![]() |
Didattica |
||||||||||||||||
|
|
FontiAntologia di cronache italiane altomedievalia cura di Luigi Andrea Berto © 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali" Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (21-30)21. Subtracto vero ex hac luce Landulfo Capuano comite, ut post tergum redeam, quatuor
reliquia liberos, Landonem videlicet iam fatum virum, Pandonem, Landonolfum et Landolfum
futurum pontificem, viros singularis prudencia virtutisque efficacia valde compotes; ex
quibus Lando Capuam, Pando marepahissatum, Landonolfus Teanum regebat, Landulfus vero
adhuc iuvenis palatinis excubabat obsequiis. Hic autem novissimus, ut post in patulo
claruit, cum adhuc viscere gestaretur genitricis, eadem mater, cum se quodam die sopori
iuxta viri dorsum dedisset, facem igneam peperisse visum experta est. Quae fax cum humi
solo cecidisset, in maximum ignis globum aucta est, visaque est totius Beneventi confinium
concremare, sicque cum sompno pariter et visio elapsa est. Quae nimium perterrita, proprio
mox coniugi moesta curavit indicare; cuius visionis finem genitor ut audivit, in paucis
sillabarum dictionibus futura eius dira opera complexus est, dicens: Hac tuus hic ortus tegitur qui clausus in alvo, Quod ille, in extasi mentis licet, praedixerit, nos quoque propriis intuiti sumus optutibus, qui innumerabiles insontes homines illius facto conspeximus pro igne gladiis corruisse. Ignis itaque ille ipsum inumani generis sanguinem, qui postea eo operante fundendus erat, sub quodam ymaginis specie portendebat; quod ne cui incredibile hoc aut ymaginarie forte confictum videatur, tot mihi testes sunt quot pene homines versantur in urbe. Huius enim actio finisque exitus in subsequenti propalabitur. 22. Horum denique genitor cum iam diei ultimae appropinquaret, ut a referentibus audivi, vocatis liberis suis hoc in edictum ab tradidit, ne unquam, quantum ad se pertineret, sinerent Beneventum cum Salerno pacisci: quia non erit, inquid, vobis profuturum. Cuius monitum filii audientes, opere pariter patrarunt, atque suis heredibus in ius perpetuum sicut a patre susceperant reliquerunt. Magnum sanum hereditarium suae reliquerunt soboli, adversus divinum dumtaxat praeceptum gerentes quod ait Iesus discipulis suis: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Accepto itaque iure regnandi, modo Siconolfo obsecuntur, parvipendunt imperiis eius, set prae omnibus Landonolfus contrarius illi semper et ingratus extitit, adeo ut etiam litio illius nam suam necessitate ductus arraret. Hoc autem tempore Paulinus, Deo dignus et carus vir, Capuae praesul, ab hac carnea subtractus est faece, atque Landone supradicto viro viriliter decertante, Landolfum, fratrem suum, episcopum ordinavit; set incongruam vicissitudinem filiis eius post patris intulit obitum, quos velud durissimos hostes vario ac perpetuo multavit exilio. 23. Mortuo itaque Siconolfo, ut unusquisque quod sibi habile videretur ageret, filium eius adhuc anno carentem loco eius subrogarunt. Tunc coeperunt praedicti fratres concives suos, partim ambitu partim metu agitati, ferina persequi ingluvie et custodiis mancipare; quamobrem et a Pandulfo consanguineo suo Suessulam ingenio auferentes, suae ambitioni nexerunt, ipsum et liberos illius extorres fecerunt, de quibus dehinc unum gladio, alium igne perdiderunt, duosque superstites iugi continuoque dampnarunt exilio. Suessulam autem postea a Landulfo Landonis filio captam, annitente sibi Sergio magistro militum, qiuia socer erat illius, nunc usque retinet eam. 24. Hac tempestate, casu an iudicio superno actum sit, tota urbs Sicopolis igne cremata est, ita ut ne una domus remaneret inusta praeter episcopalis aula. Qua reperta occasione, Landulfus praesul et Landonolfus, germanus eius, consilio inierunt, ut deserta angusti monto cohabitatione, ad plana et praeclara canpestria descenderent ad commanendum: Non sumus, inquiunt, caprearum hovile, ut in saxorum cavernis tueamur, ad humiliaque denique descendamus, ut altos nos et inhumiles circumspicientibus praebeamus! Quibus tunc adsensum Lando minime praebuit, quia delirum ac frivolum erat, inter tot procellas urbem munitissimam deserentes ut suillo coeno locarent. 25. Illis invicem ita altercantibus, duo praedicti viri coeperunt haedificare murum supra pontem qui vulgo Casilinum dicitur; quorum opera ut perspexit Lando, inchoavit ac mirifice perfecit haedificandam urbem. Ut autem munita est et habitari coepta, supervenit Guido iam dicto cum universis Tuscis, et obsedit eam hinc et inde graviterque angustiavit, quia nolebant subici Ademario iam fato viro ob improbitatem Landolfi praesulis et Landonolfi, quoniam illum prae caeteris affectu favebat fraterno, aliis quasi exteris spretis. Dum enim valide intus affligerentur cotidiana pugna, et foris sata delerentur, tandem robore et violentia devicti colla subdiderunt famulatui, excepto Landonolfus; quamobrem Suram, cuncta oppida confinia a Landonolfo domino subtracta et Guidoni sunt tradita, sicut promissum fuerat. Quo facto in tantam animi tristitiam corruit praedictus vir, ut in proximo spiritum exhalaverit. 26. Per idem tempus veterem inimicitiam vindicare volens Ademarius, filium. Marini Malfitani, cognatum videlicet Pandonis, dolo cepit, et Sergio magistro militum, cum quo foedus inierat, exulem tradidit; qua pro causa ab eodem Sergio etiam Marinus fraude captus est. Hinc etenim aeternum iurgium inter Ademarium et Pandonem ortum est; unde factum est, ut inscio Landone Landulfus episcopus et Pando suaserint Guaiferio Elio Dauferii Balbi, et fecerunt apprehendere Ademarium principem, et Guaiferium sponte sibi seniorem elegerunt, iurantes ei gravi sacramento. Set ocius ad consueta vitia defluentes, et huic statim post excessum Landonis, soceri illius, mentiti. 27. Mortuo denique Landonolfo, non multum post Lando dira paralisi percutitur, lectum per annum integrum fessus detinebatur. Hoc agnito, Sergius magister militum praesidiis illectus Ademarii, ut priora replicem, dirrupit iuramentum quod cum Landone pactum fuerat, et adversus filium illius bellum excitavit. Nam octavo Ydus Maias Mai quo beati Michahelis archangeli sollempnia nos sollempniter celebramus, quo etiam die priscis temporibus a Beneventanorum populis Neapolites fortiter caesos legimus, hac ergo die, nullum honorem dans Deo, misit duos liberos suos Gregorium magistrum militum et Caesarium, nec non et Landulfum generum suum Suessulanum, cum quibus Neapolitum et Malfitanorum exercitum tam pedestrem quam et equitum pene ad septem milia viros misit, dans ei in praeceptum, ut Capuam obsideret. Quibus audacter occurrit ceu leo fervidus Lando iunior, repperitque eos transvadatos pontem Teodemundi suos acriter expugnantes; totis viro super eos irruit, atque cuneum eorum scindens gladiis ventilavit, captumque Caesarium et ferme octingentos alias, reliquos in fugam vertit; sicque triumphans reversus est. Pando autem, illius avunculus, Ademarii metuens adventum, ad monumentum quondam Trasarici interim observabat excubias. Post haec Pando, erepto Marino vinculis, Caesarium cum universis libertati restituit. 28. Hiis quoque diebus Lando senior, crescente interim langore, ad extrema perductus est, vocatisque duobus fratribus suis, Pando scilicet et Landolfo antistite, Landonem filium suum eis supplici prece commendare studuit, atque in manus eorum tradidit dicens: Teste Deo sanctaque eius ecclesia vobis eum commendo, ut eodem in iudicio futuro iudicemini, quo eo in praesenti abusi fueritis! sicque humanum faciens obiit. Quo migrato, non diu ad iuramentum perstitit fraternum; nam subdole pro cupiditate castaldatus et Landonem et ceteros fratres urbe repulerunt, et a Guaiferio alienati sunt cui sacramenta recentia dederant, praecipueque Landolfus per evangelia missarumque sollempnia nec-non et per manus sacratas suas ille non semel iuraverat. Hoc facto, Lando Caiaziae ingressus est, capto in ea Aioaldo, qui a praedictis viris eam ad custodiendum fuerat directus. Eodem igitur tempore Landolfus, frater Landonis, Casam cepit; set superveniens Pando, cepit eum cum quadraginta primoribus, quibus redditis, castrum Caiaziae recepit, et receptis filiis Landonis a Guaiferio et Landolfo fratre eorum in Suessulam. Quibus exterminatis minime quievit eorum rabies, set coeperunt eos persequi iugiter etiam terminos Suessulam expugnantes. Hos siquidem Guaiferius princeps non segniter adiuvabat, et multotiens locum cedebat eis, nolens frustra christicolum fundere cruorem. Set Landolfus praesul non hoc religionis gratia set imbecillitati deputans, vi suum germanum contra christum Domini pugnare cogebat. Fretus ergo filiorum trium Maionis, et Maienolfi, nec-non et Radelgisi filii Adelgisi Beneventani principis, eum adversus iam dictum principem suum misit; set iusto Dei iudicio, a quo omnis potestas et ordinatio consistit, ipse primus occubuit; nonnulli ex eis capti, reliqui autem fugati sunt. 29. Inter haec Saugdan, nequissimus ac sceleratissimus rex Hismahelitum, totam terram Beneventanam igne gladiis et captivitate crudeliter devastabat, ita ut non remaneret in ea halitus. Quamobrem et Gallorum exercitus crebrius adveniens eorum eferitatem opprimendam, set nil proficiens, via qua venerat repedabat. Unde factum est, ut Adelgisum Beneventi principem, coactata pensione et obsidibus, pacem eo firmaret. Quo tempore Maielpotus Telesinus et Guandelepert Bovianensis castaldei multa cum prece conduxerunt Lambertum ducem Spolitensium, et Garardum comitem, et obviantes eidem Saugdan, cum de Capuae depopulatione reverteretur, in Arvium tellure irruerunt super eum. Set exurgens iam dictus vir, et super Beneventanos et Francos fortiter se iniecit, ac dirruptis cuneis, plurimos eorum interemit, nonnullos cepit et crudeliter extinxit; Garardus vero comes, Maielpotus, et Guandelpertus, supra dicti viri, eadem in acie tunc occubuere. Qua de re audaciam ex ilio die potiorem sumens, Beneventum eiusque confinia funditus delevit, ita ut nullus locus praeter urbes praecipuas eius efferitati evaderet. Quibus diebus et castrum Benafranum cepit, et coenobium sancti Vincentii martiris depraedavit, et pro aedificiis non combustis tres milia aureus accepit. Hoc facto, et a vicario beati Benedicti totidem nummos accepit. 30. Mortuo denique Pandone, Landolfus episcopus solus superstes remansit. Qui Pandonolfum, nepotem suum, vice patris sui Pandonis comitem in Capuam constituit, qui vulneratus ex praelio quo genitor occubuerat semivivus evaserat. Hic autem in familiaritate sua habebat Dauferium cognatum Maionis; cuius versutias metuens Landulfus praesul, monuit Pandonulfum, ut dato ei adiutorio, alibi eum ad commanendum destinaret, qui nolens illius consilio acquiescere, clam egressi tres germani ex urbe Potensi, cum eodem Dauferio castella invasere. Nam Pandonulfus Suessulam, Landulfus autem Casam Irtam, Landonolfus Caiaziae ab illius genitore castrum iam dudum quassatum intraverunt, et coeperunt depraedare omnia in circuitu. Quos Landulfus ingenio decepit, simulque Guaiferium et Adelgisum principes delusit, nec=non et Landonis filios nepotes suos, quos iam pridie extorres fecerat a solo proprio, dolo evocavit, fratrumque suorum confinia depraedare fecitque succendi. Dumque cotidie Capuae ruina excresceret, hortatus est idem vir filios Pandonis cum filiis Landonis, nexo foedere utrique urbem introirent ad commanendum. At illi ex diverso in unum coeuntes, sacramento iuncti sunt, adieruntque urbem; quos statim praedictus vir arte sua fefellit et periurare fecit, illisque divisis, mentitus est. Qua pro causa etiam Pandonulfus ad imperialem celsitudinem misit; epistolis ac iussionibus ablatis, in urbe memorata non est ingressus, quousque veniret Lodoguicus piissimus augustus, a multis per varia tempora invitatus. |
|||||||
© 2000 Reti Medievali |
![]() |