Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Didattica > Fonti > Antologia delle fonti altomedievali > IV > 5

Fonti

Antologia delle fonti altomedievali

a cura di Stefano Gasparri
e Fiorella Simoni
con la collaborazione di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Stefano Gasparri per “Reti Medievali”


IV
I regni romano-germanici / 1
Verso l’egemonia franca

5. L’apogeo del regno merovingio: Dagoberto
(A) Pseudo-Fredegario, Cronaca, SRM 2, IV, 53, 56, 59, 60, 72, 74.

(A) Anno 42. regni Chlotariae Dagobertus cultu regio et iusso patris honeste cum leudibus Clippiaco nec procul Parisius venit, ibique germanam Sichieldae regini nomen Gomatrude in coniugium accepit. Transactis nupciis, diae tercio inter Chlotharium et filium suum Dagobertum gravis horta fuit intencio: petensquae Dagobertus cuncta que ad regnum Austrasiorum pertinebant suae dicione vellere recipere; quod Chlotharium vehementer denegabat, eidem ex hoc nihil velle concedere. Elictis ab his duobus regibus duodicem Francis ut eorum disceptatione haec finirit intentio, – inter quos et domnus Arnulfus pontifex Mettensis cum reliquis episcopis elegitur […] – tandem a pontificebus vel sapientissimis viris procerebus pater paceficatur cum filio. Reddensque ei soledatum quod aspexerat ad regnum Austrasiorum, hoc tantum exinde, quod citra Legere vel Provinciae partibus situm erat, suae dicione retenuit.

Anno 46. regni sui Chlotharius moritur et suburbano Parisius in ecclesia sancti Vincenti sepellitur. Dagobertus cernens genitorem suum fuisse defunctum, universis leudibus, quos regebat in Auster, iobet in exercito promovere. Missus in Burgundia et Neustei direxit, ut suum deberint regimen eligere. Cumque Remus venisset, Soissionas peraccedens, omnes pontefecis et leudis de regnum Burgundiae inibi se tradedisse nuscuntur; sed et Neustrasiae pontefecis et proceres plurima pars regnum Dagoberti visi sunt expetisse. Airibertus frater suos nitibatur, si potuisset, regnum adsumeret; sed eius voluntas pro simplicitate parum sortitur effectum. Brodulfus vellens nepotem estabilire in regnum, adversus Dagoberto muscipulare coeperat; sed huius rei vicissitudinem probavit aeventus.

Anno 8. regni sui […] cum omnem iustitiam quem prius dilixerat fuisset oblitus, cupiditates super rebus ecclesiarum et leudibus sagace desiderio vellit omnibus undique expoliis novos implere, thinsauros, luxoriam super modum deditus tres habebat maxime ad instar reginas et plurimas concupinas.

Eo anno in Abarorum cuinomento Chunorum regnum in Pannia surrexit viaemens intentio, eo quod de regnum certarint, cui deberetur ad sucedendum: unus ex Abares et alius ex Bulgaris collicta multitudinem, uterque in invicem inpugnarint. Tandem Abaris Burgarus superant. Burgaris superatis, nove milia verorum cum uxoris et liberis de Pannonias expulsi, ad Dagoberto expetint, petentes, ut eos in terra Francorum manendum receperit. Dagobertus iobit eos iaemandum Badowarius recipere, dummodo pertractabat cum Francis, quid exinde fierit. Cumque dispersi per domus Baioariorum ad hyemandum fuissent, consilium Francorum Dagobertus Baioariis iobet, ut Bulgarus illus cum uxoris et liberis unusquisque in domum suam una nocte Baiuariae iuterficerint. Quod protinus a Baiovaries est impletum.

Anno decimo regni Dagoberti, cum ei nunciatum fuissit, exercitum Vinitorum Toringia fuisse ingressum, cum exercito de regnum Austrasiorum de Mettis urbem promovens, transita Ardinna, Magancia cum exercito adgreditur disponens Renum transire, scaram de electis viris fortis de Neuster et Burgundia cum ducebus et grafionebus secum habens. Saxones missus ad Dagobertum dirigunt, petentes, ut eis tributa, quas fisci dicionebus dissolvebant, indulgerit; ipse vero eorum studio et utiletate Winidis resistendum spondent et Francorum limete de illis partebus custodire promittent. Quod Dagobertus consilio Neustrasiorum adeptus prestetit; Saxones, qui uius peticionebus suggerendum venerant, sacramentis ut eorum mus erat, super arma placata pro universis Saxonebus firmant.

Pseudo-Fredegario, Cronaca, SRM 2, IV, 53, 56, 59, 60, 72, 74.

Traduzione in italiano

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 01/09/05