Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Annorum supputatio de monasterio sanctissimi Benedicti, (11-20)

11. Hoc videlicet tempore Tarantum fame obsessa a Saracenis capitur.


12. Per idem tempus Bassacius abbas, rogatus a primatibus patriae, adiit Franciam, qui obsecrans gloriosum imperatorem Hludowicum; veniens Barim, et in quantum possibilitas fuit totis viribus cum Saracenis dimicabit; post complures autem dies venit Beneventum. Igitur sabbato vigilia sanctum pentecosten infra Beneventanam urbem interempti Saraceni, Radelchisi principatum gerens, Massari capitur, ad imperatorem adductus capite plectitur; Hludowicus exin repedavit in patriam. His temporibus Bassacius abbas defunctus est, expletis in regimine annis decem et novem. Cuius quale quantumque fuit sursum deorsumque in ecclesiis studium, et ipsi vidimus qui scribimus, et carmina illius nobis descripta resonant. Huic successit in regimine Berthari sacerdos, eius discipulus, moribus et vita strenuus et omni bonitate conspicuus. Castelli sursum monitionem ipse ambiens; calicem ad honorem Dei officium operatus est; civitatem iuso fieri voluit et inchoabit. Et quomodo totis viribus contra Saracenos in Gaietam dimicabit, nostra plenissime comperit aetas; quomodo autem suos dilexit commissos et quatenus pro ipsis decertavit, praecepta indicant coenobio facta imperatorum. Eo tempore Ademari princeps erat apud Salernum. Teanensis ecclesiae presul Lupoald obiit; Hilarius levita et beati Benedicti monachus ad episcopale decus eligitur. Bone memorie Aloara, Landonis coniux comitis, una cum Surano medico eiusque interventu tam benefactrix erat monachorum, ut Madium totum mensem stipendia praeveret ac aleret fratres.


13. Lampert, filius Widonis, et Ildepert comites nisi sunt manus erigere contra Hludowicum imperatorem; sed relata illorum fraude, persecutus est eos Hludowicus usque Marsim. At illi demum ante faciem eius fugerunt Benevento apud Adelchisum principem. Hildepert vero pertransiens, habiit Barim. Libentissime quidem a Seodane rege susceptus est, et habitavit ibi tempore quo voluit. Hludowicus ergo imperator persequens eos, devenit in Hiserniam; quam cum infidelem sibi comperisset, bellando cepit. Ac deinde pertransiens Aliphem, post plura bella urbs capta est. Per Telesiam igitur devenit ad civitatem quae dicitur Sanctae Agathe et urbem expugnare coepit. Quae dum valde esset munita, multis diebus obsedit eam; erat enim tunc aestivum tempus.


15 'Nemo umquam', ut apostolus ait, 'carnem suam odio habet, sed nutrit et fobet eam. Tandem Berthari abbas condoluit super Hisembardum, consanguineum sibi et gastaldium obsesse civitatis, et intervenit pro eo apud imperatorem augustum. Cuius et promeruit gratiam et pactum dedit civitati, ac illius iuri protinus urbs mancipata est. Adelchis princeps ad pedes prostratus clementissimi imperatoris, et suam obtinuit veniam et fugacibus comitibus; abhinc tandem Hludowichus rediit Franciam. Hoc in tempore Magenolfus clericus Hingenam, neptem imperatricis, accepit coniugem. Ademari iunctus cum Neapolitis nitebatur quiddam dolose erga suos; ob hoc oculi eius evulsi, spernitur a principatu, et Waiferi Salerni factus est princeps. Nam dictus Ademari Suram, Erpinum, Vicum Album et Atinen tradidit Francis, id est Widoni comitis. In his locis praeerat Landolfus gastaldius; quae dum amississet loca, prae nimia est tristitia defunctus. Iuvamine Landonis comitis et fere sacerdotis Teano monasterium construitur famulabus Dei.


14. Defuncto igitur aput Capuanam urbem Lando comes, Pando, germanus eius, ei successit in comitatu; qui iunctus cum Landolfo episcopo, venerabilem Aloaram, cognatam suam, de Capua excutientes; quae exul cum natis et facultatibus propriis aput Salernum habitatura devenit. Per idem tempus Neapolites audacter super Capuanos venire in bellum conati sunt, eo siquidem die quo beati Michaelis est festivitas. Huius Langobardi auxilio freti, exierunt adversus Querites, et tanta in illis caeda bachati sunt, ut plurimi ex eis gladio fuissent peremti multique capti, nonnulli in fluvio se proicientes; residui vero perpauci vulnerati in urbe reversi sunt suam. Caesarius autem, magistri militis filius, capitur, Capuaque adductus, ferro in compedibus habetur. Secunda Neapolitis haec ruina extitit similis, quo olim in Gargano cum beato Michechelo archangelo agere temptaverunt. Quod ex utroque latere Seudan audiens factum, irrisit, dicens: 'Stuppa cum tomentis pariter iuncta fecerunt bellum'. Eo autem tempore in Aquini villam Rodoald gastaldius secus Pontem Curvum construxit castellum. Hoc facto subduxit se a iure Capuanorum; qui vehementer ob hoc affligebatur a Capuanis. His diebus Magenolfus, de quo supra paululum diximus, pergebat Franciam, ut sibi ab imperatore glorioso petere, quo vivere loco seu et habitare posset. Cui Rodoald legatarium quendam Ursum transmisit presbiterum, ut reversus veniret ac pariter commorarentur suoque presidio iuvaret eum a persequentibus se. Regressus ergo Magenolfus de itinere coepto, et in Pontem introibit Curvum. Nec multo post profectus est Salernum, sumptaque coniuge omni eum supellectile ac familia et rediens in castrum. Neque diu latuit misterium iniquitatis. Nam quodam die cum suis cepit Rodoaldum eumque in custodiam retrusit, duos quoque filios eius in turrem proiecit omnemque facultatem ipsius abstulit, thesaurum, peculia, mancipia, servi populum, castrum, villam et omnia subiugavit sibi. Rurem populum et indisciplinatum, quem invenit, docuit more palatii esse prudentissimum; et qui prius non noverant nisi caepe et alei, nunc ab eis censum principales exquiruntur solidi, etiam et in hostili armati proficiscuntur exercitu. Rodoald offertus dum beato Benedicto fuisset, vix a venerabili viro Berthari abbate et a monachis liberatus est, ut Esepus doctor fabularum ait: 'Hoc patiatur, qui fortiorem sibi induxerit in domum suam!’


15. Dum in Eublogimenopolis urbis moenia struerentur, vir quidam tunc ibi erat suis cum sociis in constructionem civitatis. Is quondam prae nimia infirmitate linguae perdiderat officium et per almos circiter septem nullum omnimodo valuit proferre sermonem. Quadam itaque nocte lassus ab opere manuum, dum fratres in oratorio beatissimi Benedicti Deo laudes peragerent, idem mutus ad columnae pedem cum aliis residens, obdormivit. Quem beatus Benedictus per visum baculo capite percutiens, increpans ait: 'Huc properasti', inquid, 'ad dormiendum? Evigila ergo et tribus vicibus expue in terram'! Qui cum hoc fecisset, surgens a somno, beneficium sibi collatum coepit omnibus effari et ita perfecte loqui, ut ante septennium nec melius solitus erat. At omnes Deo laudem pariter dederunt.


16. Interim gladius dominicae indignationis huc illucque discurrens, in deliquentium cervicibus grassabatur. Nam egressus de vagina sua, omnes terminos per circuitum devastabat. Ille impiissimus atque crudelissimus latro, 'quem Dominus percutiat gladio oris sui et destruat illustratione adventus sui'! ille pestifer Seodan quodam tempore egressus a Barim, totam devastabit Capuam, Cantias, Leborem, et suo nequissimo throno posuit in campo de Neapolim. Nullus omnino praeteribat dies, quod ad quingentos et eo amplius non interficeret homines. Et hoc pars Dei esse dicebat, ut illud compleretur evangelicum: 'Omnis qui interficit vos arbitratur se obsequium prestare Deo'. Nam sevus ille tyrannus super cadavera mortuorum sedens, edebat tamquam unus putridus canis. Tandem quasi e gravi somno evigilantes, sed gravati atque praepediti nimiis miseriis Wandelpert et Maielpotus gastaldius et Garard comes eum plurimis aliis nobilibus properaverunt Beneventum, ut communi consilio ulciscerent se de Saracenis. Salubre quidem fuit consilium, sed inutilis ordo. Non uno agmine, non una eademque intentione per cohortes incedebant, sed divisi ab alterutro inhordinate proficiscebant. Igitur propinquaverunt secus Saracenos ad Arium; quod hi cernentes, se protinus straverunt in terram. Iamque sol ad occasum tendebat. Hi vero qui a Benevento venerunt, sicuti fuerant lassi et nimium equidem fatigati sitientesque valde, continuo in aciem introierunt. Ilico Saraceni subito erecti, ut erant in uno agmine conglobati, repente irruerunt super eos. Hi vero terga vertentes, fugere coeperunt. Plurimi interempti a gladiis, nonnulli cadentes, in alterutrum inpingentes, praefocabantur; alii in fossatis, sepibus et cavernis terrae, inlesi a gladiis sed prae siti mortui inveniebantur Saraceni autem victores effecti, coeptum peregerunt iter.

17. Inter Capuam, Teanum necnon Aliphem auditur esse mons quidam, in quo dicitur adesse angelica virtus ad instar beati Michahelis archangeli in monte Gargano, ita stillari aquam et iugiter effodi criptam et patere basilicam atque ibidem divina crebro fieri prodigia. Ex ortatum autem Landolfi praesulis Hilari Teanensis ecclesiae episcopus dedicabit illuc sanctorum altaria, et peramplius extunc fiunt multorum sanitatum signa et prodigia ad gloriam et laudem nominis Ihesu Christi.

18. Mos etenim est apud monachos utrorumque coenobiorum, videlicet sanctorum Vincentium martiris et beati confessoris Benedicti, diebus sanctae quadragesimae vicissim sibi rogum exhibere caritatis gratia. Dum hoc quadam die apud Sanctum Vincentium fratres spiritaliter agerent et illuc de Sancto ob hoc Benedicto fratres adessent, die Veneris tamquam pernicitatem volucri repente super eos Seodan rex Saracenorum cum suis satellitibus venit. Monachi vero, quamquam nudi, tamen incolumes ad suum confugerunt castellum. Adest illius misericordia, qui suis fidelibus ait: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor'. 'Ego', inquam, 'vobiscum sum omnibus diebus'; et: 'Ex obibus meis nemo potest rapere de manu patris mei'; quia 'ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum'! Sed neque minus in hoc quam dudum suo fideli concessit Dominus Benedicto, quia, etsi res tradita fuisset gentibus, animas tamen custodiret. Saraceni vero omne demolierunt monasterium, confringentes omnia, frumenta et legumina in flumine proicientes. Et dum huc illucque foderent, plurimum absconsum reppererunt thesaurum, coronas videlicet, ministeria sacra, et quotquot valuit esse ecclesiasticus honor. Nefandissimus autem Seodan rex in sacris calicibus bibebat et cum turibulis aureis incensum sibi fieri iubebat. Post diem autem tertium veloci cursu properavit cum suis ministris usque ad portas Capuane civitatis, plaustra onusta, animalia, homines plurimos capiens; atque eo die rediens, secus Teanum castrametatus est. Verentes autem beatissimi Benedicti monachi et illius vicinum adventum et suorum periculum, per Ragenaldum diaconem, ipsius ut mitigari potuissent ferocitatem, prima vice pro pactu contulerunt ei.

19. Pando Capuanitis gastaldius contra Waiferium principem cum suis hominibus exivit in bellum; mox quidem ipse prius corruit, dehinc qui fuerunt cum eo, victoriamque adeptus est Waiferius princeps. Per haec tempora Seodan cum omni suo exercitu per dies quadraginta debellabat Consiam urbem, et nimium obsedit eam tempore multo; quamque Dominus suo praesidio eripuit, et Seodan cum suis turpiter ab ea recessit. Pandinolfus, Pandonis dicti filius, Capuana in urbe factus est gastaldius **. Quemque non post multum Landolfus episcopus sua seclusit ab urbe; et sua cum facultate veniens, habitavit in Sessam. Landolfus autem extitit suis civibus non solum episcopus, sed et comes et iudex, non solum praesul, verum item benefactor noster, id est omnium contrarius hostis, Seodan venit in Benafrum; postquam eorum coeperat civitatem et postquam omnem devastavit villam et in circuitu eius tamquam rex potens in medio resedit terrae. Initium siquidem tunc erat quadragesimae sanctae. Eo autem die sanctam dominicam more solito Berthari abbas suum exortabat divinis praeceptis beatissimum gregem. Cuius vicinitatem cum certo fratres comperissent, concito gresu ad Sanctum conscenderunt Benedictum. Sequenti die Mercoris nefandus ipsius regis exercitus secus Sancti Benedicti pervenit monasterium, haud non longe quasi stadia dua. Hoc est, dum vellent Saraceni per montes descendere Atinen, hic qui eos deducebat descendit cum eis in vallem Rotundam, dehinc in Rapidum. Cumque in planitiis devenissent, praedari coeperunt. In sancti aecclesiam dum introissent Heliae, parum aliquod damnum ibidem facientes, per Circlarias in Ortum dominicum, et per Pascarium in Fontanam Lucii, abhinc Peolem, ibidemque senem ante cancellos interfecerunt, qui eorum fallitus est viam. Cesam Constantii, Olibetum, Matronolam loca perscrutantes, omnes iumentas et vaccas monasterii auferentes, ad socios in Benafrum iam sero reversi sunt. Hic finis in his fuit, Deo propellente partibus beati Benedicti tam Seodan regis quamque omnium satellitum eius.

20. Cronica de monasterio sanctissimi Benedicti.

Diebus Iustiniani orthodoxi imperatoris beatus Benedictus pater, qui monachorum regulam instituit, et prius in loco qui Sublacu dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus adest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus fulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis dialogis suavi sermone composuit; ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singula eius distica elegiaco metro contexui.


In laude sancti Benedicti versus Pauli diaconi.

Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,
Virtutum cumulos ordiar unde tuos ?
Et in fine
Sint, precor, apta tibi, celestis tramitis index;
O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi.

Et in ultimo:
Perfice cuncta, precor, per eum quem semper amasti;
Dulcis amande pater, perfice cuncta precor.

Ymnus:
Fratres, alacri pectore, venite concentu pari, fruamur
Huius inclitte festivitatis gaudiis.

Hec alibi requirantur suo in loco.


Libet me breviter referre quod beatus papa Gregorius minime in huius sanctissimi Benedicti patris vitam descripsit.

Denique eum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes ostenderunt ei, quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est:

'His tu parce locis, alter amicus adest'.


Hic autem, hoc est in Casini arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit; sed precipue quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit. Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem venerabilem patrem huc veniens, hos versus in eius laudem composuit:

'Caeca prophanatas coleret dum turba figuras
Et manibus factos crederet esse deos'.

Requirantur alibi.


Certum est, hunc egregium patrem vocatum caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc, Deo presule, facta est congregatio fieret, ut scriptum est:

Quos Pater omnipotens hic mundi a finibus unum
Esse dedit, plures diverso germine ductos.


Coenobium vero beati Benedicti patris, quod in Casini vertice situm fuerat quodque postea rursum ab edificantibus castrum Eublogimonopolis, id est Benedicti civitas a Langobardis noctu invaditur. Qui universa diripientes, nec unum ex monachis tenere potuerunt, ut prophetia venerabilis patris Benedicti, quam longe ante praeviderat, impleretur, qua dixit: 'Vix optinui apud Deum omnipotentem ut ex hoc loco animae mihi cederentur'. Fugientes quoque ex eodem loco monachi Romam petierunt, secum codicem sanctae regulae quam prephatus pater composuerat, necnon pondus panis et mensuram vini et quicquid ex supellectili subripere poterant deferentes. Siquidem post beatum Benedictum Constantinus, post hunc Simplicius post quem Vitalis, ad estremum autem Bonitus congregationem ipsam facit; sub quo haec destructio facta est.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03