![]() |
Didattica |
||||||||||||||||
|
|
FontiAntologia di cronache italiane altomedievalia cura di Luigi Andrea Berto © 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali" Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (11-20)11. Circa haec tempora gens Agarenorum a Babylonia et Africa ad instar examinis apum manu cum valida egrediens, Siciliam properavit, omnia circumquaque devastans; tandem civitatem insignem Panormum nomine captam, nunc usque commoratur, plurimasque in eadem irsuta urbes et oppida dirruens, iam pene tota illarum gentium ditioni substrato congemiscit. Inter haec moritur Lodoguicus, qui secundus in Gallia augustali praeerat imperio, Lutharius supradictus illius regni heres effectus est, atque ab hoc Francorum divisum est regnum, quoniam Lutharius Aquensem et Italicum, Lodoguicus autem Baioarium, Karlus vero, ex alia ortus genitrice, Aquitaneum regebat imperium. 12. Set ut retro vertam sermonem, mortuo Sicone, Sicardus monarchiam solum optinuit, qui iam cum patre saepius memorato per aliquot feliciter imperaverat annos; coepitque populum sibi commissum ex levitate animi beluina voracitate insequi ac crudeliter laniare. Inter haec, ut Asverus Aman, ita iste praetulit caeteris Rofridum quendam, filium Dauferii cognomento Prophetae, cuius consilii sub versione multa sacrilega ac blasima patrabat. Fuit autem idem vir in mundanis rebus prudens, et nimium versutus, et ultra quam credi potest callidus; adeo enim circumvenit praestigiis suis fallacibus supradictum virum, ut illo absente et dissentiente nil unquam exercere vel ad momentum auderet; sicque ab eo deceptus et inlaqueatus est, ut germanum suum, Siconolfum nomine, gratis perpetuo dampnaret exilio, cunctosque Beneventanae igentis proceres aut custodiis aut morti indiderit; ad hoc nimirum tendens, ut dum relictus ac destitutus solacio esset optimatum, citra suam suorumque sanguinis effusionem facillime interimeretur. Quamobrem et Maionem cognatum suum tonderi iussit et monasterium retrudi, Alfanum denique, quo nemo fidelior eo tempore fuit, virum illustrem et fortissimum robore, laqueo suspendi fecit. Tuncque factum est ingens periurium in Benevento, ex quo conicitur iram Dei primum fore provocatam ad perdendam terram. 13. Talia eo tractante, divina actum est dispensatione, ut dum alium innocenter conaretur extinguere, praevenientem interim langorem ipse caelitus spiritu pariter et carne perculsus interierit. Prius enim quam obiret, ut cumulus suae perditionis iustius augeretur, pro amore pecuniae spectabilem et Deo dignum virum sanctitate conspicuum, Deusdedit nomine, beatissimi Benedicti vicarium, a pastorali monasterio monachorum seculari magis potentia quam congrua laniare deposuit. ac custodiae mancipavit; cuiusque nunc usque cineres, quo recubat humatus, nonnullos febre detentos variisque langoribus oppressos ex fide poscentes creberrime curare noscuntur. Quid enim dicam de huius viri nequitiis, quando quidem distractis ecclesiarum coenobiorumque praediis, nobilibus ac mediocrum rebus violenter ablatis, secundum subputacionem dierum anni embolismi curtis opulentissimas aggregavit. Hoc quoque misero ita obeunte, paulo post a filii vel Adelferio nomine, Sicardus supradictus princeps gladio perimitur; Deo iuste retribuente, qui plerumqqe reddit iniquitatem patris in filios carnem solummodo feriens ulciscitur; ut quia Sico, genitor suus, Grimoaldum, seniorem suum, indebite occideret, ulciscente Deo, filius illius a subditis interficeretur. Et isto hoc modo decedente, percussor non diu laetatus est. Nam parve post tempore a Sicone notho, cognomento Albo, praedictus homicida extinctus est, scilicet ut iuxta verbum Domini, qui gladio corpus proximi transverberavit, iusto valde iudicio talionem, hoc est similem ultionem, in se ipso expertulit. 14. Decedente itaque Sikardo ab hac luce corporea, Radelgisus principatus regimen suscepit, thesaurarius praefati viri, in cuius electione omnis ut ita dicam Beneventi provincia consensit, vir autem blandus ac bonis moribus pollens. At ubi isdem primatum promeruit, Siconolfus, quem superius exulem praemisi, a custodia carceris elapsus fugere latibulum coepit, et ab Urso, comite Consino cognatoque suo, aliquandiu latuit occultatus. Quo etiam tempore liberi Dauferii Balbie, videlicet Romoalt, Arichis et Grimoalt, nec non et Guaiferius, Beneventi moenia relinquentes, Salernum invasere, Siconulfumque quo latebram fovebat repertum, seniorem sibi unanimiter constituerunt; factaque tunc talis dissensio, qualis nunquam fuit in Beneventum ex eo quo Langobardi in ea ingressi sunt. Ante adventum itaque Siconolfi in Salernum missus est Adelmarius a supradicto Radelgiso principe, ut filios Dauferii ad suam fidelitatem converteret; qui illuc abiens, astu doloso principem deseruit et se illis sociavit, eosque ignivit deterius. 15. Eodem quoque tempore Landolfus iam Capuae praeerat gastaldeus, vir quippe ad bella promtissimus debellator. Hic autem vetustam exercens inimicitiam cum quibusdam de genere Seductorum, animo et gente crudelibus viperis, interfici fecit ex primis eorum septem viros, uni eorumque manibus abscidi; reliqui praesidium fugae sumentes, Benevento adeunt Radelgisum, adfinem suum. Landulfus autem Sicopolim ingressus, a Radelgisi dominatione se subducens Siconolfo sociatus est, ac primum cum Neapolitis pacis coniunxit foedera. Fretus itaque Siconolfus huius ac liberorum eius auxilio, totam Calabriam suo subdidit famulatui maximamque partem Apuliae; dein adversus Beneventum praeliis insurgere nititur, plurimasque urbes et nonnulla oppida ab eius dominio auferens suoque iuri subiecit; et quid erat vir bellicosissimus, partimque metu, pene cunctum populum eum ambiens sequebatur. Prius enim quam Siconolfus Salernum optineret, a praedicto Adelmario Radelgisus invitatus et a suis stratoribus fraude suasus, Salernum quasi capturus adventavit. Quo dum pervenisset, castrametari grandi cum audacia placuit, set subito velud turbae civitate isdem vir cum fatis Dauferii filiis egressus, eos inaudita caede mactaverunt, bonaque eorum cuncta diripientes ditati sunt; et Radelgisus vix cum paucis inglorius fugiens evasit, nec ultra ausus est Salerni metas gressibus attingere. 16. Hiis quoque diebus Pando quidam Barim regebat, qui iussis optemperans Radelgisi, Saracenorum phalangas in adiutorium accitas iuxta murum urbis et oram maris locavit commorandas. Hii autem, ut sunt natura callidi et prudentiores aliis in malum, subtilius contemplantes munitionem loci, intempesta noctis christicolis qui centibus per abdita loca penetrant urbem, populumque insontem partim gladiis trucidarunt partim captivitati indiderunt. Supradictum vero proditorem gentis et patriae variis multisque suppliciis debachantes, postremo, ut vere dignum fuit, marinis sugillarunt gurgitibus. Quo comperto Radelgis, quid eos urbe nullatenus evellere quibat tamen quasi familiares amicos excolere et ad suum adiutorium sensim provocare; ac primum castrum Cananense una cum Urso filio suo illis destinavit oppugnandum. Confestim igitur intimatur hoc Siconolfo; perstatim mora seposita eos debellaturus properavit, atque super eos audacter irruens, cunctos qui fugere nequiverant armis stravit, tantoque victoriae potitus est trophaeo, ut ex innumerabili acie paganorum vix pauci elapsi essent, qui urbe residuis casum pereuntium explicarent Rex vero eorum, Calfo nomine, solus cum dedecore fugiens, equo in itinere iam fesso ammisso, tandem valde lassus plantis propriis urbem introgressus est. 17. Interea Siconolfus Beneventum crebris praeliis graviter affligebat, atque ut dici solet mala arbor, modo malus infigendus est cuneus, contra Agarenos Radelgisi Libicos Hismaelitas Hispanos accivit, hisque invicem intestino et extero altercantibus bello, ultramarina loca captivis nostrae gentis diversi sexus et aetatis fulciebantur. Quodam vero die convenere utraeque acies in Furculas Caudinas, commissumque est belli certamen, ac primo impetu Radelgisi pars victrix existens, Siconolfi exercitum totum in fugam vertit. Siconolfus autem in loco tutissimo tunc constitutus, cum paucis suorum mox super Beneventanos triumphantes ac suos insequentes virili irruit animo, et non minima caede prostravit; patrataque victoria, plurimos eorum gladiis extinxit, nonnullos cepit, reliquos vero in fugam compulit. Fretus itaque frequentissimis victoriis, omnes urbes et castella a Radelgisi abstrahens iure excepto siponto, Beneventum circumdedit oppugnandum; cumque telis et lue famis non mediocriter coartaretur, mandatum ilico est Guidoni, ut properaret urbem. Erat autem idem Guido dux Spolitensium, Siconolfi cognatus, pro cupiditate tamen pecuniarum, quibus maxime Francorum subicitur genus, postposito vinculo parentali in adiutorium ilico profectus est Radelgisi, atque per nuncios suggessit Siconolfo obsidente urbem, ut obsessione relicta ad propria remearet, adiciens inter caetera: Permitte me loqui cum Radelgiso, quid tuae magis parti favebo. Recessit igitur Siconolfus a loco illo; Guido interim applicuit, et accepta a Radelgiso unam sellam pro septuaginta milibus nummis aureis, dirrupit quodcumque pollicitus fuerat suo cognato, et alienatus ab eo via qua venerat rediit. 18. Post haec praedictus Guido suasit Siconolfo, ut datis quinquaginta milia nummis aureis pro adunatione provinciae Beneventanae, Et optinere te, inquid, faciam eam hinc et inde, quasi palmo meciaris eam! Cuius tunc consilio consenciens Romam adiit, aureos tribuit, sacramenta dedit, iusiurandum suscepit, nichil proficiens inanis abscessit. Erat autem adhuc inter Siconolfum et Radelgisum frequentissima pugnae concertatio et cotidiana litium seditio, unde et ex diversa parte quibus via iustitiae displicebat alternatim ab uno in alterum confugiebant, fiebantque crebra par rapinae incestaeque fornicationes. Erant siquidem universi erronei et ad malum prompti, quasi bestiae sine pastore oberrantes in saltum. Set cum iugiter civili bello invicem inter se lacerarentur, essetque omnium pernicies et ut ita dicam animae et cordis extrema perditio, maxime quid Saraceni Benevento degentes, quorum rex erat Massari, infra extraque omnia funditus devastavit, ita ut etiam optimates illius pro nichilo ducerent atque ut ineptos servulos taureis duriter flagellarent. 19. His quoque diebus mortuo iam dicto Luthario, regnum Gallicum pentifarie, divisum est, quoniam Lodoguicus et Karlus, germani eius, Baioariam et Aquitaniam regebant, primogeuitus eius filius Lodoguicus nomine Italiam, secundus Lutharius Aquis, tertius Carlictus Provinciam tuebantur. Huic ergo Lodoguico augusto suppliciter relatum est per Landonem comitem Capuanum, filium Landolfi supradicti viri, et per Ademarium iam fatum virum. Qui licet erat admodum parvuli, pro Dei tamen zelo eorum humilibus precibus aures accommodans, etiam consensum praebuit; et celeriter veniens, universos prophanae gentis hostes ab urbe vi distrahi ac framea necari fecit; et praesentibus omnibus Langobardis, inter duos praedictos viros totam provinciam Beneventanam aequitatis discrimine sub iureiurando dispertivit. Hoc autem facto, non diu supervixit Siconolfus, set debitum mortis munus exolvens, filium suum adhuc lactantem ministerii sui reliquid heredem. Cui superstes parum qui extitit Radelgis. Quo migrato, Radelgarius filius eius in principatum loco eius electus est, vir plane fortis viribus et animo pius, ac corpore cunctis gratus. 20. Per idem tempus Agareni Barim incolentes, coeperunt devastantes stirpitus depraedare totam Apuliam Calabriamque, ac pedetentim Salernum ac Beneventum depopulare initiarunt. Tunc iterum sugestum est lamentabili supplicatione iam saepe dicto piissimo augusto per Bassacium venerabilem virum, beati Benedicti vicarium, et per Iacobum sancti Vincentii abbatem, ut properare quantocius dignaretur, et suo adventu eriperet quos ante iam misericorditer redemerat: Et simus, inquiunt, fidissimi famulis illius, constituatque nos subesse cuilibet ultimo suorum! Qui sine mora veniens, cum incredibili multitudine Barim perrexit, set pro omnibus obliti Capuani suam ultroneam sponsionem, urbibus se recondentes, Landulfum tantum antistitem vice sua illuc destinarunt. Videns autem supradictus caesar et illorum fallacium et se nil proficere, sine emolumento recedens abiit, concesso principato Salernitano Ademario, fortissimo et illustre viro, Siconolfi filium exulem fecit. Interea obiit Radelgarius Benevento; cui successit germanus eius nomine Adelchis, vir quippe mitissimus et amabilis cunctis, tantaque mansuetudinis, ut etiam ab exteris diligeretur. Set, quod peius, provincia in multis divisa ad exitium magis quam ad salutem de die in diem a dominatoribus ducebatur. |
|||||||
© 2000 Reti Medievali |
![]() |