Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleft Mappa Biblioteca Calendario Didattica E-Book Memoria Repertorio Rivista spaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (71-80)

71. Praesciens autem Deus dicti viri malitiam et volens praestare Capuanis misericordiam in tam crudeli impiaque persecutione, permisit eundem Athanasium in tantam elationem prorumpere, ut etiam Beneventi fines his terque praetiari faceret. Aio autem tunc Bari degens, impugnabat Graecos impugnantes se; qui hoc audiens, ilico segnitie deposita, ferme cum tribus milibus bellatoribus clanculo veniens castrum in Abellinum; ubi autem intellexit, Graecos cum Neapolitibus residere super Capuam radicitusque eam devastare, ilico recto itinere super eos audacter adventare studuit. Set quidam naturaliter zizaniorum sator Dauferius, Dauferii nostri genitor, urbe Beneventi egressus subdole acsi secuturus principem, ex diverso Capuam cursim properavit et dicto exercitui adventum indicavit Aionis. At illi relicta Capua, praecipites Neapolim reversi sunt; Aio autem iter quod coeperat peregit, illisque minime repertis, Liburiam ingressus est, cum quo et Atenolfus abiit; et exusta tota pene Liburia ac depraedata, populisque et bestiis ablatis, puteisque saxo oppilatis, amphiteatrum profectus est. Quo residens per aliquot dies, machinis et diversis telis fortiter expugnavit illud. Indeque habiens, super castrum sanctae Agathae insedit, atque Marinum gastaldum sibi rebellem in fide ad se remeantem suscipiens, abscessit; aliquandiu Benevento commorans, per Sepontum Barim reversus est.


72. Atenolfus autem Aioni se subdens per sacramentum, ab eodem in adiutorium sui centum viginti ferme bellatores viros suscepit, cum quibus graviter totam Liburiam depraedavit. Set aula nonnunquam desperatio periculum gignere solet, generaliter moti Materenses e Calvo et aliquanti Capuani cum dictis Apuliensibus iuncti, Liburiam circumeuntes, Suessulam depraedarunt, et reverti coeperunt. Quibus occurrit Graecorum Neapolitumque exercitus iuxta rivulum Lanii, atque in unum mixti, supervalebat pars Atenolfi partem Gragicam; set superveniens scara theatralis a tergo et in medio, circumsepti, devicti sunt, partim capti, partimque gladiis extincti sunt. Hac de causa audaciam sumens Athanasius, bellum coepit expetere; unde Atenolfus non segnis redditus, continuo cum suis Atellam abiit, dumque praelium non invenisset, reversus est ad sua.


73. Cum non multo post, fustigante inimico inumano generi, collecto Athanasius multitudine exercitu mixto Graecorum, Neapolitensium et Hismaelitarum, equitantium et pedestrium, misitque illos adversus Capuam pugnaturos. Quibus occurrit Atenolfus ultra rivulum Lanii iuxta sanctum Carcium, habens in comitatu suo auxiliatores ab Aione missos necnon et Saracenos. Saraceni vero ex utraque parte iuncti steterunt, nulli eorum praebentes auxilium. Atenolfus talia cernens, acrius super inimicos suos insurgens, ac primo impetu potenti virtute superans, protrivit eos usque ad ultimam perniciem, occisis ex eis plurimis multisque captis, reliquos oppido fugere compulit, victorque triumphans ad castra honustatus ac laetus cum suis omnibus repedavit; de suis autem praeter unum ammisit Alderico nomine, et ipsum a suis, ut fertur, occisum. Ab hoc sane die coepit iam quasi potens esse Atenolfus, et Athanasius impotens. Hinc inchoavit omnia sala eorum qui in colossum morabantur diripere, cunctaque bona eorum vehiculis diversis ad urbem traihi.


74. Hoc quoque quod narro omnes audiant aures, prout Dominus saepe parabolice sequacibus suis dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat, ut omnis pavescat homo, stupeat et ad Deum revertatur vel sero, ne sic obstinatus animo remanserit, contingat fili illud quod Dathan et Abiron superbientibus advenit, necnon et Chorae cum fautoribus suis evenisse dinoscitur. Guaiferius enim praefectus harenarum, qui pene omnia mala quae facta sunt in diebus eius ipse opere suo gessit fecitque patrare, cuius praestigio Romana tellus depopulata est, Beneventana regio funditus desolata est, ab hoc et inicium et finem accepit; idcirco Dei iudicio hoc modo illius scelus facinorosus finis explevit. Nam subito superna inspirante gratia, a quo bonum omne procedit, in illum excitati illi, a quibus ipse putabatur salvati, mutata mente in eum surgentes apprebenderunt, bonaque ipsius diripientes vincxerunt, revertentes nichilominus ad solum, de quo nunquam diabolice abscisi sunt, ipsumque proconsulem despicabilem Capuam, Atenolfo consencientes, remiserunt, pane tribulationis et aqua angustiae suggillaturum. Hoc facto, universi qui a propria sede olim fuerant superbe exulati, ad sua obedienter reversi sunt, factumque gaudium magnum, pax et securitas; coeperuntque praeesse qui subesse soliti erant, et qui per trecentos et eo amplius annos imperaverant legibus, praeesse coeperunt his qui cum Saracenis vicerant per aliquod soles. Tunc coepit cohors Bardica triumphans regnare super eos, quos semper armis subegerant.


75. Interea videns Athanasius se in omnibus superatum, pudore obiectae pacis expetiit foedus; quod adeptus est, praebitoque iureiurando, pacti sunt ad invicem. Primum tamen sacramentum sistebat roboreum vel mensem aut tempus annotinum; istud autem nec ad diem duravit duodecimum. Denique Hismaelitae hac illacque discurrentes, invitantur ab omnibus, omnia devorant, universa consumunt, et contra Neapolim unanimiter consurgunt. Aequo valde examine ipsumque supernum iaculatus est solium, ab his procul dubio percelleretur, cum quibus christicolum genus pene omne protriverat; prout Iohannes dicit in Apocalipsis, immo et Dominus per Iohannem, de Babilone: Quantumcumque ministravit vobis, ministrate illi; in poculo quo miscuit, miscite illi duplum. Haec autem audientes, nolite cor apponere, quod Deus hoc meritis alicuius praelati fecerit, set sua misericordia et miseriis hominum egerit nanctus, ut ipse per psalmistam dicit: Invoca me in die tribulationis tuae, eripiam te et magnificabis me. Nam peccatori dicit: Quare tu enarras iustitias meas etc. quousque ait: Haec fecisti et tacui, existimasti iniquitatem; in quo ergo ero tibi similis? In una tamen re moveor, quod cum dicat apostolus: Nonne qui praedat et ipse praedaverit? Quid ergo ero de his qui praedant proximos et proximas, traduntque prostibulo? itane praedabuntur deinde? Sicuti enim Neapolites vastantur, qui vastarunt, ita et nos forsan devorabimur, qui nunc devorantes sumus. Beati ergo, qui Domino custodiente immunes ab hac saeculi procella existunt, ubi omne malum el nullum sine Domino bonum regnat, et in aeterna numerantur vita, qua omnis felicitas et beatitudo perempnis floret in saecula saeculorum. Amen.


76. Aio denique a Benevento per Sepontum Barim profectus, super quam Constantinum augustorum aulicum et patritium insidentem repperit, rebelles imperatorum viriliter impugnantem; adversus quem dictus Aio, fultus auxilio Hismaelitarum et vallatus agmine pedestrium Apuliensium, audacter insurgens, primo impetu victor existens, de hostibus plures interfecit. Dehinc Constantino, qui cum tribus milibus equis in tuto consistebat in loco, valide contritus, vix cum aliquantis urbem ingredi valuit Barim; reliquos aut gladiis aut tradidit captivitati. Ipse autem Graecorum obsitus vallo, infra urbem occultatur, sustinens suffagium Atenolfi, quem pridem protexerat, et non invenit; nam et Gallos et Agarenos promissis aureis saepius mixtim invitans, optinere nequivit.


77. Atenolfus ergo cum Athanasio pacem interim custodita fere bis senis diebus, scisso foedere utraque pars ad praedam prorupit. Set Capuani praevalidiores effecti, per se et cum Saracenis graviter Neapolim circumquaque vastantes lacerant, ut ignis consumantes omnia, aequo Dei iudicio, ut qui Saracenis innumerabiles christicolas gladiis et captivitatibus tradidit bonisque eorum ditatus est, non immerito ab his flagelletur, rodatur et depraedetur, ut Salomon ait: Quis medebitur incantatori a serpente semel percusso?


78. Interea Atenolfus post episcopi captionem cunctumque clerum sacramento revinctuml ad nova se contulit et recentia iura legis. Nam monachos beati Benedicti pro rebus perditis iurare compulit, quibus cessum fuerat ab omnibus retro principibus cunctisque augustis Gallicis, sacramentum per se nulli homini dandum misi per scariones; se autem in huiusmodi negotio sapientiorem ac potiorems ostendens prioribus.


79. Defuncto autem Lamberto, filio Guidonis senioris, filio suo Spoletium reliquit; quo etiam decedente, Guido iunior Spoletium et Camerinum suscipiens, cum Saracenis in Sepino castrametatis pacem fecit, obsidibus datis et acceptis; cuius etiam tempore supradicta coenobia, urbes et oppida omnia a Saracenis capta et exusta sunt. Regiam ad urbem legationem dirigens, contra ius faciens, pecuniam accepit. Quamobrem a Carlo tercio augusto captus est, et nisi fugam arripuisset, capite plecteretur. Unum quippe illius narro, factum haut indissimile, quod in Gariliano gestum est. Denique cum a Seponto idem dux Atenolfo comitante Capuam pergeret, in loco qui Caudi dicitur Arranem Hismaelitam, tirannum crudelissimum, cum trecentis pene sequacibus suis peremit. Cognoscens autem Guido Carlum augustum seminecem iacere, cupiditate regnandi devictus deceptusque a contribulibus suis, relinquens Beneventanam provinciam sibi subacta et Spolitentium ducatum, abiit Galliam regnaturus. Beneventi quidem tellus a Graecis capitur, Spoletium depraedatur ab Agarenis, ipse autem manet invisus et inauditus. Cum vero paruerit et auditus fuerit, quid dixerit vel quid, egerit, scire volentibus per ordinem narrabo.


80. Interea Aione obsesso infra urbem Barim a Graecis atque auxilium exflagitantem a Gallis et suis, Atenolfus titubans Athanasii minas, legatos suos ad Constantinum patricium destinavit, quo residebat super dictam urbem, et foedus cum eo statuens pacis, vires resistendi Aionis astu doloso avertit, His et huiuscemodi argumentorum decipulis dictus Aio cernens se delusum, doluit; tandem necessitate cohartans cum memorato patricio pacem faciens, urbem remisit et ad propria remeavit, Atenolfo et Maioni abbati, qui supra fata legatione functus fuerat, haut frustra minitans. Eadem tempestate dum idem Atenolfus Dauferium, nostrum dyaconem, recte disponeret Tarantum et inde regiam ad urbem transmitteret, ipsumque questum esse adversus eum de inopia; oborta alterutrum contentione, ad invicem sequestrati sunt, et Atenolfo incubante Capuam, Dauferius Teanum commoraturus properavit. Paulo post concordia composita, ad eum a quo se separaverat regressus est.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03