Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (91-100)

91. Igitur Sikenolfus confirmato denuo principatu, cum suis silicet exultabat atque seperrime eis dona tribuebat. Factum est, ut una die ex more in sellam ad secessum resideret, ante optutumque eius Muti Dauferii filius Guaiferii staret, et in hunc videlicet modum principi verba promsisset: "Talem minime locum invenit homo, qualem ad secessum, suum dominum occidendum. " Ut talia princeps Sikenolfus audisset, nimis quippe exterruit, atque sine mora lancea mire magnitudinis comere iussit. Die vero altera finxit se Sikenolfus ad sellam quasi ex more resideret, atque Guaiferium iam factus illuc iussit nimirum accersire. Dum eius optutum Guaiferius adisset, mox taliter ei princeps Sikenolfus allocutus est verbis: " Tu heri mihi dixisti, ut non esset locum aptum nisi ad secessum principem occidendum; et ego nunc dico - acutam lanceam ei demostrans – minime repperit locum in dolo suum inimicum occidendum quam eum in secreto vocatum. " Hec autem auribus auriente, Guaiferius mox valde pertimuit, atque in hunc modum promsit tunc talia dicta: " Scit Deus, mi princeps, non in dolo talia promsi, sed pro affectu mei domini principis natia nimirum gessi. " Ipse princeps Sikenolfus huiusmodi verba depromsit: " Conicio, quia meis ac tuis moribus non convenitur; vade et in alia terra nimirum morare, atque iuxta tuum morem dominum quere, quia me post hec seniorem mimime habebis. "


92. Dum Guaiferius talia auribus aurisset, mox eum opprimit meror, atque sine dilacione Neapolim properavit, iam uxore defuncta; defuncta, ut diximus, non propria morte. Nam cum fuisset a quodam Guaiferii intimatum, ut sua uxore ab alieno viro esset strupata, statim ille ut erat audax, evaginato gladio eam videlicet protinus de hac luce extincxit. Cum vero Guaiferius Neapolim moraret, Sergio qui tunc magister milicie preerat, et alimenta tegumentasque plurima exibebat. Factum est autem eo tempore, ut princeps Sikenolfus cum non paucis suis fidelibus ludus causa seu arte venacionis in predium deveniret, ubi Cervaricia dicitur. Sed dum hac illacque, ut mox est, alternatim discurrerent, ingentem singlarem repperiunt. Dum vero omnes satagerent, qualiter ipsum extingueret, princeps Sikenolfus omnes anticipat, eumque forti yctu percussit atque in terram videlicet protinus mortuum stravit. Sed dum paulisper cum ipsum aprum satageret, mox eum frebis invasit, acrique cepit ardore fatigari, atque omnes illius artus depressit. Mox tuba nisu quo valuit nimirum insonuit. Sed dum insolita vox tube suis optimatibus audissent, illico omnes ad eum currerunt. Ille vero (que) acciderat pandens ordinem rei, statimque quamvis cum merore Salernum reddiit. Cum vero fuissent Salernum ingressi, cunctos suos optimates agregari iussit in unum. Sed dum simul sunt congregati, ipse princeps tunc promsit talia dicta: Eia mei fideles meosque consanguneos, pariter iniamus consilium, qualiter per omnia meum infantulum Siconem [per omnia] fiat vobis commendatum." At illi una voce dixerunt: " Sicut per omnia fuimus genitori fideles, sic nimirum sumus demum fili eiusque proles. " Hec autem dicentes, immensas lacrimas invicem effundebant.

At princeps dextera sui filii Siconi tenens, cuidam Petri, qui eum ex sacra fonte susceperat, tradidit; crux denique in alia manu tenens, dixitque: " Crux ista erit testis inter me et te hodie; intueatur Dominus et iudicet inter nos, si post meum obitum afflixerit filium meum et si introduxerit alium super eum seniorem; nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui presens respicit. " Sed dum diu, ut fati sumus, extuaretur febribus, de hac luce extinctus est.

Sue coniugi Idte non parvus merore reliquia; tenuitque principatum Salernitanum annos [plurimis] decem et aliquod mensibus. Fuit autem corpore prevalidus, statura procerus, et multa per singulos homines largitus est dona.


93. Dum vero princeps Sikenolfus obisset, Petrus namque puerum regebat, et Salernitanis et omnimodis optemperabat.

Per idem tempus Salernitani cum Beneventanis alternatim inter se pacem iniunt, atque Petrus, qui puerum regebat, multitudinem hostium congregans, una cum Adelchisum principe Beneventanum Varim cum magna virtute perveniunt, quatenus Agarenorum gentem videlicet debellarent. Cum talia Agareni qui Varim morabant comperissent, repente cum grandi strepitu eorum obviam exierunt, et sine mora bellum cum eis nimirum inchoaverunt. Sed cum Langobardis totis viribus diu cum eis pugnassent, tandem Agareni terga dederunt. Set dum omnimodis Langobardi decertarunt, ut eos ultima cede quippe vastarent, subito cuneus validus alius Agarenorum ex adverso cum ingenti virtute super Langobardos irruit. Sed dum Langobardi iam fexi essent, et omnimodis illorum impetum sustinere nequirent, statim in fugam omnes conversi sunt, plurimis ex eis interempti et non pauci sauciati; postremum quamvis confusi, sine effectu propria redeunt. Agareni quippe omnes simul sunt denuo congregati, et protinus per Beneventanas Salernitanasque fines peragrant; quicquid repperiri poterant, ad instar plurimarum locustarum demoliunt, multosque homines necant, uxores liberosque eorum duxerunt captivi, vix paucis evadentibus, qui per tutissima castra et iuga moncium fugerunt. Tandem Agareni suas fines repedant, spalla multa secum gestantes.


94. Set dum talia patrata fuissent, quosdam adolatores iam fati Petri promebat, ut principalem honorem ipse arriperet, atque in illius nomine annales nimirum scriberet. Ille vero diu exinde eorum minime optemperavit, tandem voluntati eorum assensum dedit, et particeps factus est tante dignitatis. Sed cum talia repperissent Petrus filius Ademarius, idipsum et ille omnimodis satagebat exinde, quatenus ad tante sublimitatis fastigium pervenire. Quid multa dicam? Cum patri suo fuisset cognitum, ille qui ei minas indignacionesque eum obiurgare debuerat propter huiusmodi ambicionem, que iureiurando pollicitus fuerat oblitus est, eumque socium in principatum honorem assivit. Sed Sikenolfi filius Sicone eorum deterior erat, et nullum honorem ei videlicet exibebant; quapropter consilium inter se iniunt, quatenus eum de hac urbe omnimodis exturbarent. Sic idem Petrus promissiones quas Sikenolfum promiserat, funditus eas, oblitus fuerat, et quod ei iusiurandum iuraverat; atque ipsum puerum Sico ad se ascivit, et ei huiusmodi verba depromsit:
" Volueramus te Ytalie regi Lodoguici cum honore nimirum mictere, quatenus ibidem astucia mundi huius didiceres. " Cui ille: " In potestate vestra sum; quod vestris oculis comparet, facito. " Hoc autem faciebat, ut suum filium Ademarium optinere valeret solum Salernitanum principatum. Dum vero Lodoguico rege cum plurima opes ipso Sico transmissus fuisset, eum libenter suscepit, moratusque est apud eum aliquos annos. Sed dum adolescens factus fuisset, ei ex more ipse iam dictus rex arma donavit, atque cum honore eum Salernum misit. Cum namque Capuam cum suis subditis venisset, a cunctis terre illius hominibus dilectus est valde, eo quod esset adolescens, florida etate gerentes, micantibusque oculis, procerusque valde; et, ut diximus, ab omnibus diligebatur, sed maxime a Landone tunc comite simulque et a suo germano Landolfo episcopo nimium diligebatur affectu. Sed dum aliquos dies ibi degeret, atque cum iuvenibus terre illius creberrime exercitaret, ille vero tante fortitudinis erat, ut virga que in manu gestabat, anphitheatrum, quod olim ibidem constructum fuerit et est mire altitudinis necnon et forti pulcritudinis, exuperaret. Dum patri filiique principibus fuisset cognitum, repente inibi satellites suos miserunt, atque clam per austum letale ipsum Siconem fecerunt spiritu exalare.


95. Per idem tempus Lando ut diximus Capuanus comes una cum predictum suum germanum Landolfum episcopum ceterisque aliis Capuanis civitatem hedificare conati sunt ad pontem qui Casulinus dicitur, iuxta Vulturnum fluvium, quia ipsa civitas quo fuit in monte Trifrisco a Landolfo genitore istorum constructa, creberrime ad ignem consumabatur. Sed dum principi Ademari genitore extinctum fuisset, et ei a quodam de ipsa iam dicta civitate intimatum fuisset, valde iratus est, atque multitudinem hostium congregans, cum valida manu Capuam venit, et turrem qui nunc cognominata est Sancti Angeli, protinus diruit et ad solum eam usque prostravit, quia Capuanis nil ei adversa fecerunt propter iusiurandum quod ei iam dudum iuraverant, sed pocius eum exflagitandum mittebant, ut opus eorum minime impediret, licet semet ipsis ei minime se credebant. Dum vero sine effectu Ademarius reversus fuisset, Capuam denique minime ipsa civitas operari desierunt, et ferunt nonnulli, quod hic inibi Ademarius ut eam destrueret perrexisset; sed nil ei profuit, et Deo tuente, usque nunc illesa hactenus manet.


96. Factum est autem, ut comes Capuanus Lando eo tempore, pro qua re nescio, perrexisset Neapolim, atque cum Sergio magistro milicie in unum sermocinaret. Sed cum notum fuisset Guaiferii, qui inibi exiliatus iam prolixo tempore moraverat, atque sine uxore nimirum adhuc manebat, moxque palacium adiit atque illius Sergii verba depromsit: " Exoro te valde, quatenus Landonem in secreto vocari facias, eique innuas, ut filiam suam mihi in matrimonium tradat. " Sed dum ipso Sergius distulisset talia tacere, per semet ipsum Guaiferium Landonem vocavit, eique secrete huiusmodi verba predixit: " Volo, quatenus mihi in matrimonium tuam filiam tradas. " Ille vero ut talia audiret, miratus est, eique cum rubore ait: " Duas filias habeo; qualem ex eis volueris tolle; tantum scito, quia ipsam forciori (pulcritudinis) unum oculum habet claucosum. " At ille: " Ipsam opto haberem uxorem. " Et statim utrique Capuam venerunt. Dum vero Lando Guaiferium Capuam, sicut debebat, honorifice deduxit, ad suamque domum cum sublimitate, sicut ei decebat, eum videlicet deportasset, sue bine filie apte iam residebant.

Ad Guaiferium protiniis Lando ait: " Ex eis elige, qualem vestris oculis comparet. " Ille vero quamvis cum rubore Landelaike, de qua iam supra diximus, nimirum dextram apprehendit; et licet unum oculum habuisset fedatum, decoraque facie aspectuque letabile erat, et ut melius dicam, illo in tempore illius moribus sexu femineo transcendebant. Cum vero honorifice nupcie peracte fuissent, accidit, ut princeps Ademarius illo in tempore, nescio pro qua re, illuc suum fidelem quidam nomine Moncola micteret. Sed dum Capuam venisset, Lando comes taliter prorupit in voce: " Arcius te exoro, quatenus pro nostro amore dompnum Ademarium enixius exores, ut generum meum Guaiferium sua arva repetere iubeat. " Sed dum Moncula illius verba auribus aurisset, taliter fertur promsisse responsum: " Nequimus talia nunc pollicere verba, quia quantum conicere valeo de hac re, ipso princeps minime nostra anuet preces. " Cui Lando: " Scit Deus, nisi mihi exinde iureiurando satisfeceris, minime illuc repedabis. " At ille necessitate compulsus, quod ab eodem poposcerat ei omnia adimplevit; quapropter dona ei Lando optima denique dedit, et sic Moncola Salernum repedavit. Dum vero Salernum, ut fati sumus, Moncola introysset, enixius Ademarium principem obsecrabat, quatenus Guaiferium propria regredi faceret; ille vero omnimodis de tali re seperrime resistebat.

Tandem eius postulaciones annuit, ipsumque Guaiferium cum uxore, servis ancillisque, cum multitudine suppellectile opesquc plurima regredi sua propria iussit.


97. Radoalt episcopus dum aliquo tempore Salernitanam sedem, ut superius fati sumus, rexisset, per idem tempus capta est ab Agarenorum gente civitas Canusie, que scita fuit in Apulie finibus. Sed Dei nutu Petrus, qui illo in tempore illi civitati episcopus preerat, cum suis non paucis fidelibus evaserunt, atque Salernum nimirum venerunt, opes plurimas secum deferentes. Dum vero Salernum aliquod tempore cum suis mansisset, Radoalt iam dictum episcopum diem clausit extremum; quapropter omnes exorarunt, ut aliquod annos ipse Petrus episcopus ipsius ecclesie facultas ipso nimirum regeret. Ille vero dum talia audisset, in hunc modum illis respondit: " Ad regendum ecclesiam preesse me dico, in sedem ipsius ecclesie minime ascensurus sum. "

Sed dum aliquo tempore ipsam iam dictam ecclesiam moderantissime gubernaret, de suo sumptu ecclesiam iuxta predictam sanctam sedem in honorem beati Iohannis Baptiste mire magnitudinis construcxit, licet minime eam ad culmen usque perduxit, quia, divina vocante potencia, de hac luce extractus est. Quo defuncto, Ractulus quidam episcopus ordinarunt; cumque hic obisset, Magnaldus episcopus ordinarunt; set dum ipse de hac luce migrasset, idipsum tempus episcopus elegerunt. Quo mortuo, preclarissimum quidam Alonem episcopum ordinarunt.

Fuit autem vir bonus ecclesieque reparator; fecit autem mire pulchritudinis lectorium ex ipso. Set dum et ipse in Domino obdormisset, Landemarius, qui ex Nucerie finibus fuerat ortus, episcopum sublimarunt; cumque et hic obisset, temporibus iam dicti principi Sikenolfi quidam Bernaldus episcopum ordinarunt.

Fuit autem ex civitate Latiniana ortus, parentibus quidem non infimis. Fecit autem in eadem ecclesia campanile mire pulcritudinis, et ecclesiam sancti Iohannis Baptiste, quam Petrus episcopus, Grimoaldi principi cognatus, a novo fundamine construcxit, iste eam videlicet consumavit, atque ciburia pulcrisque figuris eam silicet illustravit, et multa corpora sanctorum undique adunavit. Nam cum imminente Agarenorum populum metueret, ne a propriis frustrarentur patronos, silicet sanctorum martirum Fortunatus, Gaius et Anthes, eorum sacras reliquias a propria aula, ubi per longa temporis spacia requieverunt iuxta fluvius qui Lirinus dicitur, idem egregius presul abstulit, easque cum debito honore intra civitatem menia in ecclesia iam dicta sancti Iohanis honorifice collocavit; ipsumque altare in honore sanctorum martirum Fortunati, Gaii et Anthes beatorumque omnium apostolorum silicet dedicavit. Idipsum cum multitudine clericorum necnon et laycorum chaut procul a civitate iam dicta locum pervenit qui dicitur Faianum finibus Salernitane, et cum magna reverencia oracionesque assiduas beatorum confessorum pariterque pontificum corpora ubi per longa tempora requieverunt, Cirini et Quingesi abstulit, atque in sindone munda involutis (eorum) sacra misteria ab ipso iam dicto episcopo deferebantur. Sed dum paulisper (per) equum, in quo ipse episcopus residebat, deportata fuissent, statim calcaribus qui in pedibus episcopi erant innexi, protinus in terra proiecti sunt, sic tamen ut fibulis aptate essent, tanquam si in pedibus episcopi fuissent. Quo comperto omnes tale miraculum, una omnipotentis Deo gratias reddiderunt, atque omnis populus qui inibi erat necnon et clericos cum cereis et lampadibus discalciatis pedibus cum magno tripudio Salernnum venerunt, et corum sacra misteria honorifice collocaverunt in honore eorum dedicaverunt, ubi seperrime signa et miracula Iesus Christus dominus noster ad laudem nominis sui facit usque in hodiernum diem.


98. Dum talia peracta fuissent, res mira illo in tempore in hac sanctam sedem accidit, quod minime oniicto retexere. Nam cum sepissime nocte dieque idem presul Bernardus in sacra oracione diu persisteret, et cotidie sacrificium Deo offerret, et dura diu, ut diximus, pervigil in lacrimis nocte dieque persisteret, factum est, ut ex more una cum suo familiare diacono nomine… ecclesiam Dei genitricis introysset, et ante altare pro suis delictis necnon et plebi sibi a Deo cominissi staret, et Dei eiusque genitricis suffragium vehementer exflagitaret, subito in tempesta noctis Dei genitrix cum suis virginibus a bestibulo cum claro lumine super eum venit. At ille dum insolito tanto splendore cernisset, immenso pavore perculsus, mox in faciem ruit; sed dum super eum sancta Dei genitrix cum suis virginibus paululum staret, una ex his virginibus Dei genitrix in hunc modum verba depromsit: " Mi domina mitissima, hunc servum tuum tibi sit commendatum. " At illa dulcia verba depromsit: " Natum meum et dominum meum exoravi, quatenus in cetu confessorum ipsum recipiat, et ab ipso piissimo exaudita sum. " Et hec dicens, cum ipsis virginibus celo recepta est. Cum vero iam dictum dyaconum, qui in angulo ipsius ecclesie stabat, et pro suis delictis Dominum vehementer exflagitabat, omnia quo acciderat audisset et vidisset, statim nocturnum sonare iussit. Sed cum uterque sexus ecclesiam adissent, invenerunt episcopum ante altare in extasi denique stratum; sed cum ab ipso diacono omnia quo acta fuerat, eis intimatum fuisset, una omnes gratias Deo eiusque genitricis reddiderunt, dicentes quia: " Respexit Dominus humilitatem servi sui ", ipsumque episcopum beatissimum de pavimento, in quo prostratus iacebat, cum magna reverencia honorifice levaverunt, cumque in domum ubi solitus erat requiescere, detulerunt. Cum namque non multo post dies ad pristinam valitudinem venisset, eo ordine ipsum miraculum hominibus panadebat, quemammodum a dyacono antea eorum fuerat predictum. Erat enim mitissimus ecclesieque reparator.


99. Set cum sepissime legati Agarenorum Salernum venissent, (dum) iam dicto Sico Petroque rectore Salernitanis simul preessent, accidit, ut unum eminentissimum Agarenum fuisset missus a Satan domino Salernum. Sed cum Salernum venisset, cum magna sublimitate eum susceperunt; at episcopium illum miserunt, quatenus in domo, ubi Bernardus presul morare solitus, erat, degeret. Dum fuisset nimirum factum, ipso presul exinde mox valde ingemuit, atque ex intimo cordis anelitum trahens, tandem deintus vulnus foras erupit, et quasi pro causa dictis principibus Romam properavit. Cum namque Romam venisset, aliquod tempore ibidem moravit, et a papa qui tunc in tempore adherat, et ab omnibus Romanis nimio diligebatur affectu. Sed dum bis terque a predictis principibus per epistolam exflagitatus esset, quatenus propria remearent, ille vero diu redire distulit. Tandem exoratus ab omni populo Salernitano et plus nimirum a clero, illis epistolam in hunc modum misit: " Si illuc me habere cupitis, edem mihi aliam in loco alio edificate, quia post hec minime ubi moravi iam habito. " Et specialem quidam suum famulum, Gualpertus nomine, per epistolam in hunc modum est allocutus: " Precipiendo tibi dirigo, quatenus cum omni sollicitudine sine dilacione domum mihi hedifices, " et locum ei scriptum et mensuram misit. At ille cum omni sollicitudine domum mire pulcritudinis quamvis exigua construere fecit, mansiunculas in ea faciens, et eam mire pulcritudinis pingere iuxit. Sed dum iam dictus presul Salernum regressus fuisset, omnis populus omnisque etas gratias Deo reddiderunt dicentes: " Veni pastor noster et orator patrie nostre! " Dum in pristinum honorem iam dictus coangelicus presul redisset, iterum ecclesiam inibi mire pulcritudinis construere fecit, et pavimentum parvulis crustis ac tessellis tinctis in vario colore componere iussit. Libet me eius ethimologiam fidelibus panderet. Vocata autem pavimenta, eo quod paveantur, id est cedantur; unde et pavor dicunt, quid cedit cor. Distat autem pavimenta ab ostraca; nam ostracus est pavimentum testacium eo quod fractis testis calce admixto feriatur; testa enim Grece ostraca dicunt. Hec exigua verba me de pavimento dixisse sufficiant. Nunc ad obitum iam dicti episcopi stilo proprio revertamur. Dum ipsam ecclesiam consumasset, variis pulcrisque figuris eam silicet decoravit, atque in honorem Domini et salvatoris ipsam videlicet dedicavit, eiusque confessoris Felicis et multa corpora sanctorum ipsum sacratissimum nimirum altare replevit. Set dum feliciter ipsam iam dictam sedem decem annos et menses sex gubernasset, eum divina pietas vocavit, atque tenebras reliquit mundi, et perpetuam lucem adeptus est. Interim quod omisimus, subtilius nunc perquiramus.


100. Ademarius iam dictus una cum sua coniuge, Gumeltruda nomine, avaricie simulque et discordie fedati erant, atque suos subditos variis casibus cruciabant. In tantum enim Gumeltruda, ut diximus, exarserat in avariciam, ut si quilibet homo sine herede illom tempore nimirum (extinctus) fuisset, et illi intimatum esset, suo viro protinus nunciabat, et sive predium sive suppellectilem defuncti, sicuti mos est, per preceptum statim ab ipso silicet ipsam videlicet optinebat; et si eam, ut diximus, aliquis exflagitaret, ut virum suum rogaret pro ipso, eique responsum reddeat, asserens: " Minime pro vestris partibus res ipsa accipere volui, sed magna postulatione res ipsa nos denique a parte [denique] mei viri optinemus. " Dum talia Salernitani manifestius cognovissent, multi ex eis exinde in unum sunt congregati, atque inter se exinde colloquebantur de tanta cupiditate; sed minime valebant mox in eum consurgere, licet ante illius optutum mesti sistebant. Ipse vero Ademarius sepe dictus una cum sua ut diximus coniuge dum plurima opes congregassent, plus magis ad ipsam congregandam animos accendebant, et pro denique parva ammiserunt eciam magna. Quid multa referam? Mortuo, ut prediximus, bone memorie presul Bernardus, statim suum filium Petrum electum sublimarunt, ut quemammodum preerant laycis, idipsum et clericis nimirum cupiebant preessent. Sed non in longum permansit eorum facinus. Nam denuo Salernitani omnes in unum congregati, et invicem inter se colloquebantur, quatenus in dolo suum principem apprehenderent, adnectentes: " Nituntur inponere iugum in cervicibus nostris; omnia quippe funditus suis diccionibus congregant et nostros sermones deridunt. " Vereor, ne forte a quodam sagacissimo viro, qui de liberalibus disciplinis apprime est inbutus, de " inponere " reprehensionem habeam. " Inponere " est (rem) aliquam sive corporalem sive incorporalem alteri rei superinponere. Sed propter et " imponere " per fraudem facere aliquando dicitur, unde et " importuna " vocantur, cum argentum aurumque violari metallo adulterantur, et qui hoc facit " impostor " vocatur. Unde eciam vulgo qui aliquid fraudis facit aut simulacionis, impostor solet appellari; unde beatus Gregorius inter cetera sic ait: " Cepit illum simulatorem et verbo rustico impostorem clamare; " item in Genesi: " Quare imposuisti mihi? Nonne pro Rachel servibi tibi? " Et in Regum: " Quare imposuisti michi? Tu es enim Saul. " Hoc est: Quare me simulatione decipere et fraudem facere voluisti? Et sanctus Augustinus: " Ideo miser sibi imponit, sibi enim fraudem facit, qui perdit meliora amando peiora. " Credo enim, quia sufficit testimonia prolata.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03