Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Didattica > Fonti > Dossier Totone di Campione > Natale, I, 59

Fonti

Il dossier documentario del gruppo familiare di Totone di Campione (721-877)

a cura di Stefano Gasparri
e Cristina La Rocca

© 2000 – Stefano Gasparri e Cristina La Rocca per “Reti Medievali”


A. Natale, I, Il Museo Diplomatico dell’Archivio di Stato di Milano, Milano
59, 835 maggio 5 Pavia

     (C.) ¦ In nomine d(omi)ni n(os)tri I(es)u Chr(ist)i d(e)i aeterni. Hlotharius, divina ordinante providentia, imperator augustus. Dignum est ut eorum petitiones hi studiose obaudire et effectuosa deliberatione procurare decertent qui divina magestate ¦| imperiali sunt dignitate praelati, quorum studio et benivolentiam in his decertare cognoscunt, quae ad obsequia divine magestatis pertinent, solatium et tutamen suae stabelitatis et aeterne remunerationis conpendium. Igitur cunctorum fidelium s(an)c(t)ae D(e)i ecclesiae n(ost)rorumq(ue) cognoscat sollertia, quia | venerabilis Engilbert(us) archiep(isco)p(us) n(ost)ris detulit optutibus quandam auctoritatem, quam ipse suo studio ad recuperandum lucrum animarum obsequiumque divine magestatis in locum, ubi beatissim(us) confessor D(e)i Ambrosius corpore humatus requiescit, confirmaverat, videlicet curtes, quaru(m) haece suntt vocabula: Oleductu(m), Campelionem, | Clapiadam, Ceresiola(m), Gratem, vicu(m) Sinteriani, Castaniadam et Gattunada(m) seu Dublini, addens etiam omnes res, quas nunc eadem ecclesia iusto et legali ordine quequomodo adquisierat, (ve)l in antea divina tribuente clementia adquirere poterit, ut perennis temporib(us) in usus et utilitates ibidem divina militatione exsequentium | maneant absq(ue) cuiuspiam subtractione, ut sufficientia utilitatu(m) et quies D(e)o famulantium cumulu(m) et obsequium et conditoris et utilitas publicaru(m) rerum gubernantiu(m), deposcens ut suam bonam intentionem ac de[vo]ltam decertetionem n(ost)ra corroboraremus auctoritate, sicuti et fecim(us). Quapropter per hanc n(ost)ram | auctoritatem decernim(us) mansurumq(ue) constituim(us), ut nemo inde quippiam quocumqu(e) in tempore fidelium n(ost)roru(m) subtraere praesumat, aut quamlibet contrarietatem ibidem D(e)o famulantibus inferre, sed ea n(ost)ra auctoritate confirmata sua stabilis maneat institutio, nullius contra hoc prevalente tergiversatione. | Et si qui quandoquidem abbas ex eodem monasterio decesserit, secundum suam institutionem licentiam habeant, per consensum archiep(iscop)oru(m), qui tunc per tempora fuerint, de ipsa congregatione elegendi tale(m) abbate(m), qui eis secund(um) Regula(m) et iustitia(m) praes(s)e prodesse possit. Et ut hec n(ost)ra auctoritas | pleniore(m) obtineat vigorem, manu p(ro)pria subter firmavim(us) et anulo n(ost)ro subt(er) sigillari iussim(us).

¦ Signum (M.) Hlothari gloriosismi aug(u)st(i). ¦

   (C.) ¦ Dructemirus subdiac(onus) atq(ue) notarius advicem Egilmari recognovi et s(ubscripsi). ¦ subscripsi. Drutemirus subdiaconus atque notarius <advicem> Egilmari recognovi et subscripsi.

S.c.i.): † CHRI(ST)E ADIUVA HLOTHARIUM AUG(USTUM).

Data III nonas maias, anno, Chr(ist)o p(ro)pitio, imp(e)rii domni Hlotharii pii imp(erato)ris XVIII, indictione XIII. Actu(m) Papia, palatio regio; in D(e)i nomine, felicit(er), amen.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 24/09/06