Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (141-150)

141. Guaiferius enim, qui iam prolixa tempora anphitheatrum degebat, per quem omnia mala in Capuana Beneventanaque pervenerunt, a suis comprehensus est, vinctusque Atenolfus adduxerunt, opesque eius inter se altrinsecus dispercierunt, atque se omnes Atenolfo subdiderunt; factumque est gaudium magnum, pax et securitas; ceperuntque preesse qui subesse soliti erant.

Interea videns se Athanasium in omnibus superatum, pudore obiecte pacis expetiit fedus; quod adeptus est, previtoque iureiurando, pacti sunt ad invicem. Sed non diu perduravit sacramentum illesum. Denique Agareni ac illacque discurrentes, invitantur ab omnibus, omnia devorant, universa consumunt, et contra Neapolim et Salernum unanimiter consurgunt. Sed Salernitanorum princeps Guaimarius viriliter illorum resistens; nam misso suo ex improviso exercitu, in itinere que ad Nuceriam pergit, catervam repperiunt Agarenorum, cum quibus bellum inchoaverunt, atque Deo previo Agareni devicti sunt. Nam plurimi extincti sunt, aliquanti comprehensi, reliqui quamvis confusi per devia silvasque sua propria abierunt; Salernitani vero cum magno tripudio Salernum remearunt, suppellectile Agarenorum secum gestantes. Usque hodie locus ille Pugna dicitur.


142. Princeps audax de quo premisimus Aio a Benevento, ut diximus, per Sepontum Varim profectus, super quam Constantinus augustorum vaiulus et patricius insidentem repperit, rebelles imperatorum viriliter impugnantem; adversus quem dictum principem Aionem, ut erat magnanimis, audacter insurgens, quamvis fultus auxilio Agarenorum et vallatus agmine pedestrium Apuliensium, primo impetu victor existens, de hostibus plures interfecit. Dehinc a Constantino, qui cum tribus milibus equis in tuto consistebat locum, valide contritus, vix cum aliquantis urbem ingredi valuit Varim; reliquos aut gladiis aut tradidit captivitati, post cum magnis vocibus pedestres clamitantibus: " Mi domine Aio, paululum erga nos revertere, quia pedestres defeciunt! " Et usque hactenus proloquium utuntur Beneventani Salernitanique verbum illum. Aio intra urbem Varim residens, sustinens suffragium Atenolfi, quem pridem protexerat, immo et ab hostibus potenter eripuerat, et non invenit; nam et Gallos et Agarenos promissis aureis sepius mixtim invitans, optinere nequivit. Nam a Guaimario principe presidium minime poscebat, quod Greci Salernitanam urbem omnimodis die noctuque custodiebant; nimirum evigilabant propter Agarenorum metum. Predictus princeps, idem Aio, cernens se delusum, doluit, quia Atenolfus rupto federe cum Grecis pacem iniit. Tandem necessitate coartans, cum iam dicto patricio pacem faciens, urbem remisit et ad propria remeavit.


142*. Defunto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filiorum suorum Spolecium reliquit; quo eciam decedente, Guido iunior Spolecium et Camerinum suscipiens, cum Agarenis in Sepino, ubi olim a Romualdo principe Alcieco, dux Sclavorum, constitutus [est] fuit, castrametatus, pacem fecit, obsidibus datis et acceptis; cuius eciam tempore non modica monasteria urbesque et oppida a Saracenis capta et exusta sunt. Constantinopolim legacionem dirigens, contra ius faciens pecuniam accepit. Quam ob rem a Karlo tercio augusto captus est, et nisi fugam arripuisse, capite plecteretur. Unum quippe illius narro factum aut indissimile, quod in Cariliano gestum est. Denique cum a Siponto idem dux, Atenolfo comitanie, Capuam pergeret, ad Caudinas Furculas Arranem Hismaelitam, tirrannum crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis peremit. Cognoscens autem Guido Karlum augustum seminecem iacere, cupiditate regnandi devictus deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam provinciam sibi subactam et Spolitensium ducatum, abiit Galliam regnaturus.


143. Aio predictus princeps dum tenuisset principatum Beneventanum ann. 6, et Urso filio eius una cum ipso anno uno, Sabbaticius stratigo per idem tempus cum valida manu Beneventum venit, et undique tentoria non procul ab urbe figere iussit, quia minime Guidoni adventum nimirum metuebant. Cumque prefatam urbem undique coartarent, et diversis machinis omni conamine expugnarent, Beneventani deintus omnimodis resistebant; et licet non in patulo, tamen furtim menia urbis exiebant, undique Argiborum prostrabant catervas.

Sed dum a tercio Idus Iulii predictam urbem diversis telis expugnassent et Beneventani fortiter resistissent, presertim cum iam multis Grecis laniassent, callidus ille stratigo cernens Langobardorum dura cervice, mollia verba promere est exorsus, quatenus per pacem urbem ingredi mereretur. Beneventani namque, qui semper nimirum fuerunt sagacissimi immo et robustissimi, dum viderent tempus non esse, quatenus Grecis resisterent, et copias non haberent, unde exercitus coadunarent, ut palam cum Grecis certamen inirent, (inito) inter se consilio, Grecorum falans pacifice urbem introduxerunt, quia iam undique eam obsederent, ut diximus, a tercio Ydus Iuni usque ad quintum decimum kalendarum Novembrarum. Sed dum predictam urbem Greci dominarent, et licet dona plurima Langobardi ditarent, illi tamen valde etenim durum gerebant de moris Grecorum.


144. Factum est autem, ut princeps Salerni Guaimarius duos suos subditos propter scelus quem commiserant, acriter cedere iusserant; at illi confusionem ferre non valentes, propriam liquerunt urbem, Beneventumque properarunt, atque diu ibidem morarunt. Cumque duobus annis Sabbaticius degeret Beneventum, per suggestionem augustorum Beneventum deseruit, regiam adeptus est urbem; et quidam Georgius Beneventum directus est. Sed dum et ille Langobardi donis augeret, atque nimirum omnimodis altrinsecus honorarent, illi vero omnia pro nichilo ducebant.


145. Iam fati Salernitani, qui Benevento exiliati degebant, ad Georgium patricium clanculo perrexerunt, et in hunc modum verba promserunt: " Quid dabitis nobis, si nos munitam Salernitanam urbem sub vostra diccione commictimus? " Ad hec patricius cum magno gaudio plurima et precipua dona promittebat. Illi vero subiunserunt: " Statue die quam illuc clam magno exercitu pergamus, quia nos incunctanter promictimus illius civitatis fores pate esse facturos. " Ille patricius ut talia auribus aurisset, valde gavisus est, atque ut id fieret, omnimodis gratulabatur, et sine mora per Calabrie Apulieque fines misit, et exercitus coadunavit, faciens famam, ut super Agarenos, qui illo in tempore in Gariliano degebant, ex improviso irrueret. In tempesta noctis, quando fexi gravi sopore opprimuntur, dictus ille patricius cum magno apparatu Salernum venit, licet Beneventani cum eo mixti venerunt. Sed dum non procul menia properarunt, illi vero exiliati fores urbis properarunt, et arte qua poterant porte pate fecerunt, et ocius patricius Georgio promulgarunt. Ille namque valde sese perturbavit, atque idipsum unum ex suis ad explorandam urbem iterum misit; sed dum et ille eadem verba retulisset, sagacissimus ille presul Petrus, qui sanctam Beneventanam sedem illo in tempore preerat, huiusmodi verba exorsus est: " Pro qua re nos huc fatigasti, et minime nobis que clam in pectore gerebas enodasti? Pro certo scitote, quia si hanc urbem furtim ingredimur, omnes ibidem pariter periemus, et dum tripudiare satagis, veremur, ne veniat detrimentum. " Dum hec et hiis similia presul predictus verba repeteret, idipsum et Beneventani exinde inter se susurrarent, patricius ille nefandiximus menu perculsus, ceterique Argivi in fugam conversi sunt. De civitate vero omnimodis nil que Greci gesserant compererunt. Illi vero conductores malorum, qui fuerant orti ex vico cui Saranianus nomen est, [duperati] dum superati essent, per eundem vicum perrexerunt, uxores liberosque suppellectileque secum gestantes, Beneventi fines abierunt.


146. Sed dum Greci Beneventanique cuncatim, ut diximus graderent Beneventum, quotquot ex Salernitanis in itinere repperiebant, nimirum comprehendebant secumque pariter deducebant, quia metuebant, ne civibus occultam rem panderent, ne forte Salernitani illos subsequerentur. Igitur dum inter eos comprehendissent vir quidam Adelpertus nomine, et Iohannes qui dicebatur Andree abbaci, et dum simul graderent, Adelpertus ille fugam iniit. Sed antequam ille civitatem fuisset ingressus, Traselpoti filius, Petrus diaconus, ante nocturnum ecclesiam pergebat; sed dum valvas civitatis adisset, pate facto eas conspexit; unde miratus est valde. Quapropter veloci cursu domum Radoaldi sculdais perrexit, atque voce magna emisit, inquid:
"Tune es Radoalt, qui fores pate in tempesta noctis fieri iussisti? "

At ille insolito clamore perturbatus est, adnectens: " Claves penes me abeo; ocius illuc pergamus. " Set dum fores patule et seras confracte cernerent, predicti principi indicare studuerunt. At ille furibundus indagari cepit, set nequibat certam rem exinde repperire. Cumque in tali re territi perdurarent, tandem illucescente sole Adelpertus urbem ingressus est, statimque palacium adiit, et que viderat seriatim principis nimirum aperuit, et adiecit: " Iohannes Andree abbati inter eos conspexit. " At princeps ait: " Fraudulentus ille Grecos huc adduxit. " Inter dicta verba Iohannes iam fatus urbem et ipse ingressus est, quia dum Greci suas fines repetissent, quos comprehenderant reliquerunt. Cumque acriter fuissent idem Iohannes iniuriatus ab ipso principe, ille quamvis territus ordinatim principi omnia promulgavit; quapropter exinde satisfacionem recepit.


146*. Atenolfus sepedictus ad instar arundine se gerebat; nam pacem cum Athanasio, interdum cum Guaimario, plerique cum Grecis iniebat; et qui plus valebat, illi fidem servabat. Beneventani clam consilium inter se inierunt, quatenus se a nexione Argiborum eriperent, et qui preesse exteras gentes soliti erant, ad tempus quasi subesse se videbantur, fremebant. Unde Guaimario principi epistolam in hunc modum miserunt: " Cum omni conamine omnique nisu satagite, ut nos ab oppressione Argiborum eripiatis, quia dum nos sub illorum diccione degimus, vos qui sanguine nostro probaris, minime gloriosi persistitis. Tantum vos artius exoramus, ut Guidoni, cognato vostro, legationem dirigatis, ut cicius cum magno exercitu quasi sororem suam vestramque coniugem visitaturus veniat; et quomodo vos scire facimus, sic in antea peragite. " Statim ille princeps strenuissimos aliquantos viros suos misit, ut quo supra retulimus marchioni Guidoni seriatim enodaret, et adiecit quia: " (Si) Divinitas abesset, ego meamque coniugem vestramque sororem meumque subiectum populum a Grecis captum fuisset. " Dum huiusscemodi verba captasset, deposita omni segnicia, ilico cum valido exercitu Salernum venit, gaudium patrie sueque sorori, Idte nomine, nimirum dedit. Cum vero aforis moenia Guido iam dictus una cum principe devenirent, atque altrinsecus inter se luxuriarent, Guido ille marchio incredibilem causam peregit; nam (inter) sellam super quam equitabat, staffamque solitum ponebat, pedemque super solitum firmabat, et huc atque illuc discurrebat, equumque valide cruentabat, et minime solitum de pede suo nimirum dissidebat. Dictis finem demus, et que mirabiliter gesserunt, omnimodis indagemus.


147. Dictus Guido una cum suis cuneatim Beneventum gradierunt; at Greci et Beneventani, licet fincte, omnimodis resistebant. Menia civitatis minime Beneventani ascendere audebant, quia Greci turres meniaque possidebant. Georgius ille undique se artatum cernens, eminenciores prefate urbis ad se fecit ascire, et tunc promsit talia dicta: " Viriliter agite atque hostes omnimodis expugnate, quia dum in gestis vestris agnovimus, patres vestri undique imperatoris Constantinopolitani inferebant denique clades. " Ad hec Beneventani responsum dederunt: " Urbem hanc illo in tempore [pades] patres nostri possidebant, et turres et menia aditumque civitatis ipsi observabant; dum foras contra suos emulos audaciter animo properabant, adversos prosternebant, et obanter propria revertebantur. " Idem Georgius:
" Turrem unam aditumque civitatis qualem vobis comparet eligite, vestrumque populum munite, et seras et fores vos nimirum tenete, et emulorum caterva, Deo previo, vehementer acterite. " At illi una omnes dixerunt: " Collatam nobis potestatem, tunc videtis, quomodo ab hostibus potenter denique auctore Deo liberamur. " Hiis dictis, loricas unusquisque se induerunt, galeaque armisque se munierunt, et contra emulos qui videbantur alacri mente exierunt. At Guidoni exercitus omnimodis ad bellum sunt preparati; set dum utreque acic approssimassent, Beneventani clam verba dixerunt, ut dum illi civitatem abierunt, cum immane stridore et ipsi civitatem introirent; quod et factum est. Nefandissimus ille patricius cernens se delusus, veniam poposcebat, quem adeptus est; nam quinque milia aureos dedit, confusus et illesus abscessit. Prefuit et ille Beneventanorum anno uno et menses novem et dies 30.


147*. Guido vero (principatum) Samnitum optinuit et undique ab hostibus liberavit; sed dum et ille feliciter Beneventanorum prefuisset anno uno et menses 9, nuncius venit, qui ei intimavit, augustum Karlum seminecem iaceret. Ille vero continuo Guaimario, cognato suo, legacionem direxit, ut cicius una cum sua coniuge partimque ex suo populo veniret ad optinendam Beneventanam dignitatem. Ille vero obanter una cum iam dictam coniugem, relicto adolescentulum filium, et ipse Guaimari nomine, qui iam principatum gerebat Salernitanum, illuc pergere cupit. Dum properassent castellum cui Montorium nomen est, ibidem prandium habuerunt; sed cum alacriter commedissent, ingens pluvia erupit, ut extra limen egredi non auderent. Cumque paululum pluvia defuisset, siscitaverunt incole loci illius, si serenitas adesset; unus illorum ait: " Comparet serenitas affutura. " Continuo exinde sunt moti; Avellinum oppidum gradierunt. Sed antequam predictum oppidum adirent, Iohannem clericum, qui pre ceteris audacior erat, ante se incedere iussit, et dum Adelferium, qui Oppido illius illo in tempore preerat, obviam eidem principi veniret, isdem Iohannes in eum audaci animo insurgeret, et protinus de hac luce extingueret. Qui dum longe ante pergeret, Adelferius ille obviam principi veniebat; ilico predictus clericus Iohannes super eum venit lanceaque nisus est, ut eum percuteret, idipsum innuens, ut ab aspectibus illius se eriperet.

Sed non pleniter res innota cognovit; sed et excepto itinere, quamvis territus, properavit. Dum autem ante opptutum principis deveniret, mutuo osculum pacis sibi dederunt, quod in archa pectoris minime retinebant. At princeps dulcia verba ei depromsit; ille vero Adelferius subiunxit: " Clericus ille, mi princeps, aut fatuus est ut demonio detinetur, quia cum ingenti ira contra me venit, et nisi ab aspectu illius declinassem, forsitan de luce hac me extingueret. " Cui princeps subridens atque ait: " Solitus est nempe crebrissime nobiscum cum nostrisque optimatibus ludere. " At Adelferius ut erat sagas, de se rem gestam cognovit, recepit exinde satisfacionem; quapropter gradierunt simul, atque utrique Avellino oppido introierunt. Hiis ita gestis, sol suas iubas attraxit, et opaca nimirum nox pervenit, unde omnes cena facta abiditer sumunt cum ilaritate. Dictus ille Adelferius ac illacque discurrebat, atque per se principi ministrabat. Ille princeps licet fincte eum rogabat, ut particeps fieret convivi atque secum ad mensam resideret. Cui Adelferius: " Nequaquam talia facio, quid domui huic hodie salus facta est, et mea nunc anima magnifica est pre omnibus diebus meis, eo quod talem dominum una cum sua coniuge eiusque fidelibus dignum fuit domum meam optinere. "

Et hoc dicens, bina optima variaque pocionum genera inferebat, at illi abiditer propinabant. Cena sumpta, princeps idem una cum sua coniuge thorum proprium requiescunt, ceteri autem sui fideles per domos illius oppidi quamvis non adunati requiescere iubentur. In tempesta noctis cum ingenti audacia Adelferius predictus una cum suis fidelibus super principem Guaimarium irruit, eumque comprehendit atque luce privavit. Dum vellet illius amputaret testiculis, uxor illius memorata Idta super eum ingenti fletu se collocavit, voceque magna emictebat, ut amplius malum non agmentarent. Unus ex Beneventanis, (Iohannes) nomine, per mamillam principissam illa attrahere fertur. Alia die mane facto, Salernitanis per domos ubi soporati sunt, ibidem sunt detenti, nichilque scientes illud quod domino suo acciderat. Cumque seriatim intimatum Guidoni fuisset, valde infremuit, sed non quibat Beneventum degeret, regnandi victum cupiditatem; unde sine mora cum omnibus suis Avellinum properavit oppidum, et comminanter ab eis iam dictum principem expectabatur. At Adelferius quamvis fedatum principem et suam coniugem cunctumque populum abire permisit. At illi, quamvis cum dedecore, Salernum reversi sunt.


148. Predictus Guido ocius Papiam perrexit et Karlum defunctum repperit, … cursum quam abierat adeptus est regalem dignitatem. Beneventum namque imperatrix Acheltruda nomine regendum suscepit, et prefuit Beneventanorum anno uno et octo menses. In eadem urbem ingressa est pridie Kal. Aprilis, et cum consensu Beneventanorum Radelchis germanus suus principatui restituit, qui fere duodecim annis ab eo fuerat expulsus. Fuit nichilominus simplex, caritate precipuus, in tantum ut diceret suis optimatis solebat quid: " Si mons cui Virginis nomen est argento purissimo fuisset, non sufficeret mihi tribus diebus; [quasi] quia si quis ex vobis exinde mihi poposcisset, statim partem tribuerat." Et pro sua ut diximus simplicitate a Beneventanis terque quaterque a predicta urbe ferme fuerat expulsus. Iterum ad dignitatem pristinam illum videlicet revocabant.


149. Princeps sepedictus Guaimarius quamvis fedatus una cum suo filio, et ipse Guaimari nomine, Salernitanum principatum preerant, atque variis casibus ipse senior Salernitanos atterebant, licet filio minime complacebat. Salernitani vero valde nimirum fremebant, unde inter se improba re sepissime consiliabant. Tandem que clam consiliarunt, in opere prorumperunt; legacionem magistro milicie nomine Athanasio, qui illo in tempore Neapolitanis (preherat) miserunt, dicentes: " Nobiscum [dicentes] inite fedus, quatenus heros noster comprehendamus aliumque principem sublevemus, quia seviciam illius omnimodis sustinere nequimus. " — Heros namque aliquando dominus, aliquando sacerdos, aliquando vir fortis et potens vel sapiens; et nam in tres sensus dividitur, ita caracteribus discrepans: cum aspiracione enim, sicuti nunc super annotavimus, dominum dicimus, sine aspiracione sacerdotis, cum dictongos autem virum fortem et sapientem dicimus. — Credo equidem, quia peritis sufficit testimonia ab imperito prolata. Iterum que omisimus delicacius perquiramus.

Athanasius predictus ut huiusscemodi verba captasset, valde gavisus est, atque ut id fieret omnimodis gratulabatur, et Salernitanos exinde coartandum misit, ut ceptum opus ad finem usque perducerent. Statimque Salernitani Beneventum miserunt ad virum quendam, Sikenolfum nomine, ut sollicitus se gereret, quatenus si dignum fore, accipiat principatum honorem. Fuerat namque idem Sikenolfum filius cuidam Sicardi. Sicardus dictus ex Beneventana civitate fuit nimirum ortum, unaque cum suis germanis exinde expulsus, Salernum venerunt. Aliquandiu ibidem morarunt; deinde dictus Sicardus una cum prole suo est motus, Neapolim adiit. Iterum suggestionem principi Radelchisi eiusque concives Beneventum regressi sunt, nominati alii consanguinei Salernum remearunt. Ipse Sikenolfus Beneventum minime dereliquid, quapropter a principe iam dicto Radelchiso Avellinum optinendum suscepit; unde indesinenter nocte dieque [indesinenter] exinde satagebat, forsitan arriperet valeret principalem honorem. Unde legacionem misit fato Athanasio, ut eum omnimodis adiuvaret ad optinendum principalem honorem. Ille procas immo Deique odibilis, qui fuerat bis terque cum Guaimario fidem accommodatus, oblitus est; abiecto pudore, Sikenolfum intimandum misit, ut exinde indesinenter decertaret, et adiecit: " Ego nunc micto Salernum, et huc accersiam Guaimarium iuniorem principem; dum venit, ex improviso eum comprehendo, ociusque vobis nunciamus; vos namque sine aliqua excitacione aripitis principalem honorem. "


150. Set dum Sikenolfo huiusscemodi verba delata fuissent, valde gavisus est, clam omnia Salernitanis qui in illo consilio erant studenter intimavit. Statim, ut diximus, ille nefandissimus presul Athanasius nunciandum Salernum misit, ut cicius Guaimarius incunctanter Neapolim pergeret, essetque cum eo consiliaturus. Ilico Guaimarius iunior veloci cursu aliquantos secum ex Salernitanis tolles, ad Athanasium, cum quo dudum fedum gesserat, porgere cepit. At Salernitani agmen uno coacti, armis cum ingenti audacia sumunt, meniamque ascenderunt, tubisque cecinerunt; et ilico Avellinum miserunt, ut sine mora Sikenolfum predictum veniret et principatum Salernitanum optineret: " Quia nos turres et menia et portam que dicitur Rotenses possidemus. " At ille expectans responsum ab Athanasio, minime est profectus. Unus ex Salernitanis, Ursus nomine, Iohannis filius, cognomento Mancus, agiliter princeps Guaimarius est subsecutus, atque in extremum Nucerie finibus eum videlicet repperit, et que acciderant studenter indicavit. Ille princeps, quamvis territus, civitatem rediit; erat adhuc adolescens; sed dum portam predictam veniret una cum suis satageret, minime potuerunt, quia Salernitanis cum grandi strepitu super illos irruerunt. Quapropter idem princeps portam que (est) iuxta mare venerunt, ut una cum patre properarent in exilio. Sed Iohannem, quem supra memoravimus, asta que manu gerebat, equi capud super quo equitabat dicius princeps, percuciens, et in verbis talia promit: " Revertere, revertere adolescens, atque pariter contra emulos pergamus eosque fortiter debellemus; sin autem, illuc nimirum pariter moriamur. " Statim cum ingenti audacia per plateas alias inibi abierunt bellumque inchoaverunt; sed pars principis terga dederunt. Cumque iterum utreque acies in unum adissent, idipsum pars principis fugere temptarunt; sed ipse princeps cepit plurima dona promictere onmesque ad se vacare; sed multi ceperunt sodales suos linquere proprioque domino adherere. Idipsum princeps magna voce emictebat, et adversarios nomine proprio adclamabat, asserens: " Inepta re linquite et ad me properate, quia teste Deo omnia que adversus nos gessistis dimicto. " At plurimi principi sociabant suosque relinquebant. Sed dum quidam Rodolgrimum proprios deserere principique satageret sociare, eius filius Grimoalt nomine post eum cum magna virtute lancea misit, ut patrem extingueret, sed non quibit. Quapropter quantum valuerunt, diu cum eis pugnarunt.

Tandem spes salutis ab eis ablata, eo quod pars principis prevalebat, et non tantum telis a terra sed eciam per murum undique se artatos aspicerent, turrem illam linquere ceperunt; alii autem principi se per vim subdiderunt, alii per murum undique cervice tenus aforis se iactaverunt. Cumque Ursus filius Iohannis, qui illo in tempore palatii scriba fuerat, prosperum sibi suique socii minime fore conspiceret, turrem illam descendit. Portasque aperuit, et quid ageret nescibat; statim una vetula ei est adlocuta: " Ut video, sapiencia tua versa est in stulticia; tuis percunt, et tu huc deges? " Ilico cuidam famellus Rodelgardi dyaconus adveniens, qui ferebat equum cum sella; at Ursus exinde de equo famello eiecit, et incunctanter illum ascendit Neapolimque adiit. Ceteri alii qui non evaserunt, valde sunt attriti, atque diversis suppliciis sunt macerati; tandem vincti Sirentum sunt deducti, et in ardua custodia sunt retrusi.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03