Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Erchemperto, Historia Langobardorum Benventanorum (1-10)

1. Langobardorum seriem, egressum situmque regni, hoc est originem eorum, vel quomodo de Scandanavia irsuta egressi ad Pannoniam, iterum a Pannonia Italiam transmigraverint regnumque susceperint, Paulus, vir valde peritus, compendiosa licet brevitate set prudenti composuit ratione, extendens nichilominus a Gammara et duobus liberis eius hystoriam Ratchis pene usque regnum, in his autem non frustra exclusit aetas loquendi, quoniam in eis Langobardorum desiit regnum; mos etenim hystoriographi doctoris est, maxime de sua stirpe disputantis, ea tantummodo retexere quae ad laudis cumulum pertinere noscuntur. Ultimo autem compulsus a compluribus ego Erchempert quasi ab ortu praecipueque ab Adelgiso, insigni sagacique viro, hystoriolam condere Langobardorum Beneventum degentium, de quibus quia bis diebus nil dignum ac laudabile repperitur quod veraci valeat stilo exarari, idcirco non regnum eorum set excidium, non felicitatem set miseriam, non triumphum set perniciem, non quemadmodum profecerint set qualiter defecerint, non quomodo alias superaverint set quomodo superati ab aliis ac devicti fuerint, ex intimo corde ducens alta suspiria, ad posteritatis exemplum succincto licet et inerti prosequar calamo. Hac quoque flagitatione devictus, non tantum ea quae oculis, set magis quae auribus hausi narrare me fateor, imitans ex parte dumtaxat Marci Lucaeque evangelistarum praeconiis, qui auditus potius quam visus evangelia descripserunt.


2. Igitur capta ac subiugata Carlo Italia, Pipinum filium suum illuc regem constituit, cumque illo stipatus innumerabili exercituum agmine crebrius Beneventum adiit capessendam. Quo tempore Arichis, gener iam fati Desiderii, vir christianissimus et valde illustris atque in rebus bellicis strenuissimus, Beneventum ducatum regebat. Qui audiens eos super se adventare, Neapolitis, qui a Langobardis diutina oppressione fatigati erant, pacem cessit, eisque diaria in Liburia et Cimiterio per incolas sancita dispensione misericordiae vice distribuit, titubans, ut conici valet, ne ab eorum versutiis Franci aditum introeundi Beneventum repperirent. Super Beneventum autem Gallico exercitu perveniente, praedictus Arichis viribus quibus valuit primo fortiter restitit, postremo autem, acriter praeliantibus, universa ad instar locustarum radice tenus corrodentibus, magis civium saluti quam liberorum affectibus consulens, geminas soboles vice pigneris iam dicto tradidit caesari, hoc est Grimoaldum et Adelchisam, simulque cunctum thesaurum suum; ex quibus Adelchisa multa cum prece proprio restituta suo genitori, Grimoaldum vero secum remeans detulit Aquis, collata Arichis pace sub foedere pensionis.


3. Nanctus itaque hanc occasionem, et ut ita dicam Francorum territus metu, inter Lucaniam et Nuceriam urbem munitissimam et praecelsam in modum tutissimi castri idem Arichis opere mirifico exstruxit, que propter mare contiguum, quod salum appellatur, et rivum qui dicitur Lirinus ex duobus corruptum vocabulis Salernum appellatur, esset scilicet futurum praesidium principibus superadventante exercitu Beneventum. [Hic Arichis primus Beneventi principem se appellari iussit, cum usque ad istum qui Benevento praefuerant duces appellarentur; nam et ab episcopis ungi se fecit, et coronam sibi imposuit, atque in sub cartis: scriptum in sacratissimo nostro palatio, in finem scribi praecepit.] Infra Beneventi autem moenia templum Domino opulentissimum ac decentissimum condidit, quod Graeco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit; ditatumque amplissimis praediis et vario opibus sanctimonialium coenobium statuens, idque sub iure beati Benedicti in perpetuum tradidit permanendum. Pari etiam modo in territorio Alifano Deo amabili viro ecclesiam in honorem domini salvatoris construxit, et monasterium puellarum instituit, atque ditioni sanctissimi Vincentii martiris subdidit.


4. Defuncto dehinc Arichiso, consilio habito Beneventanorum magnates legatos ad Karlum destinarunt, multi eum flagitantes precibus, ut iam fatum Grimoaldum, quem genitore obsidem iam pridem susceperat, sibi praeesse concedere dignaretur. Quorum petitionibus rex annuens, illic continuo praedictum contulit virum, simulque ius regendi. principatus largitus est, set prius eum sacramento huiusmodi vinxit, ut Langobardorum menium tonderi faceret, cartas vero nummosque sui nominis caracteribus superscribi semper iuberet. Accepta denique licentia repedandi, a Beneventi civibus magno cum gaudio exceptus est. In suos aureos eiusque nomine aliquamdiu figurari placuit, scedas vero similiter aliquanto iussit exarari tempore, reliqua autem pro nichil duxit observanda; mox rebellionis iurgium initiavit.


5. Hoc etiam tempestate idem Grimoalt neptem augusti Achivorum in coniugium sumpsit, nomine Wantiam; set nescitur, quam ob rem ad fructum minime pervenit. In tantum enim odium primus eorum avidus prorupit amor, ut sumta occasione Francorum circumquaque se repugnancium, more Hebreico sponte eam a se sequestraret; dato ei libello repudii, ad proprios lares eam vi transvexit. Hoc quidem callide licet egerit, efferitatem tamen supradictarum barbararum gentium sedare minime quivit; nam tellures Teatensium et urbes a dominio Beneventanorum tunc subtractae sunt usque in praesens, necnon et Nuceriae urbs tunc capta est, set celeriter a fato Grimoaldo acquisita est, apprehenso in ea Guinichiso duce Spolitensium cum omnibus bellatoribus inibi repertis.


6. Frequenter autem Karlus cum cunctis liberis, quos iam reges constituerat, et cum immenso bellatorum agmine Beneventum praeliaturus aggreditur; set Deo accertante pro nobis, sub cuius adhuc regimine fovebamur, innumerabilibus de suis peste perditis, cum paucis nonnunquam inglorius revertebatur. Unde factum est, ut Pipino regnante in Ticino et Grimoaldo praesidente in Benevento, frequentissimum bellum vexaret Beneventanos, ita ut nec ad momentum pax interfuerit illis viventibus. Erat enim uterque iuvenili aetate nitentes et ad commotiones et bella declivi. Pipinus autem fultus suorum praesidio bellatorum, iugi continuoque praelio exagitabat eum; Grimoalt vero et civitatibus munitis et primoribus quam plurimis constipatus, pravipendens ac despectui ducens illius persecutionem, in nullo cedebat ei. Aiebat itaque per legatos suos Pipinus: Volo quidem, et ita potenter disponere conor, ut sicuti Arichis genitor illius subiectu fuit quondam Desiderio regi Italiae, ita sit mihi et Grimualt! Quibus e contra Grimoalt asserebat:
Liber et ingenuus sum natus utroque parente;
Semper ero liber, credo, tuente Deo.


7. Et hoc quidem ita de hac luce subtracto, Grimoalt alter suscepit iuta Beneventi tuenda, thesaurarius videlicet divae memoriae Grimoaldi prioris, vir quoque sat mitis et adeo suavis, ut non solum cum Gallis, verum etiam cum universis circumquaque gentibus constitutis pacis inierit foedus, et Neapolitis supra memoratis gratiam pacemque donavit. Set quid antiquus hostis semper invidet pacatis et pii viris, atque bella et discordiae semina in eis serere molitur, Dauferium quendam, virum spectabilem, suae artis malicie ignivit, et cum nonnullis filiis Belial horrendum fecit inire consilium adversus principem fatum, hoc modo depositis quippe in itinere insidiis, ut dum per pontem proficisceretur Veterrimae urbis ad praedictam urbem Salernum properans, impulsus a menbris Satanae profundum, fluctibus marinis immergeretur, esset beluis in pastum. Set revelante sibi occultorum cognitore Deo, suis ad se accersitis, iam dictum incolumis pertransiit pontem; eos autem, qui suae salutis hostis fuerant, cepit et vinculis iniecit. Dauferius vero quid tunc non aderat illic, hoc agnito, fugam arripuit et Neapolitis susceptus est.


8. Quo comperto, Grimoalt non segniter egit, set confestim iter Neapolim agreditur, exercitumque post se accelerare iubet. At ubi iuxta memoratam perapplicuit urbem, iuventutis populus eiusdem civitatis armis evectus, obvius illi audacter eminus exivit in praelium; quod ille ut intellexit, protinus itinera eorum revertendi prius irretire molitus est, et ita demum in eos insurgere voluit. Tantam denique hostium stragem coepto bello mari terraque fecit, ut fretum adiacens vix per septem et eo amplius dies cruore occisorum purgaretur; in terra vero tumuli nunc usque interfectorum conspiciuntur cadaverum, et ut ab eisdem incolis referentibus compertus sum, quinque milia fere hominum eadem tunc in acie occubuere. Idem enim Dauferius una cum magistro militum qui tunc inibi regnabat, soli elapsi, fugibundi moenia illius urbis tandem ingressi, nec ibi siquidem requiem capiunt; nam egressae coniuges virorum peremptorum gladiis, insequebantur illos, dicentes: Reddite nobis o caduci viri proditori quos nequiter interfecistis? Quare, inquite, adversus praelium insurgere conati estis, quem pro certo invictum scitis? Grimoalt vero acrius eos insecutus est usque ad portoni que dicitur Capuana, ita ut proprio conto eam percuteret; nec erat quispiam qui resisteret. Clausis tantum obseratisque foribus, qui remanserant infra muros se tutaverunt. Reverso igitur Grimoaldo ad castra cum suo exercitu incolume, altera die pro fatigio sumpto et pro interemptis affinibus, iam dictus perfuga dux dedit in exenium octo milia aureos supradicto principi, et memoratum Dauferium ad pristinam reduxit gratiam. Statim denique ob solitam misericordiam praedicto viro donationem de rebus suis praecepto firmavit, gratiam vero familiaritatemque primam non denegavit. Interea Radechis comes Consinus, Sico Agerentinus castaldeus, quem Grimoalt dudum proselitum receperat honoribus plurimis deferens, sub dolo insurgentes in eum, cum iam extremum, spiritum traheret, gladio eum peremerunt.


9. Interfecto igitur eo innocenter, praedictus Radechis Siconem loco illius principem subrogavit. Ipse vero non multum post tempus cuncta viriliter mundana metu gehennae abdicans, ad beati se contulit Benedicti suffragia, catenaque cervice tenus vinctus, eius coenobium Christo militaturus adiit, se reum quoque clamitans et impium, se male agisse ac crudeliter vociferans, sicque monachicum scema sumens, in tanta se districtione corporis animique coram oculis internis arbitris in eodem monasterio coartivit, ut nulli scrupulum adsit, omnium facinorum suorum veniam adipisci meruisse. Circuibat ille saepe diabolus girans septa sacri monasterii, et voce perspicua et multis audientibus clamitabat inquiens:
Heu, Benedicte, mihi? Cur me undique rodis? Inique,
Me prius hinc pulso, nunc mea membra lucras?


10. Suscepto itaque Sico principatu, foedus cum Francis innovavit, Beneventanos bestiali efferitate persequitur, atque se superstite filium suum, Sicardum nomine, heredem principatu effecit, virum satis lubricum, inquietum et petulantem, animique elatione tumidum. Per idem tempus Neapolitis, quorum superius mentionem feci, bellum a Sicone creberrimum motum est, et civitate valide obsessa tellure pontoque ac fortiter iaculis et scorpionibus oppugnata, pene capta esset, si defuisset ingenium. Nam iuxta ora maris muro arietibus et macino funditus eliso, iam cum catervatim populus ingredi urbem niteretur, dux iam dictae civitatis, data mox abside genitrice sua ac duobus propriis liberis, magnopere eum callida arte exflagitans per nuncios misit ita: Tua est urbs cum universis quae infra se retinet; placeat ergo pietati tuae, ne inter praedam detur; crastina autem die cum trofaeo victoriae gloriosissime ingredere, possessurus. nos omniaque nostra! His ergo suggestionibus fidem accommodans, diem sustinuit venturum. Subsequenti vero nocte interrupta urbs muro firmissimo solidata est, et crepusculo quo se suamque tradere pollicitus est civitatem, arma bellica suscipiens, contra eum se erexit ingenti certamine. Oppressi igitur durius a genitore et filio per sedecim continuos annos cives praefatae urbis, cum iam ad extremitatem maximam pervenisset, ad Francorum se contulere praesidium. Hiis denique diebus praeerat illis caesar Lodoguicus cognomento Almus, filius Karli superioris augusti, qui Lutharium natum suum consortem dum regni asciret, ab eo una cum socia sua captus ac custodiae mancipatus est, set ab optimatibus suis ereptus, ad pristinam sublimatus est gloriam; quibus annitentibus, obsidio ab illis aliquandiu sublevata est.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03