![]() |
Didattica |
||||||||||||||||
|
|
FontiAntologia di cronache italiane altomedievalia cura di Luigi Andrea Berto © 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali" Erchemperto, Historia Langobardorum Beneventanorum (61-70)61. Per idem tempus monasterium beati Benedicti a Saracenis prius dirrutum anno Domini 884, ab Angelario venerabili abbate coeptum est rehaedificari iuso anno 886. mense Augusti. A quo reversi dum Capuam repeteremus, a Graecis capti exutique sumus et exequitati; ablatisque equis et spoliis et ministris cunctis, homines argento redempti sunt; equos recollegimus 5. Ego autem solus cum praeceptore pedestre remansi; a Capuanis delati sumus in urbem, inde Neapolim pertranseuntes nichilque proficientes, infructuosi remeavimus Capuam. Dehinc tria plaustra onerata victualiis multisque opulentiis iuxta Anglenam, quo prius capti sumus nos, apprehensa et depraedata sunt. 62. Hiis ita crudeliter gestis, Atenolfus Spolecium pergens, dato pretio Suabilum, gastaldeum Marsorum, cum aliis sociis vassisque, quasi ad trecentos armatos, secum advexit; cum quibus et consilium iniit, ut gastaldatum Capuanum illi firmarent. Set ingredientes Capuam, cum hoc adimplere nequivissent, dicti Franci, resistente ac contradicente praecipue Landone germano eius, quem dudum ipse cum ceteris fratribus gastaldeum in his quae ad eos pertinebant instituerat, ab eodem Atenolfo absoluti, via qua venerant repedarunt. Tunc dictus Atenolfus consilio habito cum suis, Sadi cognatum suum ad Athanasium saepius dictum subdole misit, poscens ab eo auxilium, ut adiuvaretur singulariter fieri comes in Capua. Hoc autem audiens, gavisus est, et spopondit se in omnibus illum auxiliaturum; cumque hoc a plurimis et maxime terque quaterque Landoni fuisset relatum, ille solita segnitie et torpore detentus, parvipendens pro nichilo ducebat huiusmodi nuncium. 63. Exin memoratus Lando febris ardore succensus, Teanum habiit, curandus a langore quo detinebatur. Atenolfus interim a re coepta nec gressumque neque mentem ammovit, set promtus et fervidus existens parturire quod iamdudum corde conceperat, ob hoc Neapolim ire anxiabat festinus. Hoc ergo cum ad aures Landonis pervenisset, ilico Alcisum ei Adelfridum Capuam misit, ut dictum virum suo hortatu coepto itinere deviaret, et adiecit: Ego autem, missa audita et comestione finita, subsequar vos. Illi enim abientes, fatum virum invenientes retinere nequiverunt; erat enim dies dominicus. Deinde Lando proficiscens, eum minime repperit; iam enim abierat. Quo facto, sustinuit Lando redditum eius, illique revertenti dixit Lando et caeteri fratres: Quid egisti illuc, quo isti? Quibus ille respondit verba bona verbaque consolatoria et deceptionibus plena. Hiis auditis et nimium creduli, acquieverunt credentes ei. Proinde Lando advertens fraternum dolum, set sompno sopitus et neglegencia depressus, non intelligens telum latens quo iaculabatur, donec transfigeretur fibrae iecoris eius, Teanum reddiit sanaturus, ad quem Landonolfus frater suus invisere veniens, Landonolfus solus urbem relictus est. 64. Cernens autem hoc Atenolfus, et videns sibi tempus adesset congruum, prius simulavit se cum coniuge et liberis e civitate egredi et Calvum quasi habitaturus adire. Inter ista cum iuvenulis et pecunia ambitiosis paciscens, dato sacramento et promissis multis muneribus, dirrumpens iusiurandum quod cum filiis Landonis ter iuraverat, cum sompni tempus advenisset sabbatum post epyphaniam, hoc est 7. Ydus Ianuarii, advocatis sodalibus sub, super filios Landonis irruit bellaturus. Filii autem Landonis non segniter se praeparaverunt adversus huiusmodi conamen, set fugientibus eis his in quibus confidebant, concussi sunt valide. Maxime ex hoc turbabantur, quia putabant, quod Lando cum omnibus germanis suis in hoc adesset discidio. Videntes autem hii, destituti essent ab omnibus, cesserunt Atenolfo, et egredientes noctu ex urbe, Teanum advenerunt, Landonolfus, Pando et nepos eorum Guaiferius, clamitantibus eis a tergo de civitate: Nolite ire Teanum, quia certissime capiemini!. At illi Teanum appropiantes, haesitare coeperunt, ne forsan a Landone tenerentur astricti; nunciato itaque adventu suo, officiosissime sunt suscepti. 65. Atenolfus gastaldatum Capuanum singulariter suscipiens, continuo se comitem appellari iussit, moxque filium suum Athanasio obsidem direxit, sicut sacramento pollicitus fuerat, Liburiam et Capuam sub iureiurando illo concessit. Athanasius vero retinuit illius sobolem, quousque pactum illi a Guidone duce repromissum susciperet dictus Atenulfus, acceptoque foedere Gallico, reddidit filium suum, et custodita est pax inter utrumque anno uno et mensibus tribus. Per idem tempus missis legatis idem Atenolfus Romam, Maione venerabili abbate et Dauferio diacono, ut subderetur Stephano pio papae, essetque illi proprius famulus; et promisit reddere Caietanos, quos pridem callide ceperat, adiuvaretque eum contra Saracenos Gariliano residentes. Quae postea cuncta oblitus, ex his quae promiserat nichil omnino adimplevit. 66. His quoque diebus Theophilactus stratigo a Bari Teanum hostiliter advenit hyemis tempore, Saracenos temptans impugnare; nichilque proficiens, infructuosus abscessit; abiensque Neapolim, Marinam gastaldum castri sanctae Agathaei Aioni rebellem percepit, et Apuliam rediens nonnullas munitiones eiusdem Aionis vi apprehendit. Unde occasione accepta, idem Aio adversus augustale dominium rebellionis iurgium initiavit, quod suo in loco inseretur. 67. Ante hoc sane tempus Guaimarius princeps Constantinopolim ad augustorum vestigia confisus accessit; a quibus benigne susceptus est, et patritius ab eis factus, cum honore ad propria remissus est. Cum autem adhuc illo moraretur, Athanasius dolorem conceptum in opus erumpens, Graecos et Neapolites seu omnes Capuanos generaliter movens super Abellanum misit castrum, quo tunc praeerat Landolfus Suessulanus. Mox autem ut illic supervenit exercitus, fraude illorum qui intro erant captum est, apprehenso in eo Landolfo et filia eius iuniore nurumque illius, uxore videlicet Landonis, qui cum Guaimario profectus fuerat. 68. His ita decursis, suasus Lando ab Algegisos aliisque Capuanis, una cum Guaiferio quandam tractoriam plaustro vehentem intromissus, Capuanam urbem ingressus est, atque ad episcopalem abiit aulam; ubi pauci ex suis congregati sunt, Atenolfo accelerante. Tunc commissum est praelium, mortuoque Valane illustri viro, dissolutum est cor eorum qui in parte Landonis erant, et coeperunt illum relinquere et Atenolfo sociari. Tunc, licet fincte, pacis osculum sibi mutuo fratres optulerunt, quod in arca cordis minime retinebant. Lando autem post ista cum Guaiferio ad propria remeantes, reliqui consantanei illorum capti sunt et vinculis innexi; inter quos et Landolfus praesul captus est et custodiae trusus. Post non multum tempus per singulos dies omnes absoluti sunt. 69. In diebus illis quando Atenolfus gastaldatus regendi iura adeptus est; omnia quaeque Benedictus infra urbem Capuanam possedit, fratribus exulantibus auferri praecepit. Qua de re missus ab Angelario venerabili abbate ego ipse vestigia apostolorum, adii Stephanum summum pontificem, postulaturus pro rebus nostris ablatis; a quo et benedictionem fratribus detuli et privilegium nostri coenobii, et supradicto viro litteras exhortatorias attuli. Dominicalis res ablata reddita est, mea autem ex toto subtracta; in proximo etiam cellam mihi ab abbate traditam, concepto dolore, vi abstulit. 70. Interea cum Atenolfus iam memoratus Capuanos cepisset, advertens Athanasius Capuam fortiter concussam, coepit occasionem quaerere adversus Atenolfum, et obsides ab eo seu et pacem innovare. Decurrentibus inter alterutros missis, Maio supradictus abbas et Ausencius Neapolim profecti sunt, quos Athanasius ad amphiteatrum ire praecepit, simulque Atenolfum illuc adesse voluit, quatenus firmato foedere una cum Guaiferio consule, filium suum cum aliquantis e Capua obsidem mitteret. Hoc autem faciens, insidias tetendit latenter cum Graecis et suis ad capiendum eos. Set quia, ut conicitur, adhuc non erat completa malitia, quae post paululum divinitus punienda est, facto morula; set et filium suum infra urbem clausit, supradictos viros misit arenam; egressusque statim Graiorum cuneus, supradictos apprehendit viros cum 20 aliis, et depraedavit totam Capuam graviter; moxque sine delatione cunctum equitatum et pedestrem exercitum mittens, omnia sala Capuae succidi exterminarique fecit funditus. |
|||||||
© 2000 Reti Medievali |
![]() |