Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (31-40)

31. Fuit autem idem Landolfus, ut pollicitus inseram, ex natura prudens, set ex consuetudine callidus, lubricus nimium et petulans, ambitiosior omni homine, elatus supra quam credi potest, monachorum quoque infestor et praedator, de quibus in tribunal tumidus sedens solitus erat dicere circumstantibus: Quotiens monachum visu cerno, semper mihi futura die, auspicio tristia subministrat, iusto valde iudicio Dei, ut ab hiis incommoda tolleraret, quos velud nefandissimos hostes execrabat et persequebatur, a quibus etiam in futuro torquendus erat. Principis sui quoque derisor et periurus, nepotumque suorum perosor, quippe qui neminem dilexit praeter suae carnis incentiva, pacem nunquam, nec in die obitus sui, amplexatus est. Sic ubi foederata sensit, totus se strenue iniciens, zizaniorum semina sevit; quod si cui incredibile videtur, animadvertat, quot vicibus Guaiferium fefellit, cui per ter iuravit ipsumque ipse sibi principem instituit. Multo enim libentius cupiebat captivari animas hominum innocentium, quam vel parem eum habere, non dico seniorem, contra praeceptum apostoli gerens, qui ait: Subditi, inquid, estote omni dicioni, sive regi tanquam praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis; et alibi: Non praeest potestas, nisi a Deo, itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit. His igitur, postposita ecclesiastica dogma iuraque episcopalia, semiviros solummodo dilexit eosque cunctis praetulit, implevit nichilominus prophecia Ysayae dicentis: Effoeminati dominabuntur eis. Huius enim ego facta viri minuatim explicare si voluero, facilius ut reor tempus absumitur, quam fandi sermo terminetur; tamen si quis medullitus nosse desiderat, versus a memet constructos requirat. Ante diem vero exitus sui Capuam trium fratrum suorum filiis ita divisit, ut omni tempore inter eos gladius rixae nunquam omnimodo abesset; ut fateor si quis corde non percipit, oculis videat.


32. Invitatus itaque Lodoguicus caesar, ut praedixi, in commune a Beneventanis, Capuanis cunctisque cummarcanis ad tuitionem perditae patriae - a Guaiferio minime hoc, quia pro Ademari captione execrabatur - Beneventi fines per Suram ingreditur, atque prius monasterio Benedicti beati applicuit. Quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt; inter quos Landulfus iam dictus et nepotes sui ex diverso venerunt. Susceptis igitur augustis, hoc est vir et coniux, a Berthario venerabili abbate officiosissime, Landulfus ad solitam vergens, fallaciam, Capuanos quos caesari praesentaverat fugere compulit; ipse solus cum eo mansit, quasi satisfaciens, se nil culpabile penes eum gessisse. Praedictus itaque augustus Landulfum tunc pro nichilo ducens, Capuam adiit, obsessamque tribus hinc inde mensibus funditus delevit, et cum civibus illius quodcumque placitum dare nollet, Lamberto comiti illius se tradiderunt; putantes se facere rectius, pessime corruerunt. Unde postea pro nichilo ducti, omni fere mense diversis iudicibus dabantur in praedam. Hoc quoque ita peracto, Guaiferio omni sine sponsione prius Salernum, et sic demum ab Adelchiso Beneventum exceptus est.


33. Sequenti autem anno multo fultus auxiliatoribus Barim perrexit, atque cum saepe dicto Saugdane augustalis exercitus pugnam commisit, a quibus et superatus aufugiit, ammissa non modica parte bellatorum. Dehinc omnia eorum circumquaque sata comburens, Materiam adiit, quam et sine mora igne cepitque. Tunc venit Venusiam, castrametatusque in ea coepitque renovare, et Barim hinc et inde graviter expugnans demolitus est; positoque praesidio pugnatorum in Canusia, vicissim eos cornibus ventilabat. Quo terrore perculsi, multi ad augustalem confugientes clementiam, dari sibi petebant dextras; quibus tunc solitam misericordiam non denegat. Post haec itum est Oeream urbem, sicque itidem reversus est Beneventum, atque annitente sibi dextera superna, cum iam ad extremitatem maximam pervenissent Saraceni, misso exercitu, Barim cepit, capto in ea Saugdan effero rege cum aliis nonnullis satellitibus suis. Deinde Tarentum obsidere iussit.


34. Quibus ita patratis, ut superius promissa promam, videns diabolus suos eliminari Christoque universa restaurari, principia recolens et dampna inferni dolens, suo instincto coeperunt Galli graviter Beneventanos persequi ac crudeliter vexare. Qua de re et Adelgisus princeps adversus Lodoguicum augustum erectus, cum suis Beneventi infra moenia degentem ac secure quiescentem astu doloso sanctissimum virum, salvatorem scilicet Beneventanae provinciae, cepit et custodiis mancipavit; bonaque eius diripiens ditatus est, cunctosque viros exercitales spoliavit et fugere compulit, et de exuviis eorum onustatus est; impletusque est sermo Domini ex prophetia sumptus: Percute, inquid, pastorem, et dispergentur oves gregis. Consistente itaque augusto in custodia, excitavit Deus spiritum Hismaelitum, eosque ab Africa regione protinus evexit, ut ulciscerentur augusti obprobrium sicuti filii Dei passionem Vespasianus et Titus ulti sunt. Set defensio Domini dilata est in annos 42, iuxta prophetiam Elisaei, qui 42 pueros, a quibus illusus est, duobus ursis dedit in commestionem; huius autem contemptum nec in 40 distulit dies; ex quo datur intelligi, quali quantusve vir iste fuerit, qui tam cito defensus est.


35. Absolutus autem, Domino iubente, caesar insons, statim Saraceni Salernum applicuerunt quasi 30 milia; quam graviter obsidentes, hinc et inde cuncta forinsecus stirpitus deleverunt, occisis in ea innumerabilibus colonis; et depopulati sunt ex parte Neapolim, Beneventum et Capuam. Quo tempore ambo Lamberti comites, augusti furorem metuentes, Beneventum recesserunt, et ab Adelgiso honorifice suscepti sunt; quorum auxilio fretus, super Saracenorum scaram irruit et viriliter stravit, occisis ex eis pene tribus milibus viris. Quibus etiam diebus Capuam iuxta Suessulam mille ex eis peremerunt. Cumque in hac obsidione prope terminaretur annus, misso exercitu iam dictus augustus per sugestionem Landulfi praesulis — hoc enim solummodo memorabile bonum gessit a die ortus sui — et perdidit ex prophanis in Capua ferme novem milia viros. Post haec per semetipsum dignatus est advenire Capuam; cuius advento cognito, Saraceni Salernum relinquentes, Calabriam adeunt, eamque intra se divisam repperientes, funditus depopularunt, ita ut deserta sit veluti in diluvio. Prius enim quam fugam arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de coelo Deus multis ostendit: faculam igneam permaximam praepete cursu in medio navium iecit, quam mox secuta est tempestas, quae cunctas liburnas frustatim dirrupit. Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille consilio Landulfi retipuit et exilio destinavit, cuius eciam postea duos filios obsides suscepit et Langobardiam misit.


36. Per idem tempus iam dictus caesar Landulfum in familiaritatem asciscens, tertium in regno suo constituit; qua electione illectus, archiepiscopatum totius Beneventi omni aviditate, et ut Capua metropolis fieret, quaesivit; set non Domino sinente, ad profectum minime pervenit. Lodoguicus autem volens Beneventum acquirere set minime valuit, ad propria recessit, coniugem natamque suam Capuam relinquens qua occasione reperta, idem Landulfus Guaiferium principem, cui noviter iuraverat, apprehendi fecit et in custodia detrudi. Set quia non ea contigit illis quae putabant, dimissus est, et filios Landonis, Landonem scilicet et Landonulfum, cognatos suos, pro se obsides dedit; quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquit. Proles autem ipsius augustae Capuae remansit, illaque abeunte, non multum post genitor illius, divae memoriae Lodoguicus, diem clausit extremum, sicque fili Guaiferii et Landonis absoluti sunt. Qui dum ad proprium solum repedassent, filios Pandonis extra urbem suam exules invenerunt, sociatique sunt illis, quorum nexionem Landulfus ut intellexit, doluit, Guaiferium principem mox evocavit ad solatium suum; qui sine mora veniens, utrosque fratres subdidit famulatui illius.


37. Cur autem iam dicta augusto supradictum opprobrium Domino permittente Beneventani inferre quiverint, de multis duo inferam. Primum quid veniens quodam tempore Romam, ut duos episcopos condempnatos ad pristinam reduceret dignitatem, et dum nollet ei consentire Nicolaus papa, vir Deo plenus, secundum antiquum morem obviam ei venit candidatum sacerdotalem agmen; at ille, spreto timore Dei, fustibus clerum caedi fecit, cruces vero omniaque sacrato ministeria pedibus calciati, Romamque pene miliari spatio depraedatus est, vicariumque Petri beati quasi vile mancipium ab officio sui ministerii, nisi Dominus restitisset, privare voluit. Secundo quia capta Bari et Saugdan, omnium hominum flagitiosissimo, non iuxta voluntatem Domini eum protinus, ut dignum erat, crudeliter interfici fecerit; oblitus videlicet, quid Samuel coram Saule de Agath pinguissimo rege Amalechitarum egerit, quomodo eum in frusta discerpi fecerit; quemammodum etiam quidam propheta Samaria regi de quodam scelerato viro dixerit: Quia dimisisti, inquit, virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius.


38. Dimisso igitur Adelgis Lodoguico caesare, thesaurum omne retinuit, et Saugdan et Annosum, nec=non et Abadelbachi. Receptis etenim viribus, Saraceni in Tarentum, quos pene captos reliquerat augustus, ceperunt pedetemptim Barim et Canense territorium depraedare; quibus ter occurrit Adelgis in finibus Apuliae. Quibus nil praevalens, invictus et intriumphator abscessit. Quo tempore Utmagnus, quia Saugdan exul fuerat, ab Africa cum Annoso veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum graviter depraedavit et Talesam et Alipham; tantaque victoria adeptus est, ut Saugdanem iam saepe dictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam Annosum et Abadelbach ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim residebant, Gregorium, baiulum imperiale Graecorum, qui tunc in Odronto degebat, cum multis exercitibus asciverunt, et Barim introduxerunt ob Saracenorum metum; qui statim apprehensum gastaldeum illiusque primores Constantinopolim misit, ut quibus iureiurandum fidem dederat.


39. Interea ipsi Graeci crebrius legatos cum scedis Benevento, Salerno et Capua dirigebant, ut ab his auxiliarentur contra Saracenos; set hi uno animo earum sperneboat flagitationes. Tunc Salernum, Neapolim, Gaietam et Amalfim pacem habentes cum Saracenis, navalibus Romam graviter angustiabant depopulacionibus. Set cum Carlus filius Iudittae sceptrum insigne Romam suscepisset, Lambertum ducem et Guidonem, germanum illi, Iohannis papae in adiutorium dedit, cum quibus Capuam et Neapolim profectus est. Guaiferius in cunctis optemperans, et foedus dirrupit et multos ex eis peremit. Sergius vero magister militum, consilio Adelgisi et Lamberti deceptus, noluit se ab illis alienare, qui statim anathematizatus est, et cum Guaiferio belliierare coepit. Unde contigit, ut ipso octavo die anathematis Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic enim monuerat papa. Quo etiam anathemate multatus idem Sergius, non multo post a proprio germano captus est, et Romam mittitur suffosis oculis, ibique miserabiliter vitam finivit; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum principem instituit Adelgis vero dum castrum Trebentensem obsidens caperet, ad propriam remeans urbem a generibus, nepotibus et amicis extinctus est, et in loco eius Gaideris, filius Radelgaria, nepos extincti, ordinatus est; eiectusque est Cailo et Dauferius generi illius. Hic etiam principare voluit, cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus est ab Athanasio, episcopo et magistro militum.


40. Hiis quoque diebus Landulfus iam fatus praesul percussus interiit; qua die suae correctionis ab omnibus presbyteris sancti Benedicti cavallos expectabat, ut in baratrum non absque equis rueret. Videntes autem nepotes illius depositionem, in unum collati diviserant inter se sub iureiurando Capuam aequa distributione. Pandonulfus urbem Tianensem et Casam Irtam, Landa Berelais et Suessam, alter Landa Calinum et Caiaziae, Atenolfus coepit haedificare castrum in Calvo, Landulfum autem adolescentulum Landoni filium alii sacramento, nonnulli assensu unanimiters pontificem constituerunt. Set segnitie proprii genitoris, qua naturaliter torpet, detentus, non est mox sacratus, sacramentum autem fraternum non diu extitit illaesum, nam a quarto Ydus Martii usque 7. Ydus Madii vix perduravit. Cupiditate etenim extorti, filii Pandonis Landenulfum et Atenulfum fratres suos, filios videlicet Landonulfi, dolo ceperunt et custodiae indiderunt, rapto ab Caiaziae castro, quod eis sacramento sponte ipsi in sorte cessarunt.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03