Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Didattica > Fonti > Dossier Totone di Campione > Natale, I, 77

Fonti

Il dossier documentario del gruppo familiare di Totone di Campione (721-877)

a cura di Stefano Gasparri
e Cristina La Rocca

© 2000 – Stefano Gasparri e Cristina La Rocca per “Reti Medievali”


A. Natale, I, Il Museo Diplomatico dell’Archivio di Stato di Milano, Milano
77, 844 ottobre 27, Milano

    (S.N.) In Chr(ist)i no(m)i(n)e. Hlotarius, divina hord(inante) providentia, imp(erator), anni imp(erii) eius vigisimoq(ui)nto, sexto kal(endas) nove(m)briu(m), indic(tione) octaba. Manifesta causa est nobis Agnel|li et Florencio germanis, filiis q(uon)d(am) Luponi d(e) Catapino <ri>pa laco Luanas, eo et certa rei veritas conprovavit q(uonia)m q(uon)d(am) Totus d(e) vico Campilioni, q(ui) fuit d(om)n(u)s noster, nos et parentes n(ost)ri et reliqua sua familia p(er) suum testamentum simul et semetipso a potestate(m) monast(er)ii s(an)c(t)i Ambrosii tradidit, et posea nos ingeniose et subasio(n)e | d(e) malis ho(min)ib(us) subtraere q(ue)sivimivis, set nullaten(us) potuimus, eo quod cercius aldiones eid(e)m monast(er)ii s(an)c(t)i Ambrosii e(ss)e debem(us). Ideo nos q(ui) s(ul)ra) Agnello et Florentius germanis p(er) pre|sente(m) cartul(am) subdimu esse nos ip(s)is et p(er)sonas n(ost)ras sub tuicionis et potestate(m) n(ost)ri monast(er)ii s(an)c(t)i Ambrosii, et vob(is) p(re)senti Andreati abbati eid(em) monast(er)ii v(e)l successoribus | v(est)ri, q(ui) pro t(em)p(o)re in ip(s)o n(ost)r(u)m monast(er)io fueru(n)t, vob(is) d(e)s(er)vire et obidire debeam(us) die noctuq(ue) parit(er) et fidel(iter), sine fraudem vel malo ingenio, sine ulla subtractione, ut dixi|m(us), sicut aldionis aut alii p(er)tinentib(us) ip(s)ius monast(er)ii, sub potestate(m) et d(e)fensione(m) adque tuicionis p(re)fati monast(er)ii, eo quod ad ia(m)dictu(m) q(uon)d(am) Totone seniore n(ost)ro | in ip(s)o monast(er)io p(ro) aldiones dati et co(n)fessi fuim(us). Acto ad ip(s)o monast(erium). Sign(um) man(us) Agnelli et Florentii germanis, q(ui) hanc manifestatione(m) fieri rogaver(unt), et eor(um) relectu(m) e(st). | Sign(um) man(us) Vuernardi d(e) partibus Franciae testi. Sign(um) man(us) Aldeprandi d(e) Mausonaco testis. Ego Aredeo d(e) Meloenno in hanc manifestatio(n)e rocatus ad sup(er)criptis | germanis testis s(ub)s(crips)i. Ego Donusdei notarius in h(ac) cartula rogatus ab n(ost)ri germanis teste s(ub)s(crips)i. Angilbertus notarius scriptus h<ui>us manifestatio(n)e pos tradida co(m)plevi et d(e)dit.

(S.N.) Ego Guifredus d(e) Vineate missus d(om)ni regis autenticu(m) huius exe(m)pli vidi et legi, et sic in eo co(n)tinebatur, ut in isto l(egitur) exe(m)plo, ext(r)a litt(er)as plus minusve et dictiones, quas legere n(on) potui. |
   (S.N.) Ego Obizo Samaruga not(arius) autenticu(m) huius exempli vidi et legi, et ut in eo continebat(ur), ita in isto l(egitur) exemplo, p(rae)t(er) litt(era)s plus minusve et dictio(n)es, quas legi n(on) possu(n)t.
   (S.N.) Ego Ambrosius d(e) Valnexio not(arius) sac(r)i pal(acii) hoc exe(m)plu(m) ex aut(entico) exe(m)plav, et sic in eo co(n)tinebatur, et in isto legitur exe(m)plo, ext(r)a litt(er)as plus minusve et dictio(n)es, quae legi non poss(un)t.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 24/09/06