Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (31-40)

31. Ipse de quo prediximus Karolus cum iam per evolutismultis quippe temporibus regnasset, Pipino suo filio regnumtradidit, presentisque vite relinquens gloriam atque potestatem terrenam, ad beatum Benedictum devotus cum aliquantis suis advenit fidelibus,seseque eidem Dei contulit confessori, utque in spirituali habitu forespondens permansurum; et ibidem perfectus est monachus et in quo etsancta finire vitam iure profexus est iurando. Igitur dum venissetmonasterium quod prediximus, qui est situm in Casinum castrum, cum omni humilitate abbati qui tempore illo ipsius ecclesiepreerat, se subdedit, atque cum omni mansuetudine seperrimemonachis exibebat obsequium. Quid multa referam? Qui ante purpuratus contestisque ex auro gemmisque bestibus indueresolitus erat, post vili tectus tegmine pauper ipse pauperibusministrabat, et iusta dicta apostoli qui ait, non tantum coramDeo sed coram omnibus hominibus caritatem servarent, sic idemnon tantum Deo exibebat servicium speciale, sed et membra eius,id est monachis eius, sedulum cum omni humilitate sine querelaexibebat obsequium.


32. Libet sane me (de) eiusdem Karoli humilitate pauca huicistorie inserere, ut poscit liquidius agnosci, quam humilis iste vir fueritquanteque innocencie (et) sanctitatis. Dum denique abbas, qui temporeipsum monasterium ut diximus preerat, cuius nomen memorienon retinemus, eumque exprobans, sicuti mox est abbatibus, utper exprobacione, que monachis aforis inferunt, deintus quidanimo gerat cognoscere valeat, sic idem abbas in multis argumentisdura ei loquendo, irascendo, minando pertemptabat. Sedille nimirum omnia tolerabat. Quid multa referam? Paucasoviculas ei ad pascendum cure commisit. Ad ille cum omni utdiximus humilitate sui abbati voluptati optemperans, omnimodissese respondit esse facturus. Cumque ad pastum per multos diesportaret ac reduceret, una denique die in latronem incidit. Sedcum super eum iruissed, ille nequaquam est ei superbe locutus, adiciens: " Fac quippe quod vis; tantum ne oviculas tollas; demeis plane indumentis quid velis accipe. " At ille nimirum fundituseum expoliavit. Cumque sese nudatum cerneret, parvipendensquod tegumentum femoris perdidisset, et non valens ferreverecundia, celeriter super eum irruit, eumque in terram protinusprostravit, tantum quippe tegumentum femoralium vim abeodem abstulit, reliqua illi reliquid, addens hoc: " Non proptervirestuas sed propter Dei omnipotentis eiusque confessoriBenedicti talia tibi committo. " Dum vero nudus veniret monasterium, fratres ocius ad eum cucurrerunt atque percontarieum vehementer ceperunt de re que acciderat. Ipse quippe queacciderat pandens ordinem rei, ipsi nempe ilico curaveruntnunciare abbati. Ipse abbas cum res inusitata audisset, statimad eum venit, eumque vehementer increpavit, qualiter, ut iamdiximus, deintus mores eius cognoscere valeret. Sed ille nil aliudnisi se peccasse respondebat. Quod dum abbas talia cerneret,eumque precipua vestimenta nimirum induere fecit.


33. Et alia nempe die rursum precipiens, ut solita obedienciailico perageret, sed ille statim claustra relinquens, oviculas adpastum deduxit. Dum vero ad oram qua solitus erat nitebaturquippe revertere, unam ex ovibus valide claudicabat pede; quodille dum cognoscens talia, ut ad monasterii claustra solita oraveniret nequiret, eam super umero proprio longius deportavit; cumque longo itinere eam deferisset, coinquinatus nempe estluccio eius. Ad hec ipse taliter fertur dedisse responsum: " Nonpropter te hec quippe pacior, sed propter Dei iussaque mei abbatimeique peccatis merentibus talia perago; nam propter te nondico proprio humero portare, sed eciam despectui aberet velleretuo contingere. " Quid multa dicam? Usque cenobii claustra eamplane perduxit. Sed dum fratres monasterii talia cerneret, cumingenti cursus idipsum nunciare studuerunt abbati; quod illenimirum celeri cursu ad eum venit et in verbis talia promit;" Dic mihi, inquid, Karole frater, pro qua re solita hora hucnequisti venire? " At ille: " Unam ex oviculis minime valebatgradere; proinde, mi pater, solita hora huc properare nequivit. "

Cumque abbas crebrissime eum temptaret et ex omni parte sesuperatum cerneret, aliquantis e suis monachis fratribus sociavit,atque simul cum eis sermocinabat de tante humilitatis tantequetemptacionis, quod ille, qui dudum fuerat rex, tolerabat. Namdecreverunt, ut omnimodo in iam dicta obediencia minime iret, tantum ibidem excolere ortus. Ecce quante humilitatis vir iste fuit, qui cum fuisset precelsus rex, oves ei commisse pascebat! Et quidmulta dicam? Uni homunculi se ad spoliandum tradidit. Quodnos non pro alia re huic historie inseruimus, nisi ut nunc monachiradix omnium bonorum humilitatem habeat, atque cum omninisu et alacritate unusquisque obediencia inter se plane peragant, et iussa abbati quasi Dei metuant, et crebrissime sane Karoliobedienciam ante oculos ducant. Nam sicut radix omnium malorumsuperbia est, sic nimirum omnium bonorum radix comprobaturesse humilitas.


34. Denuo de eiusdem Karoli humilitate dicere cupio. Ipseiam dictus, ut nuper diximus, dum ab eo eiusque exercitus mensisunius die Martis capta esset Papiam, Romam venit, ibidemintroybit, et ab Adriano papa in capite eius, ut retro redeam,preciosam imposita est coronam. Ipso denique tempore imperatorqui preerat, eidem Karoli huiusmodi epistola misit:
"Imperator augustus patricio Karolo salutes. Scias quia dirigotibi aureos centum milia; rursum si ad me veneris, do tibi millemilia et totam ex topacion coronam, insuper et sex milia miliariade terra Asie, quin eciam et super omnes patricios meos tecollocabo; legionem Vulgarorum unam, et Persarum alteram, Armeniarumque terciam; qui eiciant Normannos de Europasubiciantque tibi Asie regna omnia. Vale mi prime consul."

Item epistola qui est transmissa ad imperatorem:
"Augusto imperatori Karolus. Grates referimus multas vobisde tot muneribus, quod mihi promisisti, sed honorem nullummihi fecisti, quando consulem me scripsisti; quoniam licet honoremet terram habeas maiorem centupliciter, quia tantum estAsya quantum Europa et Africa, tamen capud mundi Roma est,quam teneo. De meo autem adventu sciatis, quoniam ad vos nonveniam, nisi quando resurgant mortui; quia scio Romanorum regnum esse sicuti fuit, meis vero temporibus volo, si placet Deo, ut existat. Valete; et scias, quoniam dirigo tibi centumcanes. "

Quod nos huic historie proinde inseruimus, ut per omnia eiushumilitaie nimirum hostenderemus. Numquid non poterat illumvocitare, sicuti ipse imperator proposuit ipsum? Sed humilitasut diximus, qui est omnium bonorum radix, est secutus; adoptimum namque fructum pervenit ad finem.


35. Igitur cum in predicto monasterio aliquod tempore perdurasset,iam longeva etate, divina vocante potencia, placitamorte quievit, atque ibidem digno tumulo est humatus. Iterumad ystorie retexendum ordinem redeamus.


36. Igitur Paulus, de quo superius mencionem fecimus, cumfunus vidisset principis Arichis eiusque prolis, presenti viterelinquens glorium, ad beati Benedicti pergens nimirum cenobiumibidem sancte religionis indutus est habitu, atque spoponditusque ad sue vite exitum omnimodis ibidem esse mansurus.

Dum vero aliquod dies percurrentibus illuc moraret tante (in)innocencie tanteque humilitati, simulque silencium deferebatultra humanum usus. Sed dum ab abate simulque et a fratribusde tali re coerceretur, ut non esset bonum immoderato silencio,et secundum dicta sanctorum patrum valde nimirum videturesse contrarium, ipse vero, ud erat sagax prorsus atque strenuissimus,deliquisset se respondebat; et iterum aiebat: " Inanis verbamulta quippe iam olim nimirum locutus sum; iustum est, utnunc a (licita) nimirum me subtraham, dicente quippe papaGregorio: " Qui non commisit illicita, licita utatur; et qui commisitillicita, a licita subtrahat (se). " Proinde, mi pater, a licitanimirum, quem mihi precipis, me subtrahere cupio. " Ad hec ipseabbas: " Sufficiant nimirum, quem pater noster beatus Benedictusin sua regula edidit. " Ipse vero ut talia audiens, a nexu quose districtius ligaverat solvit, atque nempe regulariter cum ceteribusfratribus quiescebat.


37. Set dum valde fuisset nempe oratus a patre ipsiusmonasterii simulque quippe et a fratribus, ut predictam regulam,quicquid obscurius invenire ibidem, in patulo proderet, ipse veroobedienter omnimodis sese talia nimirum adimplere respondit, atque quicquid obscurius ibidem repperire potuit, mirabilirelacione in patulo protulit, codicemque illum " super regulam "appellari precepit. Scripsit autem et nonnulla alia opusculasermone nimirum luculento. Cumque diu illic in sanctu converacionemoraret, ium etate maturus huius vite cursus explevit, atqueinibi predicto monasterio, de quo iam supra diximus, quiAquinensium finibus scitum est, ubi ipse beatus Benedictus decubuit, digno tumulo est humatus; atque super eius tumulumpartim que in hoc mundo gessit, partim de eius prudenciis, quovetemporibus perdurasset, sacris licteris exaratum invenimus. Fuitvir per omnia sagax divineque legis dissertus et aprime liberalibusdisciplinis imbutus, et patriarchii Aquilege civitati fuitdyaconus; in tantum ut ipsum palacium quod princeps ut dudumdiximus Arichis strucxit in memorata Salernitana urbe, undiqueipsum versibus illustravit. Set quia fuerunt sequestrati et propterlongo tempore sunt vetustati, numerare legereque illos nequivimus.

Nam si in unam quippe paginam fuissent nexi, comparareillos profecto potuissemus Maroni volumina nimirum Catonique, sive profecto de aliis sophistis.

Interim nunc generalis historie revertamur ad tramitem, et omnimodisde regibus obmictamus retexere. Tantum (de) principibus quifuerunt in nostris videlicet partibus, partim que in hoc mundogesserunt, partim de eorum audaciis, quove temporibus perdurarunt, huic compendioso subder annecto sermoni. Hac deniquetempestate iam fatus Rodepertus, cum iam per evolutis aliquodannis Salernitanam sedem ressisset, longeva etate huius vite cursusexplevit.


38. Defunto ut diximus Grimoalt, Idelrici filius Grimoalt, quem lingua Todesca, quod olim Longobardi loquebantur, Stoleseyz fuit appellatus, quod nos in nostro eloquio " qui anteobtutibus principis seu regibus milites hic inde sedendo perordinat "possumus vocitare, in principali dignitate est elevatus.Cum vero ad principalem, ut diximus, pervenisset fastigium, nonsicut antecessores eius, principibus nimirum, se gerebat, setelacione atque avaricie simulque et discordia inter Langobardifortiter inferebat, et de mendaciosa eloquia per omnia cunctiscernentibus se ostendebat; unde seperrime principibus seu regibussive prelatis aliis de hac re solet nimirum eveniret exindeclades. Per idem tempus Francorum exercitu Beneventani finibusadiit, et quicquid repperiri potuit incendiis rapinisque demolitisunt. Ut talia Grimoalt audiens, excitare cepit, quatinus nempecastra eorum expiare valeret. Unus e Beneventanis in huncmodum principi est effatus: " Si domini mei prorsus comparet,ego illuc pergo et omnia castra illorum illustro. " Erat deniqueille audaxque nobilissimo viro, cui princeps ilico: " Stabulummeum perge, et qualem volueris quippe equum exinde tolle. "At ille nimirum concite stabulum properavit; set antequam patefieretfores illius, baculum quem in manu gestabat liminaremnempe percussit. Equi vero perterriti, set tamen qui prius caputlevavit comprehendi iussit; atque ipse equo ascenso per debiasilvasque tandem Francorum properavit. Qui cum explorassetomnia castra eorum, sine mora ad dominum suum est reversus.

Cumque in patulo omnibus assistentibus clam principi omniaque vidisset panderet, ipse princes talia verba depromit: " Validusneest, super quem equitasti equum? " Ipse nempe ei protinusmanus ostendit; habebat denique eas obduratas propter equiviriutem. At princeps: " Sit tibi concessum. " At ille protinus eumpronus adoravit, cumque talia assistentibus cerneret unus ex his, qui cum ipso qui Francorum falanx exploraverat iam nuperconsiliaverat, quatenus ipsum principem vita privaret, putantes, quod ipsum consilium principi panderet, voce emisit magna inquid:
"Melius vestre dignitati illud intimabo quam iste! " Ad hecprinceps: " Dic! " At ille nimirum parvipendens de re que promiserat,dixit: " Putavi, mi princeps, de alia re cum ipse fuissetlocutus; proinde talia quippe depromi verba. " Cui princeps talitercum ira exorsus est verba: " Si ilico coram meis sistentibus queclam nuper gessisti in patulo non prodideris, sine mora te punirefaciam! " At ille cuncta que clam dudum gesserat, pandensordinem rei, quomodo cum illo de (quo) supra diximus consiliaverat,ut ipsum principem privaret vita. Statim ipse princepsfamulis suis precipiens, quatenus sine mora ipsum qui hecdixerat, ut fertur, de hac luce extinguerent. Quod mox nimirumque eorum preceptum est quamvis cum severitate, adimplerestuduerunt. Quo facto, idem princeps ascito virum illum quifalanx exploraverat Francorum, eique dixit, ut unum ex duobuseligeret, aut amissione amborum oculis aut esset privatus manibus.

Quod ille ut domum rediit, a tergo manibus districcius seligari precipiens; set dum una die simulque unaque nox taliasustinuisset et nec manus ad os duceret nec suum corpus undiquemuniri posse conspiceret, necnon et ad secessum mundiciamquippe minime exibere valeret, se nimirum iussit absolvi. Deindeex omni denique parte sibi oculos tegere dixit. Dum vero oculosligatos una die unaque nox haberet, et manis ad os ducerettotumque muniret corpus valeret, ammissio duorum oculorumelegit. Et inter hec verba que diximus affatim exflagitabat pontifices, idipsum optimates, forsitan ipsum principem veniam eitribueret, et nullo modo veniam impletrare apud eum valeret.

Tercia denique die statim famulos suos princeps idem misiteumque luce privavit.


39. Dum tam crudelis tamque tirannus necnon et abitusBeneventanis cernerent, nimirum de morte eius cogitare ceperunt, sed omnimodis nequibant in eum profecto insurgere propterrixam, quod ipse princeps inter eos inferebant. Cum hec agerentur,ipse sepedictus princeps per universis [dictis] suis civitatibusnecnon et provinciis suos missos mittens, quatenus sine moraomnis suus exercitus copiam adunaret in unum. Quo facto,eminenciores illorum ad se fecit ascire; sed dum essent congregatiin unum, ipse denique princeps taliter prorupit nimirum invoce: " Eya consanguinei necnon et ex meis stegmatibus, simulque meique proceres cunctisque meis fidelibus, pariteriniamus consilium, qualiter ex nostris finibus superba gensprotinus evellamus. Cupiunt denique a nostra parte censumoptinere, quod nuper soliti erant accipere. Quid exinde vobiscomparet, mox nostre eminencie intimate. " Cui pro cunctisquidam Maio castaldeus talitir verba depromisit: " Auro argentoque, mi princeps, satis apud nos nempe redundat; si vestrediccioni comparet, exiguam partem et exinde demus, et nostramterram inlesam quippe optineamus. " E contrario ab uno ex hiisastantibus, cui nomen Rampho fuit, qui preerat ipso temporeCumpsinis, est ei responsum: " Talia minime, domine mi, peragamus; meliusque multo est pugnando mori quam hic infeliciusviveret. Numquid non plane, mi princeps, legisti, quomodopropriis edibus patres nostri liquerunt propter vectigalia, queGuandalis ab eis exposcebant? "


40. Hiis auditis, princeps confusionem ferre non balens,contra eosdem Francos decrevit facere municionem, et cummagno exercitu (exiit) obvia eis. Quem cum cognovissent Francorum exercitu, omnes ad bellum sunt [sunt] preparati.Qui priusquam Grimoalt bello cum eis iniret, a quatuor videlicetpartibus tubas insonare precepit; moxque super eos audacter irruit; Deo.previo ultima cede eos prostravit, ceteros fugam compulitire. Cumque utreque acie procul prorsus sequestrarentur, unuse Francis audacior ceteris nominative castaldeus adclamansRampho, ut pariter cum eo singulare certamen iniret. Ille uterat magnanimis, audacter exiit obviam ei, set dum se in unumadiungeret, ilico super eum ipse Gallus irruit atque cum omninisu nitebatur illum vita privaret. Set Rampho eius yctu fortiterresistebat, atque super eum venit, et cicius de hac luce eum nimirumextincxit. Quo comperto Galli obisse validissimum illorumsodalem, confusionem ferre non valentes, clam telum Ramphonilateri mictere iusserunt. Cum talia quippe quidam Sclabus iussaperficeret, ipse Rampho ibidem diem clausit extremum. Ut mortemillius comperit Grimoalt, lucxit eum magna mesticia, etqui ante ilarior erat, postmodum quippe inmensas lacrimaseffundebat; et cum magno eiulatu tociusque exercitus perturbatuGrimoalt Rampholji corpus elevans, eumque Beneventumperduxit, atque digno in loco eum tumulari precepit.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03