1 + In nomine Domini. Regnante domno nostro Aistulf viro excellentissimo rege, anno regni eius
2 in Dei nomine octabo (:), diae octabo kalendas novembri per indictione decima. Feliciter (:). Baseli-
3 ce Sancti Tzenoni sita in fundo Campilioni . Ego Vualderata, relicta (:)
4 quondam Arochis de vico Artiaco, consentiente mihi Agelmundo filio meo (:)
5 dono adque cedo (:) ego qui supra Vualderata (:) ad oracolum Sancti Tzenoni, pro luminaria
6 et mercidem anima bone memorie quondam Arochis (:) vel mea, oliveto in fundo Cam-
7 pilioni loco qui dicitur (:) de Gundualdi, mea rationem quod me legibus con-
8 tanget avere de inter sorore et neptas meas (:), quoerentem ex uno latere
9 et de ambas capitas (:) olivas (:) vel vites Arochis germano meo (:), quarto viro
10 latere oliveto Gunderate germana mea (:). Ea viro rationem hac, diae dono
11 adque cedo (:) ipso pernominato olivedo (:), quod sunt (:) olivas sex (:), sicut
12 superius dixi (:), ad oracolum Sancti Tzenoni vel ad eius costodis pro lu-
13 minaria (:) et mercidem (:) anime nostre, ut (:) remedium (:) aveamus hic et
14 in foturum secolum, omni in tempore (:), ex mea plenissima largitatem (:). Et qui
15 hunc meum factum (:) disrumpere requesiere (:), nobiscum (:) aveat iudicium (:) ante
16 tribunal Dei (:) et Salvaturi mundi et beati sancti Tzenoni (:). Actum in Campilioni,
17 diae, regno et indictione suprascripta. Feliciter.
18 Signum + manus Vualderate, qui hanc donationem iudicati fieri rogavet, signum fecet.
19 + Agelmumdus in hanc cartola donationis me consenti-
20 ente subscripsi.
21 + Arochis in hanc cartola donationis, rocatus
22 ad Qualderada germana mea, me consenti-
23 entes et testes subscripsi.
24 + Gautpert in hanc cartola donationes, rogadus ad Vualderada
25 et ad consentiente Agelmundo, me testes subscripsi.
26 Signum + manus Honorati filio quondam Vitaliani de Blexioni viri devoti testes.
27 + Ego Ursus scriptor huius donationes, rogatus ad Vualderata et ab
28 consentiente Agelmundo, scripsi et subscripsi, post tradita conplevi et dedi.