Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Annorum supputatio de monasterio sanctissimi Benedicti, (1-10)

1. Quidam ex nostris scire volentes, quot anni essent a tempore sanctissimi Benedicti patris usque nunc. Nos quoque amore ducti, quantum potuimus sub calculandi estimatione collegimus. Ab anno incarnationis Domini quingentesimo vicesimo nono sub Iustiniano imperatore sunt anni a diebus eiusdem beatissimi Benedicti usque ad Petronacem abbatem centum octoginta et unum. Et a Petronace abbate usque nunc annum domni Berthari abbatis, qui est Deo praesule in coenobio tertius decimus pastor, dinumerantur circiter anni…, quod est annus dominicae incarnationis …


2. Paululum aliquid et de Langobardorum gente, quomodo in Italiam properavit commemorandum est. Narsis quoque patricius pro Gothorum gente, quae Hitaliam invaserat, Langobardos federatos elegit et cum Grecis suis pariter ac Romanis ab eisdem finibus hoc est Romanorum terminos, pepulit Gothos. Qui Narsis Neapolim residens, legatos ad Langobardorum gentem, dirigit, mandans, ut paupertina Pannonie rura desererent et ad Italiam cunctam refertam divitiis possidendam venirent. Simulque multimoda pomorum genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, mittit, quatenus eorum ad veniendum animos possit inlicere. Langobardi vero laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos attollunt. Tunc Langobardi sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuunt, eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua rursus arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxoribus et natis omnibus et suppellectile Italiam properant possessuri. Habitavere autem in Pannonia annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense April., per indictionem primam, alio quidem die post sanctum pascha, cuius festivìtas eo anno iuxta calculi rationem in ipsis Kalendis Aprilibus fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta et octo essent evoluti. Post hoc dominantes Italiam, Beneventum [properantes] introeunt ad habitandum. Horum autem princeps militie celestis exercitus Michahel extitit archangelus; Neapolites ad fidem Christi perducti; Alzechus Vulgar suis cum hominibus ad habitandum suscipitur. Grecorum Romanorumque Langobardi gentes superantes, totam simul Beneventi possiderunt patriam. 'Omne quippe regnum', ut ait Dominus, 'in se ipsum divisum desolabitur'; et: 'Quod quis serens seminaverit, hoc et metet'. Propterea divisus Israheliticus populus in omnem ventilatus est mundum. Sic et hec Langobardorum gens dissidentes mentibus etiam suos interfecere principes. Ob id patriae facta divisio, Beneventanorum principatus duobus equidem partibus efficit divisus. A quibus vicissim Franci Sarracenique unus contra alterum evocati post tandem fraus Saracenorum Barim noctu capiens; post demum Tarantum obsidentes introeunt, totumque pene in integrum postmodum regnum igne ferroque vastantes, demoliti sunt, et ad solum usque perductum circiter per annos ferme triginta. Langobardi vero dum nimia suis pro factis pericula sustinerent, ob hoc nimium afflicti necessitatemque compulsi, Franciam legatos dirigunt atque gloriosi imperatoris Hludowici implorant augusti clementiam, ut patria sua cum gente veniens, eos omnino a Saracenis quantocius eriperet. Qui beniens, hoc decretum suae reliquid patriae:


3. 'Constitutio promotionis esercitus observationis partibus Beneventi, sub indictione 15. Quicumque de mobilibus widrigild suum habere potest, pergat in hoste. Qui vero medium widrigild habet, duos iuncti in unum qualitatem instruant, ut bene ire possint. Pauperes vero personae ad custodiam maritimam vel patrie pergant, ita videlicet, ut, qui plus quam decem solidos habet de mobilibus, ad eandem custodiam vadant, qui vero non plus quam decem solidos habet de mobilibus, nil ei requiratur. Si pater quoque unum filium habuerit, et ipse filius utilior patre est, instructus a patre pergat. Nam si pater utilior est, ipse pergat. Si vero duos filios habuerit, quicumque ex eis utilior fuerit, ipse pergat, alius autem cum patre remaneat. Quod si plures filios habuerit, utiliores omnes pergant; tantum unus remaneat, qui inutilior fuerit. De fratribus indivisis iuxta capitularem domini et genitoris nostri volumus, ut, si duos fuerint, ambo pergant; si tres fuerint, unus qui inutilior apparuerit, remaneat, ceteri pergant; si quoque plures omnes utiliores apparuerint, pergant, unus inutilior remaneat. De qua condicione volumus, ut neque per praeceptum neque per advocationem aut quamcumque occasionem excusatus sit, aut comes aut gastaldus vel ministri eorum ullum excusatum habeant, preter quod comes in unoquoque comitatu unum relinquat, qui eundem locum custodiat, et duos cum uxore sua. Episcopi ergo nullum laicum relinquant. Quicumque enim contra hanc institutionem remanere presumpserit, proprium eius a missis, quod subter ordinatum habemus praesentaliter ad nostrum opus recipere iussimus et illum foras eicere. Omnibus enim notum esse volumus, quia iam a prioribus nostris iuxta hanc institutionem tultae fuerunt, sed pro misericordia recuperare meruerunt. Nunc autem certissime scitote, cuiuscumque proprietas tulta fuerit, vix a nobis promerebitur recuperatione. A flubio Pado usque Trebia sit missus Iotselmus. Inter Padum et Ticinum Eriulfus. Inter Ticinum et Adda Erembertus. Inter Adda et Addiza Landebertus. Ab Addiza usque Forum Iulii Ceodoldus, Petrus et Arthemius episcopi, iunctis secum missis episcoporum et comitum, Pisa, Luca. Pistoris et Lunis Teutmundus. Florentia, Volterra et Aritio Rodselmus. Clusio et Sena Andreas. In ministerio Witonis Rimmo et Iohannes episcopus de Forcona. In ministerio Verengari Hiselmundus episcopus. In litore Italico Ermefridus, Macedo et Vulfericus. Et volumus ut populum eiciant et custodiam praevideant et populum in castella residere faciant, etiam et cum pace. Nam missus aliquis ausus fuerit pretermittere, quin ominibus remanserint, presentaliter proprium tollant et eum foris eiciant. Et si inventus fuerit ipse missus, proprium suum perdat. Et si comes aliquem excusatum aut bassallum suum, preter quod superius diximus, dimiserit, honorem suum perdat. Similiter eorum ministri, si aliquem dimiserint et proprium et ministerium perdant. Quod si comes aut bassi nostri aliqua infirmitate detenti remanserint aut aliquem excusatum retinuerint, aut abbates vel abbatissae si plenissime homines suos non direxerint, ipsi suos honores perdant, et eorum bassalli et proprium et beneficium amittant. De episcopis autem, cuiuscumque bassallus remanserint, et proprium et beneficium perdant. Si quoque episcopus absque manifesta infirmitate remanserit, pro tali neglegentia ita emendet, ut in ipsa marcha resideat, quousque alia vice exercitus illuc pergat. Et ut certissime sciatis, quia hanc expeditionem, in quantum Dominus largire dignatus fuerit, plenissime explere volumus, constituimus, ut episcopus, comes aut bassus noster, si in infirmitate incerta detentus fuerit, episcopus quippe per suum missum, quem meliorem habet, comes vero et bassi nostri per se ipsos hoc sub sacramentum affirment, quod pro nulla occasione remansissent, nisi quod pro certissima infirmitate hoc age non potuissent. Omnes enim, volumus, ut omni hostili apparatu secum deferant, ut, cum nos hoc prospexerimus et inbreviare fecerimus, non neglegentes appareant, sed gratiam quoque nostram habere mereantur. Vestimenta autem habeant ad annum unum, victualia vero quousque novum fructum ipsa patria habere poterit. Fagidis enim quicumque eundo et redeundo commotionem fecerit, vitae incurrat periculum. Et quia etiam temporis congruentia imminet quadragesimale, in quo studenda sunt praecepta Dei, constituimus, ut, quicumque ecclesiam Dei fregerit, adulteria et incendia fecerit, vitae incurrat periculum. Quicumque caballum, bovem, friskingas, vestes, arma vel alia mobilia tollere ausus fuerit, triplici lege componat, et liber cum armiscara, id est sella ad suum dorsum, ante nos a suis senioribus dirigatur, et usque ad nostram indulgentiam sustineat. Servi vero flagellentur et tundantur, et illorum domini, quae ipsi tulerunt, restituant. Quod si clamor ad seniores venerit, et ipsi talia non emendaverint, tunc horum seniores ipsam compositionem faciant et eadem armiscara, quamdiu nobis placuerit, sufficere compellantur. Et hoc constituimus, ut ex utraque parte iustitia servetur. Videlicet nostri sicut circavicini, quae necessaria sunt, emenda. Vicini autem nullatenus carius quam suis circavicinis vendere presumant. Qui vero homicidia indiscrete et presumptiose fecerit vitae incurrat periculum. Iter enim erit nostrum per Ravennam, exin mediante mense Martio in Piscaria, et omnis exercitus Italicus nobiscum. Tuscani autem cum populo qui de ultra veniunt per Romam veniant ad Pontem Curvum, inde Capuam, et per Beneventum descendant nobis obviam Luceria octavo Kalendas Aprilis'.


4. His igitur prelibatis et hac lege sancita, dictus domnus imperator Hludowicus augustus cum uxore sua pariter gloriosa Angelberga augusta Benevento properantes, Iunio mense ad monasterium veniunt sanctissimi Benedicti patris; ubi a venerabili Berthario abbate cum sacerdotali officio, lampadibus ac tymiamatibus necnon et fratrum laudibus, honorifice susceptus est. Ascendens autem montem, ubi dicti almi patris pii Benedicti sacrum corpus humatum est, pari gloria ibidem susceptus, aliquid ibidem sancto et Benedicto conferens munere, omne coenobium conspiciens laudabiliter, ammiratus descendit. Inibi Capuanorum frustrata calliditate, post dies aliquot possidens optinuit Capuam, ingreditur Salerno, navigans Malfim, Puteolim utitur lavacris, et per Neapolim Sessulanam adiit urbem; dehinc castrametatur Caudim. Mense autem Decembrio, Dei omnipotentis opitulante gratia, ingressus est Beneventum, anno quidem septimo Dec. decimo augustalis imperii sui. Et ecce congreditur cum Saracenis, tropeum primitus bellicans sumpsit ex eis victoriae, ac demum omnia illorum capiens castra, sole tantum illius civitates remanserunt, Barim scilicet necnon atque Tarantum. Nam omnium quidem eorum gloria, munitissima capta est urbs Materia, quaeque igne ferroque ad nichilum redacta est; Augusto autem mense reversus est Beneventum. In cuius obsequium dum essent ibidem Berthari abba; nam illuc in Sanctam Sophiam inchoatum fuerat oratorium a decessore suo reverentissimo viro Bassacio, quod omne studium perfecit et in honorem sancti construxit Benedicti; dedicata est autem a Stephano Teanensis sedis episcopo et ab Angelari levitae studio opus perficitur.


5. Si forte nosse cupis quis lector futurus eris, quam ob causam Beneventanorum regionem Saraceni dominassent, occasio videlicet exstitit talis. Sichard Beneventanorum princeps a suis interfectus, Radelchis zetarius palatii ei successit in principatum. Tunc apud Tarantum morabatur Siconolfus armipotens, bone memorie Siconis magni principis filius. Interea his temporibus Capuanites plurima perpetrantes flagitia, etiam suos maiores sibi occiserunt parentes, illorumque omnia diripientes, semed ipsos sublime in spectaculum constituerunt mundi. Ob hoc verebantur adire Beneventum principisque sui Radelchisi oboedire praeceptis. Nam novi fraudum iniere machinis, seque Tarantum contulerunt ad Siconolfum, predicti principis filium, et cum ceteris sibi socios et in flagitiis pariter consimiles dictum sibi constituerunt Siconolfum principem. Qui nec multo post introiens Salernum, magnaque pars Beneventi regio secuta est eum. Contra quem Radelchis principis libor exarsit, et eum disperdere nitebatur e terra. Quatenus alterutrum per tempora longa dimicaverint, quanta per hos gesta fuerint vicissim mala, nulla sustinere valet pagina, nullus doctoris explanare sensus, sed neque scribentis potest esse omnino facultas. Nam eo tempore dictus Radelchis princeps per Barensem Pandonem gastaldeum in ausilium sibi transmarinos invitabit Saracenos, qui diu erga Barim residentes, in tempesta videlicet noctis hora more solito nominatam rapuerunt civitatem; quae urbs iuxta Grecorum stilum ?a???, brachia gravis sive fortis, interpretatur. Vocabulum ex eo olim promeruit, ob delinquentium facinora ab hac gravis vel fortis Saracenorum vastatio ut in nos utique sic nimium saeviret. Horum iniquorum primus venientum vocabatur Kalfon rex, obsitis siquidem vestimentis et calciamentis, saltem nec tara bene succintis, sed solis harundinibus manu gestantes. Cum his quoque Radelchis totam devastavit Siconolfi regionem Capuamque primariam universam redegit in cinerem; exinde hinc omnia corruunt pariter in peius. Hoc in tempore bellum inter utrosque factum est in Cannis.


6. His diebus Saraceni egressi Romam, horatorium totum devastaverunt beatissimorum principis apostolorum Petri beatique ecclesiam Pauli multosque ibidem peremerunt Saxones aliosque quam plurimos utriusque sexus et aetatis. Fundensemque capientes urbem vicinaque depraedantes loca, Septembrio quoque mense secus Gaietam castrametati sunt. Contra quos pervenit Francorum exercitus, sed superatus a Saracenis quarto Nobemrii Idus, iniit fugam; quos persequentes Saraceni illorumque omnia capientes, tandem ad Sanctum devenerunt Andream, cuiusque cellam igne cremaverunt. Quique dum pervenissent ad cellam praesulis beatissimi Apolinaris cognomento Albianum, e vicino sanctum beatissimi confessoris Christi conspexerunt montem; quo ilico pergere satagebant, sed tardior quippe eos transire hora vitabat. Igitur tanta tunc et caeli serenitas et terrae siccitas, ut flubium pede quisque volens pertransire posset. Beatissimi vero Benedicti patris monachi tam vicinam sibi mortem cernentes, protinus vicissim pacem dederunt, obsecrantes misericordem Dominum, ut illorum propitius in pace animas susciperet, quas in velocitatem mortis continuo expectabant migrare. Ilico universi nudis plantis et cinere sperso capite cum laetaniis ad patronem suum se contulerunt Benedictum beatum. Dum nimius esset pavor et formidolosa expectatio et copiosa fieret ad omnipotentem Dominum exoratio, per visum Bassacio patri paruit praedecessor eius Apollinarius abbas: 'Quid', inquiens, ‘habetis? Quare moerorem patimini’? Et Bassacius ad hec: ‘Imminet, imquam, mors, pater, et non verendum'? 'Nolite', inquid, ait, ‘timere’; Benedictus pius pater vestram obtinuit salutem. Deprecamini igitur sedule Deum cum laetanus et missarum sollemniis; Dominus cito exaudiat voces clamantium ad se; denique et nos vobiscum in ecclesiis stantes, caelorum cum civibus communiter pro vobis Iesum Christum dominum exorare non desistimus'. Cumque a somno surrexisset Bassaciu pastor et hoc fratribus indicassed, in commune omnes exelsa voce Deum benedixerunt, qui salvat misericorditer sperantes in se. Tum subito inmanis facta est pluvia, coruscationes et tonitrua tam vehementia, ita siquidem ut etiam Carnellus fluvius ultra terminos excrescens redundaret; et quem pridie adversarii transire poterant pede, sequenti videlicet die, divina cohereiti repulsione, neque ripam attingere valebant fluvii. Nitebantur quolibet fluvium transmeare modo, sed dum nullus adesset eis ad coenovium transmeandi aditus, sicut est illorum dira barbaries, digitos corrodentes manuum fremebantque seu stridebant dentibus, huc illucque furibundi discurrentes. Et ut non habesset illorum assuetus facinus, cellas beatissimorum martirum Stephani seu Georgeii igne cremaverunt, et per Duos Leones ad castra remearunt. Post dies aliquot suos subnervantes equos, navigare ceperunt. Qui dum proprius suae adessent provincie, ita ut etiam iam vicinos cernerent montes, nautico plausu laudem suo more dederunt. Mox inter eos una paruit navicula, quae duos ferebat homines, unius velut speciem clerici, alterius ut monachi habitu habentes. Qui dixerunt ad eos: 'Unde venitis, vel quo itis'? At illi responderunt dicentes: 'A Petro revertimur; Roma omne illius devastabimus oratorium, populum cum regione depraedata; Francos superabimus cellasque Benedicti igne cremavimus. Et vos', inquiunt, 'quinam estis'? Aiunt illi: Qui nos quoque sumus, modo visuri eritis'. Ilico facta est tempestas valida et procella vehemens; omnes igitur naves confractae sunt cunctique adversarii peremti nullus umquam ex eis penitus remansit, qui ceteris talia nuntiaret. Sequenti itaque tempore Leo venerabilis papa oratorium ambiens beati Petri muris firmissimis et excelsis, ne umquam talis Romae ulterius aliquando ebentus eveniret.


7. Per idem tempus Siconolfus princeps pro Spanis tribuendum de beatissimi Benedicti coenobio thesaurum abstulit perplurimum. Siquidem vice prima baziam argenteam, vaucas par 1, in gemmis et smaragdis spora par 1 saricamque sericam de silforis cum auro et gemmis. In alia igitur vice centum triginta in vasis auro libras. Tertia itaque vice trecenti sexaginta quinque argento libras et tredecim milia solidos auro figuratos. Quarta videlicet vice vatias duos pensantes libras triginta et fundatos duplices septem. Quinta nichilhominus vice matiatos solidos ae praedolatos quattuordecim abstulit milia. Et post hec in agrifis batiam unam et scaptonem 1, Constantinopolitano deaurate fabrofacte vasa opere. Porro insequenti vice sexta per Landonem comitem et Aldemarium gastaldeum vim ex coenobio sustulit isdem Siconolfus praedolati solidos duo milia et sui principis coronam Siconis genitorisque de auro ac gemmis smaragdinis ornatam. Et hoc neque sibi profuit, animamque iugulavit suam; sed neque quod fallere monachos promittendo nisus est, ei neque profuit nichilomimus seu patriae; sed videlicet abhinc nullum ei amplius evenit triumphum victoriae. His diebus inter utrosque principes factum est in Cancellos bellum perexecrabilem. Aliquantis interim elapsis temporibus, Massar dux Benevento residens in auxilium Radelchisi principis, beatissimae Dei genitricis in Cingla Mariae monasterium devastabit castellumque postmodum Sancti qui cognominatur Viti coepit. Telesinium possidens castrum, Sitim humiliabit totamque devastabit Apuliam et caetera nichilominus loca. Quandoque pervenit secus almi Benedicti monasterium. Cuius adeo ita divinitus mens immutata est, et, dum unus eius canis vellet in pratis unam comprehendere aucam, per semed ipsum eum flagello concurrit et eadem de ore captoris expulit abem. Cumque ante ianuas assisteret monasterii, protinus portas claudere iussit, ne subsequentes introire magaritae praesumerent. His expositis, pertransiit Aquinum ac depraedavit Arcem vicinaque loca; Novembrio autem mense post dies octo reversus est Beneventum.


8. Mortuo itaque Siconolfo apud Salernum, Sico, filius eius, specietenus ei successit in principatum. Isque post aliquantulum Franciam puerulus transducitur.


9. Mense Iunio generalis per totam Beneventi regionem terremotus factus est magnus, ita ut Iserniensem funditus urbem obrueret multumque perimeret populum; ad ultimum etiam et praesulem extinxit eiusdem civitatis. Pari ruina aedificiorum extitit apud Sanctum Vincentium, similique vim fuit terremoti ad Benedicti beati coenobium, sed nec unus quidem lapidis suo de loco labsus est. Quod dum Massaro nuntiatum fuisset, ut ruinosam depredaret Iserniam ait enim: 'Dominus omnium illuc iratus est, et ego peramplius desebiam? Non utique ibo'! Telesis nova secus primariam in planitiem sui cognominis construitur.

10. Inter haec tempora, breviter ut superius dictum est infra Capuanites filii Landolfi gastaldii, hoc est Lando comes, Landolfus episcopus, Pando marepahis, Pandinolfus gastaldius, huius patriae insignes habebantur. Sed ob scelera commorantium crebro eorum urbs incendio cremabatur. Non poenitentiae remedium neque divinam postulantes misericordiam aut emendationem facinorum, sed quodam tandem reperto consilio, ad Casolini pontem construunt civitatem. Quamque ludo secundam vocitabant Romam. Nam sicut qui effugerit a facie leonis et incurrerit in ursum, sic ab istis remota civitas ipsa ab igne pari in ultione corruit in abyssum. Qua gloria sperabatur erigi, carmen indicat istud:

Quae primum senio marcebat tempore longo,
Cernitur, en, amplis consurgere moenibus urbem!

Illa senatorum pollebat fulta caterbis,
Nomine sed Capua vocitatur et ista secunda.

Providus in cunctis patriae populique iuvamen,
Lando comes studio sollerti hanc condidit urbem.

Aurea porta vocatur, fert quia lucis honorem.

Arma, salus, virtus perpetua Christus in urbe
Hac maneat, populo tempus in omne suo;
Pellat et hinc hostem saevum fraudemque malignum,
Civibus et praestet pacis honore frui!

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03