Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (41-50)

41. Set, ut coepta breviter persequar, filii Landonulfi iuncti cum filiis Landonis, ad auxilium Guaiferii principis se contulerunt, a quo aliquanda et tutati sunt. Similiter Pandonulfus ad eundem Guaiferium legatos cum chirographis variis misit; set ab eo minime receptus est, favens supradictis fratribus. Cernens autem praedictus vir omnino se destitutum, Gaiderisum principem et Gregorium, augustorum baiulum, qui tunc cum dicto Guaiferio Nolam ad colloquendum in unum convenerant, ad Beneventum properabant, legatis invitabat, ut qui via primum veniret eum ad adiuvandum, et esset illi subditus. Quibus ex diverso sine mora per Caiaziam Sicapolimque adventantibus, ab occasu iuxta urbem Capuanam resederunt; Guaiferius autem econtra ab ortu solis adveniens, Berelais, hoc est amphitheatrum, perapplicuit cum suis, et vallata est civitas hostibus.


42. Inter haec Pandonulfus rennuit subdi Gaideriso, sicut promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato eiusdem Gaideris; qua de re et dictus baiolus et idem Gaideris alienati sunt ab eo. Mox alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transierunt partem ad alteram, Guaiferio scoiati sunt; et recollectis Landanulfo et Atenolfo fratribus iunctis, volentes Pandonulfum subdere Guaiferio; set non quiverunt, eo quod nolebat fratrueles suos recipere intra urbem; idcirco Guaiferio respuebatur. Cognoscentes autem supradicti viri versutias Pandonolfi, reversi sunt ad propria; Guaiferius autem tunc remansit Capua urbe. Hac quippe tempestate pene omnes Capuani illustres et omne vulgus cum uxoribus et liberi omnique cum supellectili urbe egredientes, alii filiis Landonis, nonnulli autem ex eis filiis Landonulfi adhaeserunt, factaque est inter eos valida concertatio et pessima desolatio. Nam Guaiferius hostiliter iuxta murum urbis residens, obsidebat eam; ultra fluvium vero cum Franco Lamberti comitis Landonem constituit.


43. Alia quoque anno superveniens iam fatus Guaiferius princeps cum Amelfitanis tempore messionis, et obsedit dictamr urbem undique; factaque pace inter se fratres, sub sacramento, ita dumtaxat ut neuter eorum triticum de agris prius recolligeret in urbibus suis, quam ab apostolica autoritate anathema mitteretur super eos; ut ingressis dictam in urbem, nullus eorum super alias auderet insurgere. Guaiferio igitur reverso ad solum proprium, ilico Pandonulfus sacramento oblitus, periurus effectus est; nam Romam ut spoponderat minime missos destinavit, et contra animam suam agens, triticum omne recepit; quem statim ultio divina subsecuta est; nam coelitus ignis immissus est et pene mediam funditus consumpsit memoratam civitatem.


44. Per idem tempus Athanasius praesul Neapolis magister militum praeerat qui, ut praemisimus, exulato fratre proprio cum Saracenis pacem iniens, ac primum infra portum aequoreum et urbis murum collocans, omnem terram Beneventanam simulque Romanam necnon et partem Spoletii dirruentes, cunctaque monasteria et ecclesias omnesque urbes et oppida, vicos, montes et colles insulasque depraedarunt. A quibus etiam sanctissimi Benedicti coenobia decentissima, toto orbe veneranda, et sancti Vincentii martiris monasterium igne exusta sunt, aliaque innumerabilia, excepta Suessula, quam veraciter christianorum fraude miserabiliter suffossa est. Huic igitur sociatus est Pandonulfus, cuius amminiculo fretus, acrius coepit persequi fratrueles suos; ac primo tempore labores eorum hinc et inde vastans abstulit, atque cum Neapolitibus, Caietanis ac Saracenis unitus, biduo super castrum Pilense irruens expugnavit; nichilque proficiens, mani abscessit. Sequenti vero anno generaliter motionem faciens cum sub, Neapolitibus, et Saracenis, super colossus, quo filii Landonis degebant, insedit, prius tamen illos qui residebant in termis iuxta arenam pecuniata deposuit et Capuam remisit; illis vero, videlicet filiis Landonis, in amphiteatro circumseptis, pacem cessit, accipiens ab eis Liburiam sub sacramento. Qua etiam vice memoratus Pandonulfus denuo super Pilanum castrum cum Neapolitibus improvise irruens, fraude cepit, ab eis qui interius morabantur traditum; ubi et ego captus sum et omnibus bonis a pueritia acquisitis exutus. Ipse pedester ante equorum capita usque ad urbem Capuanam exul evectus sum, decimo Kal. Septembris anno Domini 881.


45. Pandonulfus autem confestim exercitaliter super Calvum profectus est, stipatus agmine Neapolitum, ibique munitionem extruens residebat; set filii Landonolfi cum sub viriliter eis resistentes, subito inde recessit, a filiis Landonis iampridem oblata Suessa, sacramento eis olim largita. Set ut ad priora nunc calamum vertam, apprehensus Atenolfus a suprafato viro, Lando germanus eius non segniter egit; nam mox Calvense castrum, propter quod captus est idem Atenulfus, cum suis coepit haedificare. Pars autem nobilium parata erat ad praelium, et pars vulgi vallis et parietibus construebat, sicque consumatus est. Post biennium ferme igne consumptum, ab eodem Landone reparatum est memoratum castrum, quo abiens cum universis suis et casis datis per singulos concives oppidi de ministerio suo, et vasis vinariis, victualium quoque et vinum, omni vigilantia desudans ad pristinum statum dictum oppidum erexit.


46. Et hoc in superiori parte non est praetereundum annectere, quod in principio rixae, cum idem Pandonulfus fratrueles suos persequebatur bestiali efferitate, Landulfum electum filium Landonis, de quo supra mentionem fecimus, cui sedem sancti Stephani episcopalem ipse sub iureiurando tradiderat, a claustro episcopii expellens et humili loco, in cellula scilicet ministeriorum, degere constituit, et sibi in zetula episcopali mansionem exhiberi iussit; quod et factum est. Hoc cernens fatus Dei electus, metuens dicti viri versucias, egressus ex urbe, episcopalem ad sedem propriam beati protomartiris properavit, quo possit quietam ducere vitam. Interea occasione reperta, Landonulfum germanum suum coniugatum clericum fecit, mittensque Romam Iohanni papae, episcopum fieri exposcit; in quo et exauditus est.


47. Hac pro insania et fraterna civilique expugnatione enixius flagitati, Bertar sagacissimus abbas monasterii supradicti sanctissimi Benedicti, et Leo venerabilis praesul Teanensis, Urbem profecti sunt, adieruntque dictum pontificem, obsecrantes eum suppliciter, ut tam grave piaculum non ageret, unde ruina terrae et sanguinis effusio procul dubio fieret. Cui etiam dictus abbas expresse inquid: Certe si hac exercueriti tua potestas, talem ignem illuc accendis ad te usque pertingentem. Praevalens tamen voluntas pontificis, Landonulfum episcopum ordinavit. Hoc ideo factum est, quid Pandonulfus prius se subdiderat dicto papae, in cuius vocamine et cartae exaratae et nummi figurati sunt. Iuxta praesciencia dicti abbatis talis itaque ignis exortus est, ut omnis Beneventana tellus et ipsa Romana a Saracenis funditus depopulata sit. Qua pro causa dictus papa bis venit Capuam. Ac primo dum resedisset iuxta urbem in loco qui Antenianus dicitur, omnes Langobardi hostiliter illum adeunt; nam ex una parte Athanasius episcopus cum Pandonulfo aderant, ex alia vero parte utriusque fratrueles. cum Gaiderisio et Guaimario principibus habentibus Graecis advenerant, et cotidie praesente papa utraeque acies in procinctu prosiliebant. Qua honoratus intentione, Landonulfum … pridem electum consecravit episcopum in ecclesia beati Petri Capuam, cunctumque episcopatum inter ambos aequa sortione dividi praecepit; ecclesia vero in qua consecratio celebrata est, paulo post a Saracenis, a Pandonolfo advocatis et ab Athanasio missis, igne media exusta est.


48. Circa haec tempora Guaiferius princeps monachus effectus est; langore depressus gravi, diem clausit extremum. Et quia ob incursione Hismaelitarum corpus illius ad coenobium Benedicti patris ferri non valuit, Teanensi in castro eius in ecclesia humatum est, donec coelitus requie praestita sanctum ad locum vehatur. Per idem tempus Iserniam, Suessulam uno mense, castrum etiam Bovianum eodem anno, capta et combusta sunt. Quo tempore suasus Gaideris, a Landone cognato suo alienatus, Pandonolfo sociatus est, filiamque ipsius suo tradidit filio; set in proximo a contribulibus dicti Landonis captus ac custodiae mancipatus est, eiusque in loco Radelgis, filius Adelgisi, princeps est constitutus. Qui tribus vix annis imperans, a Beneventanis eiectus, et Aio, frater eius, loco illius subrogatus est. Gaideris vero Franco traditus in custodia, fuga lapsus pervenit urbem Barensem, quo morabantur Graeci; a quibus missus est urbem ad regiam Basilio pio augusto, a quo honoratus ditatusque dono imperialibus, Oeream urbem accepit ad convivendum.


49. Hac tempestate Pandonolfi nimietatem non ferens Athanasius, relinquens eum, filiis Landonolfi et Landonis copulatus est in societatem hiis diebus idem praesul missis apocrisariis Siciliam, Saracenis ad radicem montis Vesuvii residentibus Suchaymum regem exposcit, illisque veniens praefecit. Set iusto Dei iudicio primo omnium super eum insurgens, coepit Neapolim graviter affligere, et devorare omnia exterius, ac puellas equos et arma vi expetere. Hac turbine exactus, et ut apostolicum anathema, quo erat innodatus, a se et urbe sua expelleret, Guaimarium principem omnesque Capuanos ex urbibus et oppidis cunctosque maritimos suum in adiutorium advocavit, et Saracenos ab eodem loco vi pepulit. Illi autem abeuntes, Agropolim castrametati sunt. Hoc facto non multo post praedictus praesul una cum filiis Landonis et filiis Landonolfi super Capuam, Pandonolfum capturus, advenit, dictamque urbem, hinc et inde obsidens, affligebat. Qua necessitate compulsus, Pandonolfus Radelgisum principem cognatumque suum in auxilium invitavit. His autem, segnitie seposita, mox Aionem germanum suum advocans, in comitatu suo Capuam, qua residebat, expugnatam audacter ingressus est. Post haec Aio cum Beneventanis et Capuanis egrediens, cum filiis Landonolfi Amalfitanos habentibus certamen iniit; et aliquandiu pugnatum est iuxta portam urbis. Cumque neutra pars alteri cederet, utraeque acies ad sua reversa sunt.


50. Repedante itaque Radelgiso ad propria, Athanasius ad solita recurrens arma, simulavit universos fratrueles pacisci; cohortatus est videlicet eos, ut dato sacramento ad alterutrum, omnes ingrederentur urbem comuniter habitaturi. Set Pandonolfus ab eodem praesule sacramentum accipiens, ne ullas contra eum moliretur insidias, tunc omnes fratres in unum adunati Capuam adierunt, dato prius amphitheatro eidem Athanasio et ille Guaiferio ad cohabitandum tradidit ad perpetuum Capuanorum iurgium. Cum vero adessent universi, ut diximus, omnes iurarunt, ut pacifici et sine ulta molestia dicti viri intrarent ad commorandum. Pandonolfus autem recepit eos ovans cum clericis veste amictis candida; mox autem ingressi intro, apprehenderunt Pandonolfum et Landonolfum fratrem eius, quem supra episcopum descripsimus, cum omnibus consentaneis, sequacibus et fautoribus suis, et hii duo missi sunt Neapolim; post haec et uxores, filii et filiae missae sunt illuc.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03