Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (131-140)

131. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo filii eius imperium sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander subsequens; tercius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis — eiecto Focio, qui olim a Nicolao prime sedis pontifice ob invasione episcopatum Ignacio adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a Iohanne papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus— regendum suscepit. Leo iam dicto non diu supervixit; ille Alexander dum funus germani vidisset, in magna superbia est elevatus, et non tantum coram hominibus sed eciam contra Deum conabatur se iactitaret. Nam septuaginta statue, que olim Romani in Capitolio consecrarunt in honorem omnium gencium, que scripta nomina in pectore gencium cuius ymaginem tenebant gestabant, et tintinnabulum uniuscuiusque statue erat, et sacerdotes die ac nocte semper vicibus vigilantes eas custodiebant, et que gens in rebellionem consurgere conabatur contra Romanum imperium, statua illius gentis commovebatur, et tintinnabulum in collo illius resonabat, ita (ut) scriptum nomen continuo sacerdotes principibus deportarent, et ipsi absque mora exercitum ad reprimendam eandem gentem dirigerent. Set dum fuissent predicte statue eree Constantinopolim deportate, ille iam fatus imperator Alexander huiusmodi verba depromsit: " Illo denique tempore Romanorum imperatores erant gloriosi, quando iste statue venerabantur. " unde statim sericis vestibus venire iussit et singulas circumdedit.

Nocte igitur subsecuta cum se sopori dedisset, vir clarissimus ei apparuit, et comminanter super eum venit, eumque in pectore forti yctu percussit, et nomen suum protinus propalavit, adiciens: " Ego sum, inquid, Romanorum princeps Petrus! " Et statim cum magno tedio evigilavit, sanguinemque suum vomere cepit, et sic exiciale morte defuntus est. Eo defunto, imperatoris filius Constantinus Leoni, quod super memoravimus, imperium est elevatus.


132. Aio autem, Beneventi princeps, et ante principatum et postea partim imbeccillis partim roboreus extitit. Post hec princeps predictus Aio cum Beneventanis et Capuanis egrediens, cum filiis Landonolfi Amelfitanos habentibus certamen iniit, et aliquandiu pugnatum [et] est iuxta portam urbis Capue. Cumque neultra pars alteri cederet, utreque acies ad sua reversa sunt.


133. Eo tempore Guaimarius supradictus, princeps Salerni, per semet ipsum Constantinopolim est proiectus, et honorifice ab augusto susceptus est; patricius que factus et donis regalibus ditatus, cum magno honore propria remeavit.


134. Per idem tempus valde inter se Capuani et Neapolitani certamen iniebant. Nam Athanasius episcopus et magister militum omnimodis satagebat, quatenus Capuanos sub sua diccione attribere, et inter fratres discordie rixe crevissime seminabat. Cum se a fratribus delusum cerneret, succesit Decivilis Gaietanus, ut clam Sarracenos ad depredandum Capuam micteret. Qui statim centum viginti Agareni missi, Teanum abierunt, super quos Lando ceu leo audacter cum suis irruens, usque ad ultimam internicionem protrivit eos, ita ut de tanto numero non amplius quam quinque evaderent, ceteris interfectis, ni fallor, centum quindecim. Tunc Athanasius cernens se superatum, callide pacem cum Capuanis fecit, et tempore vindemie una cum Grecis clam super Capuanos irruit, apprehensis multis et prestantissimis viris peculiisque non modicis. Ab illo igitur tempore omnia circumquaque devastans, Liguriam vindicabat sibi.

Nam et Sarracenos Agropolitanos clam evocavit et Capuam misit; ubi tunc egredientes Capuani, valde resisterunt eis; ob hoc et absque preda ad castra repedarunt. Dictus itaque vir, prout mente conceperat, novis et inauditis machinis insurgebat adversus Capuanos, adeo ut tempore quadragesimali, cum omnis plebs christicola et preferita defleret mala et poscit a Deo ut flenda minime commictat ipso mediante, festo dominico subsequente crepusculo collectis Grecis Materensibus, Agarenis et Neapolitibus, consio Guaiferio, urbem Capuanam temptavit invadere. Atque ascensis muro acsi trecentis viris armatis diversorum generibus telorum, omnes in Domino adiuvante, alii sponte ex eo dissilierunt, quidam cervice tenus imis iacti sunt, nonnulli vero gladio occubuerunt. Ex Capuanis unum solummodo, Onericus nomine, et ut fertur a suis extinctus est. Bellum quippe hoc narratum in muro arbiter Iudex non per belligerantes et armipotentes egit viros, set per quatuor impuves mirifice cessit ad laudem nominis sui. Confractis itaque viribus, quod conceperat minime cessavit; nam et Salernum per Agarenos prius, et postea per Grecos, multociens capere molitus est; sed minime talia facere potuit, viriliter ei resistente Guaimarius princeps.

135. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris, super Agarenos in Gariliano castrametatos, ut retro reddeam, hostiliter inruens, castra eorum dirructa depredavit, et aliquantos eorum gladiis interfecit; reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. Hic autem Capuam aproprians, ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur castrametatus, resedit aliquandiu, et ablato ex Liguria frumento aliisque victualis, Capuani refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt federati; sed cum retro verteretur urbemque predictam transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Illo abeunte, Athanasius predictus, suffragante Grecorum auxilia, stripitus aforis omnia denudabat. Post hec suggestum est eidem duci, ut veniret quantocius et libraret confidentes. Qui mox veniens Capuam, Aionem principem a Benevento ad se venientem consilium Capuanorum cepit, et sub custodia Beneventum duci fecit; in qua introyens, ordinavit eam. Inde proficiscens, Sepontum est ingressus, Aionem predictum principem foris reliquia in castris. Cum autem cognovissent Sepontini Aionem seniorem suum captum, supradictum ducem unanimiter irruentes, clauserunt eum quoddam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missus est, ac aductus est Aio redditusque est suis; alia vero die sacramento dato, vix cum dedecore elapsus est.


136. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis prius dirructum anno Domini 884, ab Angelario venerabilis abbate ceptum est rehedificari deiusso anni 886 mense Aug. Hiis ita gestis, Atenolfus Spolecium pergens; dato precio, Suavilum castaldeum Marsorum cum aliis sociis bassisque, quasi ad trecentos armatos, secum adduxit; cum quibus consilium iniit, ut castaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes Capuam, cum hoc adimplere nequivissent, dicti Franci ad sua reversi sunt. Quid multa referam? Omnimodis Atenolfus satagebat, quatenus solum castaldatum optineret. Quapropter consilio habito cum suis, Sadi cognatum suum ad Athanasium sepedictum subdole misit, hab eo auxilium poscens, ut adiuvaretur singulariter fieri comes in Capuam. Hoc autem audiens, gavisus est, et spopondit se in omnibus illi auxiliaturum; cumque hoc a plurimis et maxime terque quaterque Landoni fuisset relatum, ille solita segnicie detentus, pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium. Quid multa dicam? Atenolfus per semet ipsum Neapolim adiit, et fedus cum Athanasio iniit, et spopondi Landolfum filium suum illius obsidem daret, et propria sine mora est reversus. Sed dum cerneret sibi tempus adesset quod ceperat perficere, et consanguineos suos emulos ibidem non essent, cum sompni tempus advenisset sabbatum pre epiphaniam, advocatis sodalibus suis super filios Landonis irruit eosque ex urbe eiecit. At illi Teanum adierunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum. Atenolfum castaldatum Capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit, moxque predictum filium suum Athanasium obsidem direxit, sicut sacramento pollicitus fuerat, Liguriam et Capuam sub iureiurando illo concessit.


137. Hiis quoque diebus Theofilactus stratigo a Baris Teanum hostiliter advenit yemis tempore, Agarenos temptat impugnare; nichilque proficiens, infructuosus absescit; habiensque Neapolim, Marinum castaldum castri Sancte Agathe Aioni principi rebellem percepit, et Apuliam rediens, nonnullas municiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem Aio adversum agustalem dominium revellionis iurgio iniciavit, quod suo in loco inseretur.


138. Dum princeps Guaimarius Constantinopolim, ut superius diximus, adhuc degeret, Athanasius dolore conceptus in opus erumpens, Grecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Avellanum misit castellum, quo tunc preerat Landolfus Suessulanus. Mox autem ut illic supervenit exercitus, fraude illorum qui introyerant captus est, apprehenso in eo Landolfo et filio eius iuniore nurumque illius, uxorem videlicet Landonis, qui cum Guaimario profectus fuerat.


139. Per idem tempus Agareni qui in Gariliano degebant omnia denudabant; et quando cum Salernitanis pacem iniebant, Neapolitanos Capunaosque agriter affligebant; et quando Neapolitanis pacem dabant, urbem Salernitanam seu Beneventanam hostiliter atterebant. Sed dum plura castella invasisset et christianos palam venundasset, pervenerunt (castellum) cui Apud nomen est Montem, et undique illum videlicet circumdederunt, eumque hostiliter expugnare ceperunt. Sed christianis, qui deintus degebant, illis omnimodis resistebant. Set dum castellum illum obsedisset et acriter afflisisset postremum penurie, atque (aqua) illum videlicet abdicasset, in tantum ut eciam veniam postulassent, set aiebant: "Tamdiu illum castellum expugnamus, donec per vim eum optineamus, omnesque qui in eum degunt, gladio reverberamur ".

At illi preces Domino optulerunt, et a quo mirabiliter liberati sunt. Nam ilico columba mire pulchritudinis ex adverso veniens, undique castellum illum nimirum circumvolabit, deinde intro ingressa est, ecclesiamque resedit. Sed cum diu resedisset, ilico omnipotens Deus tenuam nubem super castellum obduxit, et abundancia aque christianis pluit tanta denique, ut omnes altrinsecus se saciarent et vascula alternatim replerent. Et ut certo cercius Agareni cognoscerent, quod per deificam virtutem fuisset gestum, nam aforis castellum illum ne unam quidem stillam cecidit. Set illi dum talia manifestius cognovissent, exinde sunt moti, adicientes: " Deus magnus illos (defenit) defendit ". Propter qua pacem illis cesserunt. In solempnitatem Viti martiris fuit hoc miraculum factum.


140. Hiis ita decursis, suasus predictus Lando a Capuanis, quandam tractoriam plausto superposita intromissus, Capuanam urbem ingressus est, atque ad episcopalem abiit aulam, ubi paucis ex suis congregati sunt; Atenolfo accelerante, tunc commissum est prelium, mortuoque Gualane illustri viro, dissolutum est cor eorum qui in parte Landonis erant, et ceperunt illum relinquere et Atenolfo sociari. Tunc, licet fincte, pacis obsculum sibi mutuo fratres dederunt, quod in arca cordis minime retinebant… capti sunt et vinculi inexi; intre quos et Landolfus presul captus est et custodie trusus. Post non multum tempus per singulos dies omnes absoluti sunt. Athanasius iam dictus in dolo Atenolfus comprehendere conabatur, sed dum talia perficere mallet, minime potuit; totam Capuam depredavit. Presiens autem Deus dicti viri maliciam, permisit eundem Athanasium elationem in tanta prorumpere, ut eciam Beneventi fines bis terque predari faceret. Aio autem princeps tunc Bari degens, valide impugnabat Grecos; … cum Neapolitanis residebat super Capuam radicitusque eadem vastare, statim recto itinere super eos audacter adventare studuit. Sed quidam naturaliter zizaniorum sator Dauferius, urbe Beneventi subdole egressus acsi secuturus principem predictum Aionem, ex diverso Capuani cursim properavit, et dictum exercitui Aionis adventum indicavit. At Neapolites Grecosque relicta Capuam, confusi Neapolim sunt reversi; Aio autem iter quod ceperat peregit, illisque minime repertis, Liguriam cum magna audacia est ingressus, cum quo et Atenolfus abiit; et exusta (omni) pene Liguria ac depredata, populisque et animaliis ablatis, puteisque lapidibus repletis, anphitheatrum profectus est. Quo residens per aliquos dies, machinis et diversis telis fortiter expugnavit. Indeque habiens, super castrum Sancte Agathe insedit, atque Marinus castaldeum sibi revellem in fide ad se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per Sepontum Varim reversus est; quia, ut erat audax, minime propria residebat, sed certaminis campum querebat. Atenolfus autem a Guaimario dissidens, eoquod Landenolfum Pandoque ceterisque aliis germanis, qui erant per ipsum Atenolfum a Capuana urbe expulsi, in urbe Salernitana recepissent, atque crebrisime terra illius depredarent. Quapropter Aioni principi se subdens per sacramentum, ab eodem principi in adiutorium sui centum viginti ferme bellatores suscepit, cum quibus graviter totam Liguriam depredavit.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03