedit consilio: Quid faciemus? Quomodo eorum resistere possumus? Capud non habemus. Regem confortationis nostrae iam devictus est. Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam? Ut obtabat, fecerunt. Et tamen eorum Carolus servavit honorem.


7. Igitur subiugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit; ibidem palatium construxit; deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus filius regendum Italia concessit; ipse vero Karolus post aliquantum tempus Francia reversus est, obsides quoque ducentes secum quicquid Italia maiores nati et nobiliores erant. Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab ipso, ad suam reversi sunt patria. Pipinus vero vivente patre defunctus est. Reliquid filium, Bernardum nomine, cui Karolus Italia concessit; qui cum esset penuriae famis Italia praeuccupata, subito ut Bernardo regnum accepit, dignitatem ubertatemque advenit, et sic fuit dum ipse regnavit. Karolus autem qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum diem. Reliquid sedem suam in Francia Hludowici, filia suo. Iste incipit vocare imperator ex Francorum genus.


8. Coniux vero eiusdem Hludowici, Hermengarda nomine, inimicitia contra Bernardo, Langubardorum regem, orta est, mandans ei, quasi pacis gratia ad se venire. Ille ab ipsis nobiles legatarii sacramenta fidem suscepit, Francia iturus est. Qui mox ut illa potuit, sicut audivimus, nesciente imperatore, oculi Bernardi evulsit; ab ipso dolore defunctus est, postquam quinque regnaverat annos, duo sub Carolo, tres sub Hludowicus.


9. Erat quidem Hludowicus imperator multae sapientiae, consilio prudens, misericors et pacis amator; habebat tranquillitas magna ex omniumque parte pacis gratia; diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo ministrantibus ecclesiae. Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de Ermengarda, et Carolus de Iuditta quae post morte Ermengardi in coniugio suscepit. Quidam praedicto imperator Hludowicus suum filium Lothario sub se sedem imperialis constituit, vivente patre.


10. Habuit Lotharius filius, Hludowicus nomine, cui avius suus Hludowicus Italiam concessit, Hludowici filii sui Baioaria, Caroli Aquitania. Honor autem maior, id est imperialis, crescebat cottidie Lotharii; cui inimici homines consilium dederunt, quatenus Iudittam, nuvercam suam, genitori suo tollerent et in Italia abducerent; sicuti fecerunt. In civitate Dartonensis in custodia miserunt. Quis potest dicere furore, quam pater eius vehementer iratus fuisset? sed totam fortia Lotharius ad se retentam habebat.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03