![]() |
Didattica |
|||||||||
|
|
FontiAntologia di cronache italiane altomedievalia cura di Luigi Andrea Berto © 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali" Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (51-60)51. Inter haec Saraceni totam supradictam terram crudeliter laniabant, ita ut desolata terra cultoribus, sentibus et vepribus repleta fatiscat. Guaiferius autem colosso residens, suasus ab Athanasio, immo et Athanasius ab illo coactus, bellum coepit in terre dictis fratribus, atque cum Saracenis nimium eos affligebat et acrius insequebatur. Tunc nutu Dei, a quo omne procedit bonum, quendam Agarenum ab Africa evocans, regia de stirpe generi sui procreatum, Agropolim, inde Garilianum, quo residebant agmina Hismaelitica, misit, atque omnium illorum mentem accendens, eius hortatus universi Saraceni tam de Gariliano quam de Agropoli comuniter collecti, Calabriam, qua residebat Graecorum exercitus super Saracenos in sancta Severina commorantes, properarunt; ubi et omnes Graiorum gladiis extincti sunt. Dehinc Amanteum castrum captum est. Deinde et dictae beatae Severinae oppidum apprehensum est. 52. Basilio serenissimo augusto hiis diebus defuncto, duo filii eius in imperio sunt electi, id est Leo primogenitus et Alexander subsequens; tertius vero, Stephanus nomine, archiepiscopatum eiusdem urbis eiecto Focio, qui olim a Nicolao primae sedis pontefice ob invasionem episcopatus Ignatii adhuc superstitis perpetuo anathemate fuerat multatus, et a Iohanne papa, ut ita dicam ignaro, ad pristinum gradum resuscitatus regendum suscepit. 53. Interea Athanasius solita fraude cupiens supradictos fratres sequestrare ab invicem, hinc Landoni seniori, filia videlicet Landonis singularis et praestantissimi 20 viri, neptem suam adhuc lactantem in coniugium cessit, ob hoc, ut filia feminarum illaquearet eum; adscitoque eum, monuit serpentino ore, ut confratrueles suos caperet vel, quod magis ambiebat, occideret; scilicet ut inter se rixantes aut omnino interirent aut deficerent, et ille Capuam caperet. Et quoniam Lando, licet segniciae torpore naturaliter frueretur, immobilis et constans persistebat re inchoata, hoc advertens Athanasius doluit, protinus consilium repperit sibi adcommodantissimum tunc, set non in longum perniciosius. Competenti etenim festinatione inter ista Atenolfum ascivit, eique secrecius infit: Ex omni gente Langobardorum Capuam elegi mihi habilem, et e Capuam gentem vestram, et ex omnibus fratribus tuis te solummodo praetuli, consentientem mihi et in cunctis optemperantem, virum industrium. Idcirco si meis verbis aures tuas adcommodaveris, in cunctis prosperaveris. At ille cunta se patrare respondit imperata; cui ille: Cape filios Landonis, et esto tu solus imperam Capuam, sicut avus tuus singulariter imperasse dignoscitur. Ille vero hoc fratrum consilio distulit, qui reversus rem venenose insitam propriis innuit fratribus. At illi obstupefacti, signo se crucis Christi munierunt dicentes: Ante moriamur aut exulemus, quam super fratres nostros iuste aut iniuste insurgamus unquam; donec enim erit in naribus nostris, non insidiabimur sanguini nostro. Mox etenim iuncti filii Landonolfi, munierunt se horribili et pene inaudito sacramento cum filiis Landonis clanculo sub gravi anathematis interdictione; statimque Atenolfo abiens, Athanasio retulit, voluntatem fratrum suorum ratam fore fatruelibus suis, et in nullo penitus moveri. At ille durius hoc accipiens, extus factus est illis. 54. Eodem tempore Guaimarius, supradictus princeps, cum nimium affligeretur ab Athanasio episcopo cum Saracenis, essetque ex toto depopulata tellus ipsius, ita ut capi possit nisi divina pietas restitisset, ad Graecorum se contulit suffragium; a quibus nobiliter est adiutus. Nam et auro et frumento adiutus est, et auxiliatoribus stipatus, qui custodirent urbem et populum eius; quod actenus servatur, ut dictum est. Aio autem, princeps Beneventi, et ante principatum et postea partim imbecillis pattini roboreus extitit. 55. Ut autem post tergum redeam, habeuntibus Saracenis Calabriam illucque pereuntibus, Decivilis dux Caietae centum pene quinquaginta ex eis secum retinuit, ut sine sacerdotali officio non remaneret; ad instar Iudaycorum regum, qui diviso inter se bifarie regno, ut fertur, Levitae ex maxima parte Ierusolimam, quo inerat templum toto orbe authenticum, congregati sunt. De quo numero ex parte fati fere ad centum viginti Saraceni urbem Teanensem audenter adierunt, sicuti prius agere conspexerant, quando prope duo milia quingenti erant; super quos Lando, ceu leo, audacter cum suis irruens, usque ad ultimam internicionem protrivit eos, ita ut de tanto numero non amplius quam quinque evaderent, ceteris interfectis, ni fallor, centum quindecim. 56. Athanasius autem cernens se delusum ab utrorumque responsionibus fratrum, tristior effectus est solito, set ocius invenit consilium inabile sibi; missis siquidem legatis, trecentos Graecos suum in auxilium ascivit, Chasano eos praeeunte. Tunc callide pace facta cum Capuanis, mox quando vindemia legitur, cum esset Capua valide afflicta et a foris depopulata, omnes certatim egressi sunt, tam primores quam et mediocres, ad vindemiandum. Ille vero, sugerente hoc vel maxime Guaiferio Collossense, ex abditis Graecos Neapolites una cum theatralibus viris, et depraedavit totam Capuam, apprehensis in ea multis ei praestantissimis viris peculiisque non modicis. Ab illo igitur tempore omnia circumquaque devastans, Liburiam vindicabat sibi. Nam et Saracenos Agropolitanos, qui nuper de illius magnatibus iuxta rivulum Lanii non procul a Suessula, qua ille nefandum perpetraverat scelus. ferme ducentos peremierunt viros, clam evocavit et Capuam misit; ubi tunc egredientes Capuani, valde resisterunt eis; ob hoc et absque praeda ad castra repedarunt. Lando autem senior tunc apoplexia percussus interiit. 57. Dictus itaque vir, prout mente conceperat, novis et inauditis machinis insurgebat adversus Capuanos, adeo ut tempore quodragesimali, cum omnis plebs christicola et praeterita defleret mala et poscit a Deo ut flenda minime committai ipso mediante, testo dominico subsequente crepusculo, collectis Graecis Materensibus, Aegipciis et Neapolitibus, conscio Guaiferio duce, praeeunte Chasano urbem Capuanam temptavit invadere. Atque ascensis muro acsi trecentis viris armatis diversorum generibus telorum; set omnes in Domino adiuvante, alii sponte ex eo dissilierunt, quidam cervice tenus imis iacti sunt, nonnulli vero gladio occubuerunt. De nostris unus solummodo Onericus nomine, et ut fertur a suis, extinctus est. Bellum quippe hoc narratum in muro arbiter Iudex non per belligerantes et armipotentes egit viros, set per quatuor impubes mirifice gessit ad tandem nominis sui. Confractis itaque viribus, quod conceperat minime cessavit; nam et Salernum per Saracenos prius, et postea per Graecos, multotiens capere molitus est, set non est permissus a Domino. 58. Eodem quoque tempore Guido, filius Guidonis senioris, super Saracenos in Gariliano castrametatos, ut retro redeam, hostiliter irruens, castra eorum dirrupta depraedavit, et aliquantos eorum gladiis interfecit; reliqui montis per opaca ut aqua diffusi sunt. His autem Capuam appropians, ultra transvadavit, et ad pontem qui Teudemundi vocatur castrametatus, resedit aliquandiu, et ablato ex Liburia frumento et aliis victualiis, Capuani refocillati sunt. Cum eodem duce non sunt foederati; set cum retroverteretur urbemque transiret, metu coacti subdiderunt se illi. Ipso ad sua remeante, erexit saepefatus Athanasius viriliter contra eos, tulitque illis, adiutus auxilio Graecorum, omnia a foris sata, quaeque videbantur possidere a parte Capuae necnon et superius, illaque replicata sunt. Post reditum supradicti ducis per Chasanum multipliciter patrata sunt, quae a me strictim sunt dicta. 59. Post haec sugestum est eidem duci, ut veniret quantocius et liberaret confidentes ipsi; sin autem, omnino perdicioni subirent. Qui mox veniens Capuam, Aionem principem a Benevento ad se venientem consilio Capuanorum cepit, et sub custodia Beneventum duci fecit; in qua introiens, ordinavit eam. Inde proficiscens, Sepontum ingressus est, Aionem foris reliquid in castris. Cum autem cognovissent Sepontini Aionem seniorem suum captum, supradictum ducem unanimiter irruentes, clauserunt quodam in templo, captis eius optimatibus. Hac illacque tunc missum est, et adductus est Aio redditusque est suis; alio vero die sacramento dato, vix cum dedecore elapsus est. 60. Dehinc Chasano Constantinopolim abeunte, quidam stratigo augustalis Iohannem candidatum, quem lingua Pelasgica Ianniccio vocant, cum trecentis belligeratoribus direxit Athanasio episcopo, cum quo idem vir Capuam hinc et inde praedavit; atque hoc praesidio istorum Pandonolfum ex vinculis ereptum libertati restituit, et a Magiperto receptus est Suessam. Qui iunctus est Graecis, et universa animalia Capuae ablata sunt. Qua de re Lando, filius Landonolfi, et Landulfus episcopus adierunt dictum ducem in Spolecium, petentes ab eo auxilium. Landolfus praesul a Spolecio reversus est, Lando autem cum eodem duce per Sepontum Capuam advenit; qui per aliquot dies Atellae residens, Capuam frumento implevit. Accepto nuncio, repente Romam profectus est, Capuanos reliquid in manibus dicti praesulis. Is autem statim super sanctum Heremum Graecos et Neapolitanos direxit; quem diu obsidentes, eos qui in sublimibus residebant cepit, et delude Capuam ex utraque parte graviter affligebant, ita ut quasi obsessa videretur. Nam iuxta Sicopolim Graeci cum Neapolitibus et Pandonolfo residentes, omnia circumquaque stirpitus devorabant; unde contigit, ut octoginta ex eis Calinulum advenientes, super Teanum latenter irruperunt. Quibus ex diverso Lando cum Teanensibus et Atenolfus cum aliquantis Capuanis occurrerunt iuxta sanctam Scolasticam prope castrum Teani; a quibus et victi sunt. |
|||||||
© 2000 Reti Medievali |
![]() |