Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Didattica > Fonti > Dossier Totone di Campione > Chartae Latinae Antiquiores n. 854

Fonti

Il dossier documentario del gruppo familiare di Totone di Campione (721-877)

a cura di Stefano Gasparri
e Cristina La Rocca

© 2000 – Stefano Gasparri e Cristina La Rocca per “Reti Medievali”


Chartae Latinae Antiquiores, XXVIII (Italy IX), a c. di R. Marichal, J. Tjäder, G. Cavallo, F. Magistrale, Zürich 1988, n° 854.

774 agosto 2, s.l.

1     [+] In Christi nomine. Regnantes domno nostro Carolo vero exellentissimus rege Langobardorum seo
2     [et F]r<an>corum anno primo, secundo diae mense agusto, indictione duodecima. Feliciter.

3     [S]cripsi ego Meroingo vir clarissimus notario huic cartolam vinditionem rogatus et peditus a Peresendo, filio q[uondam
4     Pered]ei de vigo Rogialo, ipso presente mihique dictantes, et in presentia rogatorum testium acepet ad te
5     To]done, filio bone memorie Arochis de Campilioni, auri solidos nomero cinquanta, predio placito et feni-
6     to, sicut inter eis convenet. Pro quibus perdicto cinquanta solidis vendedet et in trasexatum [dedet],
7     idem est casis, curtis, ortis, areas, pummeferissis, campis, pradis, selvis, vineis, amenogolorari[b]us [....],
8     pascuis, padulibus, ribis et muntibus, acessionibus, finibus, terminibus, usum aquarum, omnias et in omnibus, culto vel i[nculto,
9     devi]so vel indeviso: omnias et in omnibus, ut supra dixit, quanto avere vel posedere viso sunt in fundo Ca[m]-
10   pelioni vei matemas suscessionem avenet aut ad ipsa curtecella pertinere disnuscitur, omnia [et] i[n om]-
11   nibus, sicut suberius legitur, in tua sed potetates; seo et portiones mea de selva in fundo Pauliana [seo et B]-
12   resino, omnia ex entegrum unacum acessionem suas, et portionem de prado meo qui nominatur in Volano; seo et casae meae u[na-
13   cum are]alis in fundo Primo Sobenno, qui recte fuerunt per Domenico et Deudato, mea portionem ex entegrum, [aut]
14   quanto a meo iuris legibus pertenet vel ipsi a mano sua abuerunt, omnias et in omnibus; seo et porti[onem mea]
15   de Cadolo, qui recta fuet per Florentzione et Cuccione, omnias quanto a mano su<a> abuerunt aut a m[eo]
16   iuris legibus pertenet, ex entegrum unacum acessiones sua. Esta suberio perdicta locas ex entegrum unacum a[r-
17   e]a vel finibus suis, quanto ad meo iuris pertinet, de meo meisque heredis dominium in tua qui supra Todoni vel [tuisque]
18   heredis transcribo potetates faciendo vel indicando exinde comodo aut qualiter volueris. Et [ab hac diae]
19   me ego suprascripto Peresendo vel meisque heredis ad omnes homines defensare promettimus esta suprascriptas locas, [ut]
20  supra dixit, tam tibi Todoni vel tuisque heredia; et sic menime defensare potueremus tam ego quam [meisque]'
21   heredis tibi vel ad tuisque heredis, tunc promettimus conponere in doblo et meliorata rem sub iuri[s rati]-
22   onem esse redituris in consimiles locus, stipolationem, sponsionem solemniter interposita. Acto ini [....].

23   + Ego Peresendo in hanc cartola vinditionem ad me facta adque digtata manibus meis propria s[ubscripsi].
24   Signum + manus Romoaldi filio quondam Tattoni de Bionaco, rogato a Peresendo viro devoto, teste, relectto est.

25   + Lubus vir religiosus de Bionago in hanc cartola vinditiones, rogatus ad suprascripto Peresindo, me testes subscripsi.

26   Signum + manus Desiderii de Morcaino, rogatus a Peresendo viro devoto, teste, relecto est.

27  + Ego Angeperto, rogatus a Persendo, in hanc cartola vinditiones me testes subscripsi.

28   +Ego qui supra Meroingo scriptur huic cartolam scripsi et subscripsi, pos tradita conplevi et de-
29   dit.

facsimile

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 24/09/06