Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (151-160)

141-150

151. Iam dictus autem Guaimarius una cum genitore predictam urbem vehementer dominaverunt, necnon et ab Agarenis manibus eripuerunt. Erant siquidem illo in tempore, ut superius diximus, sculdais Radoalt, vir strenuissimus et dictis principibus per omnia fidelissimus. Factum est autem, ut immensam multitudinem Agarenorum Salernum, licet per pacem, tamen in dolo venerunt, ut predictam urbem invaderent. Cumque porte dicte civitatis introissent cum armis, Radoalt ille sagacissimus, illorum cognoscens seviciam, principi studuit indicare. Illi vero non signiter exinde gesserunt, focos per plateas Salernitani accenderunt, totaque nocte insomnem duxerunt. Alia die armis Agarenis tulerunt, et iam. minime Agareni urbem predictam cum armis introibant.


152. Radelchis memoratus princeps acriter Beneventani cruciabat, licet non per se sed per suggestionem cuiusdam Vernaldi, qui illos sepissime concusabat. Idem princeps ut erat simplex, eum pleniter obscultabat, in tantum ut illi qui erant ex genere Rofrit Potelfritque, per quos Beneventana urbs illo in tempore et usque nunc tuta manebat, comprehenderent et ex sua urbe eiceret. Illi namque Capuam gradierunt, honorificeque ab Atenolfo quem supra memoravimus, recepti sunt. Cumque diu ibidem morarent, et sepedictus Atenolfus tegumentum dapesque vestimentaque, quemamodum illi decebant, tribueret, atque aliis ex Beneventanis ibidem abirent, Beneventani Atenolfo huiusmodi verbo promserunt: " Consilium inter nos iniamus, quatenus Beneventanam urbem capiamus, teque ibique principem sublimemus. " At ille, audito verbo, visus est et quasi ludens loqui.


153. Inter dicta verba crebrissime idem Atenolfus legacionem [misit] Salernum mictebat nimirum et obsecrabat, ut filiam Guaimarii principi seniori Landolfo suo filio copularet, essetque illi subditus, (sicut) antecessores et predecessores illius fuerunt; set omnimodis exflagitaciones eius spernebant, quia Landenolfus et Pando, qui fuerant a Capuana urbe [cum] una cum suis germanis ab ipso Atenolfo expulsi, dicebant: " Nolite, domini nostri, pacem cum ipso habere; quia si prosperum Christum nobis fore, in proximo illum vinctum deferimus. " Idem Atenolfus idipsum crebrisime Salernum mittebat eademque verba ancxiabiliter repetebat; sed hii uno animo spemebant eius fiagitacionem, maxime resistente Idta uxor prefati principis senioris. Agebat namque: " Ego sum ex regali stegmate orta, et cum subdito meo consanguinitatem annecto? " Atenolfus cernens se delusum, doluit, presertim cum et crebrissime a Salernitanis tellus illius depredaretur; necessitate Coactus, prefati Athanasii filiam suo filio in matrimonium tradidit. Magistri militum filiam Gemma nuncupabatur Atenolfi filius dicebatur Landolfus; et omnimodis pacem inter se inierunt sub iureiurando.


154. Beneventani namque intestinum gladium inter se illo in tempore habebant; quia, ut diximus, Radelchis princeps simplicitate devictus erat. Quapropter non pauci propriam linquebant urbem, et exiliati qui Capuam degebant, se sociabant; unde in unum sunt congregati, atque inter se consilium inierunt, quatenus Beneventum invaderent, Atenolfumque principem sublimarunt. Et inter dicta verba sepissime monendum suos adfines mictebant donaque plurima promictebant, tantum illorum animo consentirent. Quid multa dicam? Non pauci exinde consenserunt, atque dictis illorum iusiurandum adheserunt; unde omnia seriatim Atenolfo studenter nunciaverunt. Ille vero gavisus est exinde valde, sed agebat: " Vereor ne predictum opus minime perveniat usque ad finem. " Hiis ita gestis, dicti exiliati undique se armis muniunt, audaci animo clam Beneventum adiunt, et Atenolfus cum exiguis Capuanis pariter secum ferunt. In tempesta noctis vini portarum seris confringunt, urbemque Beneventani cum magna virtute ingressi sunt, ceterique alii sui consanguinei sibi sociant. Palatium ascenderunt et Radelchisum principem comprehenderunt, ecclesiamque, que precellentissimus princeps Arichis in honore Dei filii construxit, eamque Agian Sophian vocavit, hoc est sancta sapiencia, quia Dei filius est sapiencia patris, deducunt, quia podagrico dolore vehementer erat constrictus. Et undique qui exiliati erant urbem adiunt, omnesque in unum conveniunt, et omnis populus necnon et proceres una omnes Atenolfum principem sublimarunt. — Proceres, id est principes vel maiores; semper nimirum plurale est, ante peneultima producta, generis communis; dicti a capitibus trabium qui extra hedificium procedunt, quia et principes excedunt dignitatem plurimorum. — Radelchis sepedictus princeps post recuperacionem, ut dudum diximus, prefuit Beneventanis ann. Duos et menses 2. Atenolfus, ut diximus, principatum Beneventanum suscipiens, dona plurima condonabat, omnibusque hominibus se humilis ostendebat. Factum est autem, ut quidam vir sue genitrici, Potelfrit filia, nomine …, intimaret ac promeret: "Tuus natus Atenolfus principatum Beneventanum arripuit, ibique illum Beneventani sublimarunt principem. " Audito verbo hoc, valde sese exterruit, atque sine sermone morula stetit, et quasi in extasi verba effudit: " Ubi sunt illi sullimissimi Beneventani? " Cepitque nominare Beneventanorum genealogia. Illa vero, que debuerat de filio obanter permanere, mesta est et de suo stegmate condolebat, quia ad hoc venerant, ut ab extero dominarentur.


155. Guaimarius namque princeps Salerni valde erga suos fremebat, quamvis lumen celi minime cernebat, licet suo filio minime complacebat, in tantum ut vir quidam, nomine Malchenolfus, post singulare certamen quod gesserat et victor extiterat, pro infidelitate dictorum principum puplice capite cedi iusserat; quod et factum est. Unde omnes Salernitani valde sunt exinde exterriti; nam dyra rabie efferati erant, ut verba filii coniugisque minime recipiebant. Factum est autem una die, iuxta more veniret quidam Iohannes clericus, Odelpoti filius palaciique scriba liberalibusque disciplinis instructum, palacium; sed ut sensit vestimentorum illius fraganciam, ad se ocius illum vocat; ut ante optutum eius venisset, ilico in eum manum iniciens, cumque comprehendit, famulisque suis precipiens, ut cicius illius testiculi amputaretur; quod sine mora iussa fecerunt. Unde omnes Salernitani immane temeritas cernentes, in unum congregati atque iuniori principi in hunc modum sunt allocuti: " Incuntanter nobis credite, quia omnimodis sub dicione genitoris vestri minime iam amplius perduramur; si commictit funditus vobis principatus nos sub vestra dicione degimus; sin autem, scire vos convenit, quia minime iam seviciam illius toleramus. " Princeps Guaimarius non signiter gessit, sed conclobatus Bardorum agmine, eum comprehendit, blandisque sermonibus ei est allocutus, adiciens: " Mi pater, Salernitani erga me moliti sunt insurgere, eo quod minime iam amplius seviciam tuam tollerare valunt. " Et hec dicens, ecclesiam, quam in honore beati Maximi quem pater illius princeps Guaiferius a novo fundamine construxerat, deducunt, ibique illum habitare fecerunt, et ipse Guaimarius principatum firmissime Salernitanum optinuit, et omnis populus sub illius diccione gaudebat et exultabat.


156. Atenolfus de quo premisimus princeps dum aliquod tempore Beneventum degeret, Capuam rediit, Benevento Petro episcopo, quod supra memoravimus, commendavit. Sed ut illam presul ille curam gerendum accepisset, Beneventani, licet non omnes, iusiurandum illius iuraverunt, quatenus illorum preesset; et quamvis non haberent ex genere suo laicam personam, saltem ab episcopo dominarentur. — Saltem coniuncio est, significat: vel, licet; saltim adverbium est, a saliendo dictum, sicut a stringo strictim, a parcior partim, a curro cursim, a furor furtim. Est eciam saltim adverbium presentis temporis sicut: nunc, modo. — Cumque prefati principi cognitum fuisset, valde sese perturbavit, extimploque clam legacionem Beneventum misit, ut fidem promissam omnimodis servarent. At illi qui erant, sicut superius nominavimus, ex genere Protelfrit, una cum consanguineo suo principi Atenolfi intimandum miserunt, ut cicius Beneventum incuntanter veniret; quod sine mora audaci animo, fretus illorum presidiis, Beneventum adiit, et ocius presul iam dictus exinde expulit, et aliquantos ex Beneventanis comprehendit et in carcerem retrudi iussit. Ille vero presul, quamvis cum rubore, Salernum properavit et aliquandiu ibidem moravit. Guaimarius princeps honorifice illum excepit, victum dapesque (tribuit).


157. Dum ipse iam dictus vellicosissimus princeps Guaimarius iuxta Dei voluntatem populum suum moderantissime gubernaret, et undique illum ab hostibus inlesum nimirum servaret, et primi civitati eius consilio et fortitudine summa pollerent, atque Dominus undique aliena castra et nimirum subderet, multaque idem princes prelia gessisset, ex quibus alia dixisse iam memini, nunc vero unum quod mirabiliter gessit omnimodis non pretermictam.


158. Cum pene omnes civitates Apulie simulque et Calabrie suis iuris actrivisset una cum Landolfo, Beneventanus princeps, factum est, ut inmensa multitudine Grecorum super eum ubi residebat locum qui Vasintellus dicitur, cum grandi strepitu venerunt, et (aut) procul ab eo castra posuerunt. Set dum iam dictus Guaimarius talia comperisset, minime est exinde exterritus, licet paucis sed validissimis secum degeret Langobardis; sed dum bis terque ipse stratigo legati Guaimario micteret, quatenus exinde cum suis se moveret suaque inlesi arva repeteret, ipse vero Guaimarius taliter legati fertur dississet responsum: " Domino vestro dicite, quia nos minime locum istum deserimus, donec pugnam vobiscum commictimus; quia patres nostri, ut nobis relatum est, magis voluerunt mori in bello, quam infelicius vivere; et non in multitudine fleti fuerunt, nec in paucis se desperarunt. Nos namque vestigia illorum sequentes, omnimodis sine prelio arva nostra minime repedamus. " Dum in hunc modum Grecis relatum fuisset, nimis irati sunt, atque idipsum legacionem principi Guaimario mictunt, adnectentes: " Dicite, inquid, si principi, quia si ille et qui cum (eo) sunt, eorum artora ferrea fuissent, cuntosque ex ere induti fuissent, multitudine hac eos lambentes, sine dilacione ad nichilum deduceremus. " Sed cum Guaimarius eorum responsum fuisset ut: " Minime dictis illorum obtemperemus! " Sed pocius minas indignacionesque eos silicet obiurgaret, illi vero iam dicti Greci cum magna superbia ad bellum sunt preparati. Erat denique locus ille, in quo princeps Guaimarius manebat, tutissimus, et nequibant Greci ad eum accedere nisi per unum artissimum aditum. Et non erant pugnatores cum eo nisi pene trecentos viros suumque germano, vir elegans audaxque, nomine Guido. Dum comperisset Guido iam dictus, quia sine ulla ambiguitate bellum cum Grecis inirent, valde gavissus est, atque hac illac per castra inter suos gradiebat, et in hunc modum verba promebat, asserens: " Cras quippe Deo tuente cum nefandis Grecis pugnam commictimus! " Et inter dicta verba eosque obsculabat. In ea nocte precellentissimus princeps Guaimarius visionem videt. Apparuit et Dei genitris virgo Maria, eique dixit: " Costans esto Guaimari, nichil metuere; cras namque pugnam commissurus es, victoriam tibi [commissura sum] collatura sum, quia iam exinde natumque deumque meum exflagitavi, et ab ipso clementissima et exaudita sum; et nullus in eodem prelio decidet ex tuis, nisi unus qui a regno Dei privatus est. " Cumque evigilasset, et letus de iam dicta visione persisteret, minimeque suis subditis que viderat intimaret, repente Grecorum exercitu, iam illucescente sole, cum grandi strepitu eorum approsimavit; at Langobardi econtra ad bellum forti animo sunt nimirum parati. Sed dum cuneum validum Grecorum aditum illum artissimum, ut eum comprehenderet, omni nisu satageret, iam eum a Salernitanis comprehensum reppererunt. Sed dum diu cum eis pugnassent, atque ex Salernitanis aliquantis vulnerati fuissent, et omnimodis illorum iaculis sustinere nequirent, suo domino Guaimario indicare studuerunt. At princes funditus eos vocari iussit. Dum Salernitanis locus ille liquisset, et ad suum principem pervenissent, Grecorum falans cum magna audacia in campum ultra artissimum locum ingresso est. Sed dum ipse stratigo cum multitudine pugnatorum ingressi fuissent, et princeps iam dictus, ut plus locus ille ingredere, expeciaret, quidam illustrissimus vir ex Langobardis, Grimoalt nomine, huiusmodi principi est allocutus: " Nequaquam mi princeps, Grecorum falanx iam amplius ingredere sinamus, sed isti qui ingressi sunt, totis viribus expugnemus; quid, quantum conicere valeo, decima illorum minime sumus. " Erat denique ipso Grimoalt sagacissimus preliator.

Statimque ipse princeps clamare iussit tubis, mosque cum suis irruit super eos. Sed dum utreque acies approximassent, unum ex Grecis clam nisu quo valuit principi equum forti yctu percussit, et sine mora extincxit. Protinus unus ex Longobardis, Maio nomine, de equo (in quo) residebat exiliens, et ipsi principi detulit; quo comporto, omnis exercitus totis viribus pugnaturis conveniunt. Cumque utreque acie forti intencione pugnarent, et Salernitani nequaquam ab eorum aspectibus declinarent, presertim cum illis undique laniarent, et multos ex eis in terram videlicet strarent; quod cernens Grecorum exercitus, mox inmenso pavore perterritus, in fugam convertitur, ultimaque pernicie cesus, sibi fugiens mortem, Guaimarius et Salernitanis victoriam generavit. Germanus principis de quo superius diximus, nomine Guido, dum plurimi sauciasset, sed cum ei apropiasent, lanceaque nisus est, ut eum percuteret, Grecus ille misericordiam postulavit. At ille verso cuspide eum percusit, et in terram deiecit, et ilesum sinit abire.

Ita stratigo ille nomine Anastasi, qui se imperatori suo victorie tropheum de Langobardis promiserat patrare, ad cum cum paucis remeans, ignominiam deportavit, atque crine solutus necnon discriminatus, ante Longobardorum acies una cum suis silicet per devia silvasque fugiebat, necnon magna voce Guaimarium principem acclamabat, inquid: " Indulge nobis, benignissime princeps, parceque gladio tuo! Numquid usque ad internicionem mucro tuus deseviet? Memorare, quia compatres sumus, tuumque filium ad sacrum ordinem ego infelix sustinui! " Guaimarius plane dum talia audisset, statim clangere tuba iussit, moxque populum ab effusione humani sanguinis revocavit; patralaque victoria de inimicis, Salernum triumphans reversus est; patrie gaudium et cunctis securitatem, sublato hostium timore, convexit. Auferentesque secum spolia nimis, illos autem compulit fugam ire. Tantum unum, ut diximus, ex Salernitanis ibidem occubuit, cuius nomen Lando fuit, quemamodum a Dei genitrice eidem principi fuerat vaticinatum.


159. Dum talia patrata fuissent, et ad senectutem pervenisset, recordatus est et Dominus, filiumque et condonavit ex dompna principissa piissima, Gaitelgrima nomine, Atenolfi principi Beneventi filia. Set dum natus fuisset puer, atque sacra unda fuisset aspersus, Gisulfum eum appellaverunt. Cum vero puer ipse tribus annis gereret, omnis populus necnon et sublimes una cum suo genitore ad principalem dignitatem eum videlicet asciverunt, atque eis iusiurandum iuraverunt. Illo in tempore, ut diximus, omnes Calabrie regiones simulque et Apulie pene Guaimari diccioni omnimodis optemperabant. Set cum ipso puer adolevisset, atque venusta forma et micantibus oculis, nares equales et directe, decoraque facie, et ut melius dicam, sapienciam ipsum Deus illustrasset, suus benignissimus genitor de hac luce abstractus est. Tenuit principatum Salernitanum annos… et menses… fuit autem corpora prevalidus, statura equalis, que nec longa nec brevis possit adverti, pulcherrimaque facie, et nec minus consilio quam viribus decoratus. Mirandus specie, set plus mirabilis actis, a puero micuit, promtus ad omne bonum. — Sepultus namque est iuxta ecclesiam Dei genitricis et virginis Marie sancte Salernitane sedis.

Fecit autem in eadem ecclesiam crucifixus ex argento purissimo, necnon et eius altare sacratissimum argento purissimo circumdedit, candelabraque argentea tria, idipsum altare in honorem Domini et salvatoris construere fecit, ipsum argentoque circumdedit, et eum ante conspectum vocari iussit. Ante conspectum subaudis cuius? Dei. Quia ymago Dei filii est nimirum ibidem depicta. Palacium illud quod penitus destructum erat, ipse vero rehedificavit eum, licet non totum, et in angulo ipsius ecclesie sancti Petri campanile mire pulcritudinis quamvis exiguum mirabiliter construere fecit; et multa alia gessit, que omictimus plane retexere cuncta. Huius temporibus Atenolfus Beneventanus princeps propter suas nequicias suaque crudelitate, de quo iam superius diximus, ex sua urbe fuit expulsus, atque cum paucis suis fidelibus Salernum venit; sed eum Guaimarius cum sublimitate recepit, quia socerus illius erat, et sua filia Rothilda iam nuper; et in matrimonium tradiderat. Set non reddiderat suo filio sicuti debuerat; sed pro bona reddedit eciam mala.


160. Dum vero princeps Guaimarius de hac luce extinctus fuisset, sicuti mos est variis civitatibus, sic inter se Salernitani sepissime consurgebant. Sed ipse iam dictus Atenolfus una cum sua coniuge omnimodis satagebat, quatenus Salernitanum principatum invaderet; sed iustus iudex Dominus iniquitas eius in capud, illius convertit, atque de hac urbe cum verecundia fuit proiectus, et in exilium est nimirum extinctus, et omnis Salernitanus populus gloriosi principi Gisulphi est plane subiectus.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03