Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (121-130)

121. Tunc Salernum, Neapolim, Gagetam et Amalfim pacem habentes cum Agarenis navalibus, Romam gravi angustiabant depopulacio. Sed cum Carlus, Iudicte filius, septrum insigne Romam suscepisset, Lambertum ducem et Guidonem, germanum illius, Iohannis pape, qui tunc in tempore aderat, in adiutorium dedit, cum quibus capuam et Neapolim profectus est. Sed Salernitanorum princeps Guaiferius in cunctis obtemperans, et fedus rupit et multos ex eis peremit. Sergius vero magister militum consilio Adelchisi principis et predicti Lamberti deceptus, noluit se ab illis alienare, qui statim anathematizatus est, et cum Guaiferio belligerare cepit. Unde contigit, ut ipso octavo die anathematis viginti quinque Neapolites milites apprehensos decollari fecit; sic enim monuerat papa. Quo eciam anathemate multatus idem Sergius, non multo post a proprio germano captus est, Romamque mittitur suffosis oculis, ibique miserabiliter finivit vitam; ipse autem frater eius in loco illius se ipsum instituit.


122. Ut retro traham stilum, tempore quo Samnitibus Lodoguicus sepedictus preerat, triginta duobus philosofis illo in tempore Beneventum habuisse perhibetur; ex quibus illorum unus insigne, cui nomen fuit Ildericus, inter illos degebat, et non solum liberalibus disciplinis aprime imbutus, sed eciam proba virtute detitus; cuius facto minutatim omictimus pandere, sed quamvis exigua omnimodis non pretermictam. Dum idem Lodoguicus quadam die notarium suum vocasset et ei precepisset, quatenus epistolam comeret, eamque quodam loco dirigeret, ille notarius verba augusti oblitus est. Die vero altera recordatus re que ei preceperat, set nequibat mente retinere, qualiter ei intimaverat; unde non exiguum exinde angustiatus est. Postremum ad virum Dei Ildericum properavit, adiciens: " Mi pater, precepit mihi augustus heri, quatenus iuxta morem epistolam comerem, ego autem oblitus sum dictis illius, et quid faciam nescio; tantum te enixius exoro, ut mihi auxilium inpendas. " Cui philosofus Christi: " Et quomodo scire potere quod auribus non ausi, dicente Domino: Nemo scit hominum que sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? " Ad hec notarius: " A Deo eiusque genitrici optines. " Idem vir Dei Ildericus statim Dei genitricis ecclesiam est ingressus, et indesinenter sanctam Dei genitricem eiusque natum exflagitavit, ut secreta re suo servo intimaret.

Ilico domum suum habiit, sed predictum virum flentem repperit, eumque consolari cepit et adiecit: " Sede cito, scribe. " Sed dum ille cum stupore resideret, ei precepit, quomodo scribere, et qualiter verba distinguere, in illo ordine quemadmodum augustus ei depromserat. Cumque iuxta morem augusti epistolam ille notarius cum magno gaudio detulisset eamque legisset, in hunc modum verba depromsit: " Veritatem mihi dicito; qualis fuit vir ille qui hanc epistolam indicavit? " Cui notarius: " Confiteor domine, quia dictis tuis oblitus fui, et quid agere nesciebam; quapropter perrexi ad virum Dei Ildericum, eique omnia intimavi.

At ille ilico ecclesiam est ingressus; sed dum paulisper ibidem moraret, ad me est reversus, et omnia que cernis mihi studenter indicavit. " Statim augustus mirari cepit, et principem Adelchisum acclamavit, et in verbis talia promit: " Volueram veraciter agnoscere, quis in hac urbe liberalibus disciplinis super omnes est detitus. " At princeps cepit nominare ceteri sapientes; virum Dei Ildericum omisit. Rex ait: " Numquid non scis Ildericum? " Cui princeps: " Veraciter scio ", sed eum exosum habebat, eo quod non ei adolatoria verba sicuti ceteri exibebat. Quapropter rex omnia suis optimatibus enodavit; ab illo die magnam reverenciam ei videlicet optulerunt. Sed virum Dei nec adversa nec prospera eum urgebant, sed plus plane in ieiuniis et in vigiliis sese cohartabat, in tantum ut in terra positus celestia obsequia auribus auriret atque fidelibus intimaret. Agmina angelorum ante optutum Redemptoris sistebant et in hunc modum laudes in versibus referebant: " O Redemptor mundi et plasmator omnium Christe, penitentes et dolentes suscipe, et qui sunt septi peccatorum pondere. " Cumque vir Dei aures in angelorum dicta innecteret, statim distincius propria manu scripsit, et ex suo ingenio similia accomodavit, quod nos huic ystorie nexi iussimus.

Angelicam Dominus naturam condidit olim, Humanamque simul laudis honore sue.

Cumque Ildericus angelorum dicta aurisset, ilico et ipso huiusmodi verba depromsit:
Hic opifex mundi, verbo qui cuncta creavit,
Ex nichilo finxit omnia nempe simul.

Absque labore labor, cui posse ac scire quod esse,
Cuius opus velle est, ac labor alta quies.

Item angeli:
Laudet eum hinc celum, cuncta et celestia semper,
Luminis angelici castra beata nimis;
Laudet eum tellus omnisque creacio mundi,
Omne genus hominum, reptile, nansque, volans.

Dicant, dicamus: Tibi sit Rex gloria perpes,
Omnia qui retines, iure regisque tuo!

Item Ildericus:
Te decet omnis honor, tibi virtus, gratia, laus sit,
Quem digne metuunt inferus, arva, polus!

Item angeli:
Une ac trine Deus, lux et sapiencia vera,
Regnum immortale tu sine fine tenes!

Item Ildericus:
Tempora tu condens, solus sine tempore regnas;
Vere ut principium, sic tibi finis abest.

Principium et finis, primus, novissimus es tu,
Quem currunt infra tempora, secla, dies.

Cuncta arcens mutas, [et] tu non mutaveris unquam,
Semper eras qui nunc, semper erisque manens;
Quem cherubin seraphin cunctis cum cetibus ethris
Proclamant sanctum concelebrantque, tremunt.

Tu pietas, bonitas, requies, paciencia paxque,
Vita salusque, decus, castus amorque, timor;
Simplicitas prudens es tu, prudencia simplex;
Te recte metuit mundus, adorat, amat.

Item angeli:
Quesumus, ut celis cito des terrestria Christe,
Una ut laudemus te tua membra capud.

Item Ildericus:
Longanimis, verax, fortis, mirabilis, alme,
Terribilis, mitis, suscipe vota precum;
Cunctorum factor tu censor tutor et altor,
Rex regum populo parce tremende tuo!

Confer opem famulis, veniam da, destrue culpas,
Demonas expelle, noxia cuncta fuga!

Angeli:
Duc celis plebem, tuus emit quam cruor, agne,
Denuo quam peperit spiritus atque latex;
Respice propicius gemitum, suspiria, voces
Ad te clamantum, ac miserere pie!

Sancte tua Iesu sic morte tuere redemptos,
Pestifer hos [premat] perimat ne leo sive draco!

Sit tibi cunctipotens benedictio sitque potestas
Secla per inmensa, sit vigor omnis. Amen!


123. Adelchis vero dum castrum Treventensem obsidem caperet, et dum maluisset propriam urbem adirei, a longe conspexit suos contra se properarent. Statim Aionem episcopum vocavit eique dixit: " Sic evenit aliqua inepta re absque iussione omnipotentis Dei? " Sciebat illorum consilio et volebat retribuere malum. Cui episcopus: " Non, set dicit apostolus: "Date locum ire." " Ille princips nequaquam ab eorum aspectibus declinavit, sed ut eorum approximavit, dulcia verba depromsit. At illi salutaverunt eum; set dum paulisper simul ambularent, a generibus nimirum et nepotibus extinctus est. Fuit autem audax et sagacisimus necnon mitissimusque; prefuit Beneventanorum ann. 24 et medium.

Et statim in loco eius Gaideris filius Radelgari, nepos extinti, ordinatus est; et statim eiectus est Cailo et Dauferius, gener illius. Hic eciam principare voluit, cuius cupiditate socerum suum peremit. Hic quoque susceptus est ab Athanasio, episcopo et magistro militum ubi corpus illius volutatus est et cruor tabefactus est, ab illo ergo tempore nequaquam ibidem erba orta est, donec usque nunc nostris quoque temporibus centum anni expleti sunt, et sic erba gignere cepit. Quapropter quantum conicere valemus, omnipotens et misericors Deus delicta illorum que in suo domino gesserunt omisit, atque celestia gaudia participavit.


124. Hiis quoque diebus Landolfus iam fatus presul langore percussus interiit. Videntes autem nepotes sui deposicionem, in unum collati diviserunt inter se sub iureiurando Capuam equa distribuccione, sed sacramentum fraternum non diu extitit inlesum. Cupiditate etenim extorti, filii Pandonis Landenolfum et Atenolfum fratres suos, filios videlicet Landonolfi, dolo ceperunt et custodie indiderunt. Sed ut cepta breviter persequar, Landonolfi filii, iuncti cum filiis Landonis, ad suffragium principis Guaiferii se contulerunt, a quo aliquandiu (et) tutati sunt. Similiter Pandonolfus ad eundem Guaiferium legatos cum chirographis variis misit, sed ab eo minime receptus est, favens supradictis fratribus. Cernens autem predictus vir omnino se destitutum, Gaiderisum principem et Gregorium augustorum baiolum, qui tunc (cum) dicto Guaiferio Nolam ad colloquendum in unum convenerant, ad Beneventum properabant, legatis invitabat, ut quam primum venirent eum ad aiuvandum, et esset illis subditus. Quibus ex diversis sine mora per Caiaciam adventantibus, ab occasum iuxta urbem Capuanam resederunt; princeps Gaiferius e contra ab ortu solis adveniens, amphiteatrum peramplicuit, et vallata est civitas hostibus.

Inter hec Pandonolfus renuit subdere Gaiderisi principi Beneventano, sicut promiserat, renitente maxime Landone filia Landonolfi, cognato eiusdem Gaiderisi. Qua de re et dictus baiolus (et) idem Gaideris alienati sunt ab eo. Mox alii per urbem Capuanam, nonnulli lintris fluvium transmearunt partem ad alteram, Guaiferio principi proprio domino sociati sunt; et recollectis Landenolfo et Atenolfo fratribus vinctis, volentes Pandenolfum subdere Guaiferio principi; set non quiverunt, eo quod nolebat fratueles suos [suos] recipere infra urbem; idcirco a Guaiferio respuebatur. cognoscentes autem supradicti viri versucias Pandenolfi, reversi sunt ad propria; Guaiferius tunc remansit Capuam.


125. Hac quippe tempestate pene omnes Capuani illustres et omnis vulgus cum uxoribus et liberis et omnique suppellectile, urbem egredientes, alii filii Landonis, nonnulli ex eis filii Landenolfi adheserunt, factaque est inter eos valida concertacio et pessima desolacio. Nam Guaiferius princeps hostiliter iuxta murum urbis residens, obsidebat eam; ultra fluvium vero cum Francis Lamberti comitis Landonem constituit. Alio quoque anno superveniens iam fatus ille audax Guaiferius princeps cum Amalfitanis tempore messionis, et obsedit dictam urbem undique, donec inter se fratres sub sacramento pacem inierunt; et sic Guaiferius princeps cum Salernitanis et Amelfitanis propriam adiit urbem.


126. Per idem tempus Athanasius presul Neapolim militum magister preerat, qui, ut premisimus, exulato fratre proprio cum Agarenis pacem iniens ac primum infra portum equoreum et urbis murum collocans, omnem terram Beneventanam necnon Salernitanam et simulque Romanam simul eciam et partem Spoletii dirruentes, cunctaque monasteria, ecclesias, omnesque urbes et oppida, vicos montesque collesque insulasque depredarunt. A quibus eciam sanctissimi Benedicti cenobia decentissima, toto orbe veneranda, et sancti Vincencii martiris monasterium igne exustum est, aliaque innumerabilia exusta sunt. Set dum creberrime hac illacque Agareni pergerent omniaque denudarent, et maxime Salernitanorum tellus attererent atque demolirent, habitandi locum sibimet elegerunt, ubi Cetara dicitur, non procul a Salernitana civitate, et undique ut diximus prefatam urbem affligebant, in tantum ut altrinsecus inter se fedus inirent, Agareni silicet et Salernitani.

Sed Salernitani non probum consilium inierunt; clam armis tulerunt, et ubi Agareni sine excitacione degebant, audaciter animo properarunt, quatenus prophanos potenter acterrerent. Sed iustus iudex Dominus minime christiani victoriam tribuit, eo quod obliviscerent iusiurandum quod Agareni iuraverant. Nam Agareni protinus sedulam ubi indita erat: " Sanctissimam et inseparabilem Trinitatem " , lancea nexerunt, et in hunc modum promserunt: " O Iesu Marie filius, in hoc cognoscimus veraciter, si celum terramque regis et dominus tocius creature, si isti periuri potenter prosternis. " Et continuo quamvis exigui illis obviam exierunt bellumque inchoaverunt. Sed ilico Salernitani terga dederunt, et partim percussi in mare se necaverunt, partimque gladio ceciderunt; reliqui, quamvis confusi, per devia silvasque propria adierunt. Ibi magna pars Salernitanorum interiit; putantes reccius facere, corruerunt in pessimum.

Qua occassione, ut diximus, Agareni agmen uno coacti, stirpitus aforis cuncta demolierunt, in tantum ut Salernitani pocius mortem quam vitam sumerunt. Nam aforis civitatis menia quis egredi valebat? Et si quis temerarius propter necessitatem aforis menie properabat, statim Agareni eum videlicet devilitabant. Factum est quadam die, ut Salernitani non pauci adolescentuli in unum se congregarent, atque ex sua urbe exilirent, forsitan, fruges aliqua repperirent sibimet refocilarent. Sed dum non procul ab urbe properarent, et mala ceteraque alia poma gustarent, et altrinsecus onustarent, tandem adierunt locum, ubi Agareni degebant; ex improvisu Salernitani cum magno strepitu Deum in suffragium invocarent, et super Agarenos irruerunt, eosque fortiter debellarunt, adeo ut ne unus evaderet; et sic cum magno tripudio Salernum remearunt, suppellectilem multaque spolia secum gestantes. Ab illo ergo die vires christiani sumunt et multos ex eis peremerunt.


127. Ut retro reddeam, quod ipse sepedictus princeps Guaiferius gessit mirabiliter, loco proprio inseram. Dum idem princeps Salernum Capuamque, simulque eciam diversis castellis, civitatibus preesset, et presidium undique illi adiret, factum est, una die non exiguo tritico a Capuana urbe Salernum suis famulis cum plausta transvectarent. Sed ut cognitum Neapolitanis fuisset, repente ex sua urbe prosiliunt, quatenus triticum Neapolim nimirum veerent. Sed ut comperit audax ille Longobardorum princeps Guaiferius, ilico ex sua urbe cum paucis, silicet 18 egressus est, agiliter illuc est profectus. Sed dum a longe cernerent Neapolitani Salernitanos, ceperunt inter se promerent: " Legati sunt isti. "

Sed dum eis approximassent, continuo ille princeps Guaiferius suo filio Guaimario talia verba depromsit: " Vide fili; ubi ego super Neapolitanos irruo, statim ex adverso forti yctu percutite. "

Et protinus galea ex suo capite exuivit, et magna vox emisit: " Ego sum, inquid, Guaiferius! " Et continuo super eos irruit ultimaque cede eos vastabit, adeo ut exigui ex eis evaderent, qui fuerunt firmiter ducentos, aliquanti comprehensi. Sed dum unum adolessentulum inter eos comprehendissent, ille adolescens veniam postulabat; at princeps cuidam suo fideli verba depromsit, ut cicius eum de hac instabili luce extinguere. Statim cum ingenti virtute per medium celebro mucrone percussit, ita ut pars capitis dextro, parte levo humero superiaceret, et iam exanimatum corruit miserabile corpus; et sic magno tripudio Salernum regressus est.


128. Circa hec tempora Guaiferius sepedictus princeps monachus effectus est, languore depresus gravi. Quapropter cenobium beati Benedicti anxiabiliter pergere cupiit, ut ibidem vitam finiret; et statim per marinum iter Neapolim est profectus. Sed ut cognitum fuisset Dauferii sui nepotis cum ceteris suis sociis, qui iam prolixa tempora inibi exiliati degebant, statim magno ululatu flereque ceperunt. At princeps huiusmodi illis verba predixit:
" Nequaquam gaudete, quia minime Salernum revertimini, quia Guaimarium filium meum illuc preest. " Sed ut cenobium predictum properare satageret, in itinere diem clausit extremum. Et quia incursione Agarenorum corpus illius ad cenobium Benedicti patris ferri non valuit, Teanensi in castro eius ecclesia humatum est.

Per idem tempus Beneventani una cum suo principe predicto Gaiderisi foras deambulabant; set dum devenissent locum ubi extinctum fuerat memoratus princeps Adelchisi, statim unum clericum, Ercempertum nomine, talia verba exorsus est: " In hoc loco ille nefandissimus princeps non paucis plagis extincximus. " Ilico ulcio divina eum percussit; mox ipso Gaideris famulis suis precepit, ut brachia illius absciderent; quo facto, prolixa tempora miserabiliter vixit.


129. Eodem namque tempore suasus iamfatus Gaideris, a Landone cognato suo alienatus, Pandonolfo sociatus, filiamque ipsius suo tradidit filio; sed in proximo ab… eiusque loco Radelchis, filius Adelchisi, princeps est constitutus. Qui tribus vix annis imperans, a Beneventanis eiectus, et Aio, frater eius, loco illius subrogatus est. Gaideris vero Francis traditus in custodia, fuga lapsus pervenit urbem Barensem, quo morabantur Greci; a quibus missus est urbem regiam Basilio pio augusto, a quo honoratus ditatusque donis imperialibus, Oeream urbem accepit ad convibendum. Inter hec Agareni totam supradictam terram crudeliter laniabant, ita ut desolata terra cultoribus, vestibus vebribusque repleta fatiscat.


130. Tunc agmina Agarenorum in unum congregata, funditus, ut diximus, omnia denudabant, atque prius in Agropolim morarunt, deinde per iuga moncium degebant omniaque demoliebant. Hiis diebus Athanasius presul, de quo premisimus, missi apocrisariis Siciliam, Agarenis ad radicem montis Vesubii residentibus Suchamum regem exposcit, illis veniens prefecit. Sed iusto Dei iudicio primo omnium super eum insurgens, cepit Neapolim graviter affligere et devorare omnia exterius ac puellas, equos et arma vi expetere. Hac turbine exactus, et ut apostolicum anathema, quo erat innodatus, a se et urbe sua expelleret, Guaimarium principem cum omni suo exercitu validissimo, Salernitanos silicet, Cumsinos, necnon Capuanos seu eciam ceteraque castra in adiutorium advocavit, et Sarracenos ab eodem loco vi repulit. Hoc facto non post multo predictus presul a Guaimario principe, qui eum ab oppressione Agarenorum eripuerat, alienatus est. Agareni namque in unum sunt coacti et Garelianum properarunt, et ibidem prolixa tempora nimirum morarunt, et undique Capuam, Beneventum, Salernum, Neapolim affligebant. Set Athanasius ad solitam vergens fallacia, cum Agarenis pacem iniens, et Salernitanorum tellus una cum illis fortiter affligebat.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03