Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (111-120)

111. Cum in hunc modum Amelfitanus ille, Flurus nomine, seriatim Guaiferii principi omnia propalasset que audierat queque viderat, valde [empe perterritus] est nempe perterritus, nimiumque illius dicta credulus, ilico deposita omni segnicia, cum omni conamine undique urbem Salernitanam muniri iussit, atque quemadmodum Agarenus sagacissimus depromserat, a parte australis turrem mire magnitudinis necnon et altitudinis comere fecit. Illa vero que est ab occiduo, Capuani construxerunt, eo quod illo tunc tempore sub dicione Salerne civitatis degebant. Aliam namque Salernitani construxerunt, que dicitur mediana; et secus illam turrem aditum civitatis fecerunt, et foribus et seris denique munierunt; illam vero que est ab ortu solis, Tuscianesses operarunt, et illi illo in tempore fere dua milia fuerunt.

Altithronus Deus, qui proprium suum cruorem pro suis ovibus fudit, quatenus protoplausti contagione deleret, nolens suos periret, Hismaelitum animum adversus suos suscitans, ut flagicia, que erga ipsum imperatorem, salvatorem scilicet Beneventane Campanieque patrie, gesserant, ulciscerent, quemammodum olim Iudayco populo alophilis subiciebat, eo quod ab ipso se alienaret, sic nimirum nunc Agarenorum regem, cui nomen Abdila fuit, adversus christianos suscitans, ut variis cruciatibus quippe (eos) attereret, ut, corpora diu castigata, animas celorum gaudia concederet. Agarenorum rex de quo prediximus Abdila cum sexaginta duo milia pugnatorum per Calabriam Salernum venit, et nonnulla oppida Calabritanorum cepit. Sed antequam civitati menia propinquaret, princeps Beneventi Adelchisi cum omnibus suis preliatoris ocius Salernum venit, ut una cum Guaiferio bellum cum Sarracenis iniret. Et statim ex urbe Salernitana cum ingenti audacia Salernitani et Beneventani exierunt, et ad bellum se altrinsecus [se] pararunt. Agareni econtra omnimodis cum immani stridore se ante faciem illorum obicierunt. Sed dum utreque acies appropiassent, et nec Agareni neque Langobardi terga darent, sagax ille Beneventanorum princeps Adelchis de equo super quo residebat ilico exiliens, et in faciem ruit, quatenus caterva Agarenorum contemplaret valeret. Sed minime talia facere potuit propter densitatem equorum necnon et pedestrium. Continuo equo ascendit et Guaiferio principi verba depromsit: "Urbem propriam ingrediamur, et inter nos consilium iniamus, quia, quantum estimare valeo, minime cum illis certamen inire valemus." Quapropter urbem iam dictam sunt nimirum regressi, et consilio inito, ab invicem sunt sequestrati.

Beneventani sua propria adierunt, et Salernitani meniam civitati ascenderunt, et omnimodis se munierunt. Agareni aforis undique tentoria fixerunt, et hic inde cuncta forinsecus stirpatus deleverunt, occisi innumerabilis colonis; et ex parte depopulati sunt Neapolim, Beneventum et Capuam. Quid multa dicam? Crebrissime universa oppida atterebant.


112. Circumdata namque urbe terribiliter atque inaudite, capiendi eam nobis certaminibus per plurimum temporis pugnaverunt. At contra Guaiferium, ut erat magnanimis, imperterritus eis fortiter resistens, nunc ex muris nunc per improvisam interrupcionem plurima suorum hostium partem actribuit. Licet pro paucitate suis exercitum acies contra Agarenos in patulis pavebat dirigere, tamen expeditis suis iuvenibus incensabiliter hinc atque inde subito inimicorum prostrabant catervas. Sed predictus rex quanto plus sibi actencius cemebat obsistere, tanto eis ferventissime nova certamina obiciebat. Set Agareni cotidie vires augebant, et Salernitani nimirum devilitabant.

Factum est autem una die, cum ingenti audacia Agareni iuxta mare deambulassent, et usque portam iam factam armati venissent. Sed predictus princeps non sinuit, ex suis quis saltim calculum illis iactaret; interim Agareni ad castra reversi sunt. Sed dum crebrissime talia iterarent, et nec lapis aliquis illorum iniceret, inter se decreverunt, ut frequenter (sine) armis inde perambulassent, putantes, ut metuerent Salernitani aliquam rem improbam illis obicere. Cum huiusscemodi sepissime iteraret satagerent et christiani iniuriis lacescerent, Salernitani freti de Dei potencia, ilico audaci animo super Agarenos irruunt eosque undique comminuunt, septuaginta ex eis interemunt, ut ita cruore illorum litora maris replerent. Comperta Agarenorum suorum interitu, fistule, sambuce et musicorum universa genera cecinerunt, tubisque clangentes ac perstrepentes undique mari terramque prefatam urbem pugnare ceperunt, in tantum ut si divina pietas abesset, capi potuisset. Nam plurimi ex Salernitanis vulnerati, pauci vero extincti. Sed valde erant denique [valde] perculsi; nam mane a solis ortu certamen iniebant, quatenus Salernitani iuvas soli substinere nequirent et illi valerent denique laniarent versa vice; sic serotina a solis occasu peragebant. Tirannus ille Agarenorum rex sanctissima hede beatorum Fortunati videlicet, Gagi et Anthes cum suis satellitibus degebat, atque in luxuriis et variis inquinamentis fervebant, in tantum ut ille Abdila thorum sibi parari iusserat super sacratissimum altare, ibique puellas quas nequiter depredaverat deludebat. Sed non diu perstitit tam immane contagium immo et presumpcio, annuente Divinitas. Nam cum ei fuisset ablata quedam christiana necnon speciosissimaque puella, continuo ad thorum suum illam deportari iussit.

Sed dum eam strupare satageret, et illa omni nisu ei resisteret, immo et ei propria lingua diceret: " Antea morti incumbo quam, sacratissimum altare nimirum polluam, quia multa sacrificia super eum oblata sunt," tirannus rex verba illius deludens, vi opprimens eam; (sed) repente per angelorum manus trabs de alto disruptus est et super Abdilam regem decidit et sine mora extinxit; et mira Dei potencia puella illa minime est ab ipso trabe contacta et illesa permansit. Et ne forte Agareni fingere, quod noli fuisset gestum per Dei clemenciam, sed casu accidit, quomodo crebrissime conspicimus per vetustatem plurime ecclesie dirructe, et non solum trabes, sed eciam parietes usque ad solum prostrati, aut procul ab ipso altario quasi gubita tria lectum nimirum fuit, et ubi contumax ille Deique odibilis super sacratissimum altare predictum ludebat, trabem proiecit eumque mortuum stravit. Et hactenus a parte australi in testimonium reliquid Redemptor suis fidelibus capud de ipso silicet trabe; et non solum tirannus ille sed eciam plures illorum subitaneo contagio perdidit, et extimplo de hac luce abstraxit. Ab illo namque die quamvis gentiles minime iam dictam ecclesiam in illo ordine intraverunt, christiani indesinenter Redemptorem omnium collaudabant, Agareni e contra nimirum obstupescebant.

Extinto, quemamodum diximus, rege illo tiranno, Agareni ilico regem procreaverunt nomine Abemelec: licet fuisset enuchus, erga res humanas audas fuit et sagax.


113. Per idem tempus comites duo, amboque nomea unius Lamberti voci tabantur, augusti furorem metuentes, Beneventum recesserunt, ab Adelchiso honorifice suscepti sunt. Cumque in hac obsidione prope terminarentur annus, et nullumque suffragium Salernitani optinerent, et sepissime cum Agarenis certamen iniret, factum est, ut unum eminentissimum Agarenum testiculis tres gerens, voce ingenti clamaret ac promeret: " O +ercescende+ filius Petre, veni et iniamus singularem certamen, et tunc conicere poteris Agarenorum virtutes! " Sed dum diu exultaret eademque verba repeteret, Petrus ille fisus in Redemptoris clemenciam, audaci animo Agareno exiit obviam, suosque interminans, hiis ut nullum auxilium illis cederent. Agarenus ille pene civitatis cum ingenti audacia meniam venit, loricaque indutus et capite calea septus et sex lanceis propria manu gestans, super eum irruit. Petrus ille iam dictus impetum illius omnimodis caruit; sed dum iterum Agarenus cum expedito equo super illum veniret et lancea cum omni nisu, ut eum protinus in terram straret, iniceret, christianus quamvis cum metu agiliter feritam illius evasit, et continuo Deum invocavit et suos martires, ante quorum ecclesiam certamen iniebat, silicet Cosmam et Damianum, asta que manu gestabat illius protinus misit, eumque inter duas percussit scapulas, et statim vitalis calor aufugit, amplexoque equi collum, ad suos refugit, et sine mora extinxit. Christiani una omnes Deum videlicet collaudabant, necnon et vires recipiebant; Agarem plus plane erga christianos fremebant, in tantum ut machinam quam a nos petraria nuncupamus, construerent mire magnitudinis, et valde turrem unam, que nunc dicitur Solarata, attererent. Salernitani nullo modo ibidem valentes resistere, et nesciebant quid agerent; statimque Landemari, filius Ademari, talia verba depromsit: " Securam mihi acutam deferite, et adiuvante Deo, ego illuc pergo, et quantum valeo machinam illam confringo. " Statim acuatam securam ei optulerunt, ilico per murum eum deposuerunt, et cum ingenti audacia illic properavit, et dextra levaque prophanos prostravit, et machinam vehementer quantum valuit abscidit, et ocius meniam adiit. Et in eadem turrem ilico; machinam construxerunt, et iam minime eadem parte metum habuerunt.


114. Helim filii erant quatuor, qui sepissime vehementer Salernitanos atterebant, eo quod pre ceteris Agarenis eminenciores erant; et prepotens statura illorum erat una, et similes equos habebant, et inter omnes illis anticipabant. unus illorum audacior ceteris Salernitanis cotidie acclamabat: " unus ex vobis veniat, singulare certamen mecum iniat, et tunc experire valebitis, qualis est Helim filius." Tunc unus ex Salernitanis, Landemari nomine, ocius urbem egressus est et omnimodis ad bellum se preparavit. Sed dum Elim filius super eum cum magna virtute veniret, et forti yctu percussit; sed Domino non sinente, nequaquam illum namque sauciavit. Revolvente itaque ocius equum, qualiter eum prosterneret, ille christianus non signiter gessit, sed continuo omni nisu lancea illi protinus misit et eum secus illum percussit. Ille vero iam nequaquam cum illo certamen iniit, sed ad suos reversus est et non diu supervixit. Iam Redemptor a suo populo iram et indignaccionem abiciebat et gratiam condonabat.

O incomplehensibilia Dei iudicia! Castigat et salvat; castigat, quatenus unusquisque cognoscat, quia omnis virtus et gratia necnon et sapiencia ab ipso Domino est, et cum ipso fuit semper, et est ante evum. Nam ipse dixit: " Ego ocidam et vivere faciam; " protinus addidit: "Et ego vivere faciam." Delinquente suo populo, castigat, quia propter scelera tradidit suos iniustis et indisciplinatos, quatenus eos variis cruciatibus atterat, ut recogitent et intelligant, quia a se nichil sunt; et ut talia recogitaverint, statim iram suam ab eis ammovet et profanos conteret. Guaiferius vero pro sua obsessione primum Petrum cognatum suum et Guaimarium filium suum legatos ad iam fatum augustum misit; quos ille consilio presuli Landolfi retinuit et exilio destinavit; cuius postea duos si filios reliquos suscepit.


115. Set dum famis valida predictam urbem consumeret, coniux Guaiferii principis per semet ipsam per muros civitatis gradiebat, alimentaque deferebat nimirum et confortabat. Cumque se iam prefatus princeps eiusque concives undique artatos aspicerent, ita ut extra murum egredi non auderent, et crebrissime sevissimis preliis lacesserentur, funditusque ab eis spes salutis esset ablata, capiendos se fore universi predonibusque dirimendos valido ululatu flerent, valida fames attereret, in tantum ut cathos et mures commederent, decreverunt, ut si annus continuus misericordia Dei abesset, Agareni se subderent. Per idem tempus Amelfitanis Marinus preerat, qui pacem cum Agarenis a primitus habebat, sed Salernitani pleniter diligebat.

Statim huiusscemodi dicta audivit, valde sese perterruit, atque ilico omnes suos vocavit et in verbis talia promit: " Eia mei consanguinei meique fideles, inter nos consilium iniamus, quatenus Salernitanis subveniamus. " Et probum consilium inierunt, suaque alimenta omnia dispercierunt, et arte qua poterant clam Salernitanis obtulerunt eosque refoverunt, necnon et consilium dederunt, ut sollerter invigilent et strenue nimirum decertent.


116. ????


117. Hiis ita gestis, Capuanus presul Landolfus per semet ipsum Papiam pergens, quatenus imperatorem Lodoguicum suppliciter exoraret, ut patrie perdite subveniret. Sed ut talia perficere mallet, ut mox est Galli, ipse cum suo exercitu in suis prediis repperit, statimque suum adventum misit denique intimandum. At ille solita clemencia non negavit, honorifice ante suum optutum venire iussit; cumque a longe, ubi ipse augustus in trono aureo residebat, et secus ipsum similiter sua coniuge residebat, et hinc inde optimates sistebant, advenisset, honesta voce predixit: " Aspice domine de sede sancta tua, et cogita de nobis! " Et inter verba immensas lacrimas fundebat, et se in faciem stravit. At ille imperator clementissimus ilico suos proceres illuc misit, eumque a terra levaverunt, et cum magno honore ad ipsum augustum perduxerunt. Imperator eum seriatim percontavit: " Pro qua re presidium a nostra mansuetudine poscitis, quando nuper perfidi Beneventani me meamque coniugem turpiter comprehenderunt necnon et in carcerem vinxerunt? " Cui presul: " Audi me, benignissime imperator. Rex omnium rerum propter nos in hunc per uterum Virginis venit mundum, ut qui erabamus sub nodo peccati absolvere; nam et pro crucifigentibus se oravit, addens hoc: " Pater ignosce illis, non enim sciunt quid faciunt. " Et nisi ipse misericors non orasset, nequaquam ad Petri verbum una die tria milia aliaque die quinque milia, postea multa milia ex Iudeis, qui Dominum comprehenderant, crediderant. Ipse etenim dixit: " Nemo venit ad patrem nisi per me " et paulo post adiecit: "Ego sum via. " Nemo potest gaudia patrie celestis anelare, nisi si Christum, qui est via, imitat: et vos, quamvis honorem terrenum gestetis, mortales homines estis.

Quapropter Redemptorem imitate, atque Agarenos Deo previo debellate, ut (sicut) fideles suos ab oppresione humana eripieritis, ipse vos ab invisibilibus hostibus potenter liberet atque inter sanctorum agmina copulet. " Cum hec et hiis similia promeret, ut mos est feminarum sepe adversa diceret, sic uxor prefati augusti temptavit dicere; sed vir suus illius verba omnimodis addicabat, et flebat, et statim omnes suos proceres vocari iussit, et in verbis talia promit: " Omnes parati estote, quatenus Agarenos de finibus Italie exturbemus! " Vinum, ut illorum mos est, ascire fecit. Cumque pincerna imperatoris cum aureo poculum vinum dedisset, exiguum exinde sumpsit, statim pincerne poculum reddere voluit. Imperator adiecit: " Vestro famulo poculum reddite, sciatque vobis donatum. " At ille capite inclinato resalutavit eum.

Die vero altera presuli iam dicti tribuit comeatum, eique promisit, ut non multo post illum subsequeretur. At ille vale dicens, arvam suam cum gaudio repedavit. Imperator predictus, collecta multitudine, Campanie finibus venit, et locum qui Patenara dicitur adiit; quo ad eum legati de diversis urbibus venerunt, inter quos Landolfus iam dictus presul et nepotes sui ex diverso venerunt. Illico venerunt, omnes suos proceres. sibi sistere iussit, et tunc promsit talia dicta: " Consilium unanimiter faciamus, quatenus catervam Hismaelitum Deo previo acterimus. " Et vehementer indagavit, quot numero essent; at presul: " Quinque milia sunt super Capuam. " Idem imperator: " Estimo quia plus. " Ad hec episcopus: " Confiteor domine, quia decem milia super Capuam et decem milia super Beneventum, reliquum vulgus degunt Salernum. " Et continuo unus ex circumstantibus tellure tenus prostratus, pedes imperatoris amplexatus est, asserens: " Da mihi obsecro potestatem, quatenus cum Agarenis certamen iniam. " At imperator cum fletu subiunxit: " Nequaquam talia facio quia indoli etatis gestes " ; erat namque fere duodecim ille annorum, et vocabatur, Cuntart nomine, abnepusque predicti imperatoris. Sed cum diu pedes illius teneret, tandem baculum quod manu gestabat illi dedit, adnectens: " Sit Dominus in suffragium vestrum " comitemque dedit quidam comes, Suavius nomine. Et cum magna audacia Capuam venerunt, missamque ab episcopo Landolfo audierunt, et corpus et sanguis domini nostri Iesu Christi participati sunt; et continuo Sarracenis una cum Capuanis obviam exierunt. Cumque unus dyaconus, Petrus nomine, illuc proficere armatum voluisset, nequaquam ipse episcopus sinebat eum; ille vero nullo modo optemperans dictis eius, profectus est; ipse episcopus prophetica voce ei depromsit: " Vide quia minime es reversurus! " Quod ita factum est.

Cuntart comes iam dictum una cum Suavio et cum omnibus suis adversus Agarenos sunt egressi, sociantes sibi Capuanis. Sed dum utreque acie inter se appropinquassent, et nec Agareni Galli aspicerent, neque Franci Agareni propter aeris densitatem, tandem iam fatus Cuntart dum fremitum equorum stridorque Agarenorum aures innecteret, ilico manus ad hos ducens, [manus] cum dentibus abstridens, clangere iussit tubis, masque super eos irruit, ultimaque cede eos vastavit. Novem milia ex eis prostravit; ipse vero Cuntart ibidem occubuit et exigui alii ipsumque iam dictum diaconem. Mille vero qui evaserunt, absque armis fugierunt. Sed ut talia comperit Landolfus, qui illo in tempore Suessulanis preerant, ocius illorum una cum suis exiit obviam, et omnes quos inveniebat nempe devilitabat, ut de mille pauci Salernum adirent.


118. Idem imperator clementissimus duos comites suos, Ardignum videlicet et Remedium, Beneventum misit, quatenus una cum iam dicto Adelchiso Agarenos debellarent. Dum autem Beneventum adissent, missam ab episcopo Aione, qui illo in tempore sanctam Beneventanam preerat sedem, audierunt, et incuntanter una cum Beneventanis et memorati ambo Lamberti, qui inibi exiliati degebant, cum suis hominibus oviam Agarenis perrexerunt. Agareni vero in locum, (cui) Mamma nomen est, degebant; cumque aut procul Beneventani Agareni illustrarent, et metuerent, ne forte Agareni fugam arriperent, hac arte eos denique deluderunt. Omnes ramos de arboribus cederunt, et unusquisque ante se propriis manibus tenuerunt, et sic contra Agarenos densi nimirum properarunt. Sed dum Agareni a longe conspicerent, et nequirent quid esset extimarent, alii dicebant:
" Mons est, et quasi contra nos venit! " Sed dum christiani approximassent, statim ramos iactarunt et armis se munierunt; sed dum huiusmodi Agareni conspicerent, quamvis territi et ipsi ad pugnam se prepararunt. Cum autem pagani altrinsecus inchoassent, diu pugnarunt viriliter. Tandem Franci necnon et Beneventani fortiter eos debellarunt, adeo ut pauci ex eis remanserunt, qui devia silvasque pecierunt; postremum quamvis confusi Salernum remearunt. Sed dum re que acciderat regi Abelmec seriatim promulgassent, valde est perterritus, sed ab solita vergens nequicia immo et sevicia, suos omnes ad bellum preparari iuxit, ne forte ex improviso Francorum scaram super eos irrueret. Quapropter Agareni fuerunt in unum coniuncti, et inter se huiusmodi clam verba promserunt: " Veniet autem super nos Francorum cuneum, et debellabunt nos, quemadmodum sodales nostros prostrarunt. " Sed cum regi fuisset cognitum, his verbis exorsus est: " Michi de ipsa civitate promissiones non pauce venerunt, ut omnimodis nobis se subiciat, et quomodo tam preclarissimam civitatem linquimus? " At Agareni metuentes adventum Francorum, ilico super suum iam dictum regem irruunt, eumque comprehendunt, manusque vinxerunt, et in navem retrudunt, et iter arripiunt. Sed prius enim quam fugam arriperet nefanda gens, huiusmodi signum de celo Redemptor multis ostendit: faculam igneam permaximam prepete cursum in medio navium iecit, quam mox secula est tempestas, que cunctas liburnas frustatim dirrupit. Alii vero Calabriam adeunt, eamque intra se divisam repperientes, funditus depopularunt, relinquentesque non modica suppellectile et immensa tritici ordeique modia. Set ut talia Salernitani conspicerent, putaverunt, ut in dolo talia facerent, statimque aliquantis expeditis miserunt iuvenibus, qui omnia igne denique concremarunt; putantes facere reccius, in pessimum corruerunt.


119. Memoratus augustus per semet ipsum Capuani venit, et mortuorum corpora contemplavit, invenitque corpus sui nepotis predicti, faciem totumque corpus sauciatum. Diu illic flevit, adnectens: " In hoc enim cognosco, quia de meo stemate duxit prosapia! " Deinde cum universo suo exercitu Beneventum cupiebat pergere, ut, si valeret, eam denique optinere, sed suis predicta re minime propalavit. Set dum altrinsecus inter (se) scissitaret ac promeret: " Quo pergit dominum nostrum? " et nullum sciret quo pergeret, ilico Gualperto episcopo, qui eminenciorem pre ceteris erat, indicare studuerunt. At ipse presul augustum exinde percontatus est, sed que clam gestabat, minime promulgavit.

Dum menia Beneventi cuneatim adissent, statim Beneventani undique se munierunt, ipsumque imperatorem variis iniuriis afficiebant, adicientes: " Cece, quo pergis? Numquid Beneventum ingredi cupis? " Lodoguicus autem volens, quemadmodum diximus, Beneventum acquirere, sed minime valuit, ad propria recessit, coniugem natamque suam Capuam relinquens. Qua occasionem reperta, presul Landolfus, de quo superius diximus, principem Guaiferium, qui illuc perrexerat, quatenus auguste solamen annecteret, cui noviter iuraverat, ipse et aliis Capuanis apprehendi fecit et custodia retrudi.

Sed quia non ea contigit illis que putabant, dimissus est, et filios Landonis, Landonem silicet et Landolfum, cognatum suum, pro se obsides dedit; quos secum remeans augusta detulit, Ravennam exilio reliquia. Sed non diu ipse augustus supervixit, sed diem clausit extremum, sicque filii Landonis et princips Guaiferius absoluti sunt. Qui dum ad proprium solum repedassent, filios Pandonis extra urbem suam exules invenerunt, sociatique sunt illi, quorum nexionem ut intellexit presul Landolfus, doluit, mox principem Guaiferium in suum suffragium evocavit; qui sine mora veniens, utrosque fratres famulatui subdidit illius.


120. Receptis etenim viribus, Agareni Tarentum ceperunt, eo quod minime iam metuebant adventum Lodoguici; audierant enim qualiter confusus absescerat. Ceperunt pedetentim Varim et canensem valide depredarent; quibus ter occurrit Adelchis Beneventanorum princeps in finibus Apulie. Quibus nil prevalens, invictus et intriumphator abscessit. Quo tempore Atmanus, qui a Saugdane exul fuerat, ab Africa cum Annoso veniens, Tarentum intravit, rex effectus est, egressusque, Beneventum graviter depredavit et Talessam et Alipham; tantamque victoriam adeptus est, ut Saugdanem iam sepedictum potestatem ab Adelgiso recolligeret; nam Annosum et Abdellac ante apocrisarios miserat. Hoc audientes qui Barim residebant, Gregorium baiolum imperialem Grecorum, qui tunc in Idronto degebat, cum multis exercitibus asciverunt et Varim introduxerunt ob Saracenorum metu; qui statim apprehensum gastaldeum illiusque primores Constantinopolim misit, ut quibus [iurando] iureiurando dederat fidem. Interea Greci sepius legatos Beneventani et Salernitani dirigebant, ut ab hiis auxiliarentur contra Agarenos; sed hii uno animo eorum spernebant flagitaciones.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03