Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (181-183)

181. Cum talia vero peracta fuissent, Marinus, qui preerat illo in tempore Neapolitanis, et Mansone, patricius Amalfitanorum, Salernum cum non paucis venerunt, atque Landulfum nitebantur adiuvarent, quatenus principatum ipse firmiter optinere. Sed non valet suffragium humanum, ubi non adest divinum. Ille Neapolitanorum patricius Marinus, oblitus beneficiorum tantorum quod in eum princeps Gisulfus impenderat, oblitus eciam iusiurandum quod iuraverat, cum omni conamine suisque hominibus omnimodis eum videlicet adiuvabat. Facta est autem magna tribulacio omnibus qui eum diligebant, maxime sacerdotibus et clericis, necnon et viduis, quod Gisulfus princeps alere solitus erat. Sed dum omnis populus comperisset, ut ipse cum sua uxore adhuc viveret, licet non in patulo, et tamen clam exinde suspiria traheret, et deintus fortiter de illusione que facta fuerat fremebat, facta est non minima dissensio inter germanos pro principale ambicione. Indulfus iniquissimo suo patri promebat: " Numquid non mihi iam nuper cum tuis natis iurasti, quatenus me principem sublimaret? " At eius pater in extasi denique erat, et quid ageret penitus ignorabat. Ipse vero Indulfus quicquid habere poterat, clam illud dabat, et sacramenta recipiebat; idipsum Landolfum omni nisu exinde satagebat, et predictum Marinum arcius exflagitabat, ut cum omnimodis adiuvaret ad optinendum principalem honorem.

Dum vero utrique omni nisu decertarent, consilium inierunt, quatenus Indolfum comprehenderent et clam illum Amelfim dirigerent; quod sine mora talia fecerunt. Sed dum ipse Indolfum Amelfim fuisset missus, statim omnis Salernitanus populus illi crudelissimo iuniori Landolfo iurarunt. Sed dum aliquot dies ipse Indulfus Amelfim degeret, iterum Salernum [venit] per iussionem amborum nequissimorum rediit. Cum vero Salernum reversus fuisset, cepit iterum plurimorum dona largire, (cum) eis consilium iniret, quatenus per castella se communirent, et Pandulfi iuris se nimirum traderent… " Quia meus genitor una cum crudelissimo meo germano lumine vos privare! "

Illi vero erant ex genere iam fati benignissimi principis. Statim per castella se communerunt; nam Domini super illos dicta veniebant, qui dixit: " Omnis plantacio que non plantavit pater meus celestis eradicabitur. " Et alibi: " Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur. " Illi nefandissimi plantati erant a Deo, plantati fuerant ad bonum, non ad malum. Illi vero contra suum dominum surrexerunt iusto Dei iudicio, ut filius adversus patrem et frater adversus frater consurgerent atque simul omnes deperirent.


181*. Riso iam dictus et Romoalt penitudine moti, et licet non in patulo, et tamen clam suspiria trahebant, et quibus se credere poterat, huiusmodi verba eorum promebant: " Melius nobis fuerat, si nati non fuissemus, quando piissimum dominum nostrum tradidimus una cum sua coniuge! " Et inter dicta verba eiulabant et doliter flebant; pro qua re nescimus, utrum ipse iam dictus Landulfus una cum suis filiis promissiones quas illis promiserant non adimplerunt, aut de thesauro exiguo dederunt illis. Quapropter per iussionem illorum nequissimorum Amalfim perrexerunt, et ante optutum mitissimi principis venerunt eiusque coniugi, et multum illic pariter fleverunt et illi principi eiusque coniugi arte qua poterant promissiones fecerunt, quatenus, si valerent, in proximo ad dignitatem pristinam illos facerent remearent, tantum illis tribuerent veniam. Quid plura? Fleverunt et inter se sacramenta dederunt. Ab illo die studenter omnimodis Riso et Romualt exinde decertarunt.


182. Dum principi Pandulfo ab illis nobilibus qui per castella manebant nunciatum fuisset, quatenus cum suis veniret, et una cum ipsis urbem Salernitanam expugnarent, magno gaudio est repletus, et sine mora Salernum venit. Ilico Indolfus exiit oviam ei et Consem ab eo exposcit. Sed dum a predicto principe (responsum) ei fuit, ut minime talia facere valeret, ab optutu illius cum mesticia exiit Salernumque rediit, et omnimodis nitebatur, quatenus Salernum remearet. Sed nil ei profuit; nam a suis comprehensus est, atque per iussionem iamdicti Pandulfi… est delata.


183. Princeps idem Pandulfus cum suis et cum Salernitanis, qui per castella manebant omnisque oppida qui sub iure Salernitane civitatis fuerant, ipsam civitatem expugnabant, et quicquid repperiri poterant, depredabant atque funditus demoliebant; at deintus, non licet omnes, tamen fortiter resistebant. Ipseque Amelfitanorum patricius una cum suis deintus palacium cum ambobus nequissimis manebat, atque Amelfitani per istius civitatis meniam pergebant, omnesque turres ipsi possidebant, quia ipsi nefandissimi minime iam Salernitanis credebant.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03