Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (51-60)

51. Tempore quo Grimoalt, antecessor istius Grimoalt, quandoLongobardorum regni moderabutur avenas, iste Grimoalt storesais illiusvidelicet fuit, per idem tempus Caroli filius Pipinus cum validoexercitu Beneventanis finibus adiit, atque in locum qui Triniusdicitur tentoria figere iussit, quatenus inde se cum validoexercitu moveret, ut Beneventum undique obsideret. Cumquealiquot dies ibidem nempe degeret, quidam inops inibi erat etcotidie virentes (herbas) Pipini equi in humero deferebat; etseperrime ipse rex Pipinus eum videlicet cernebat atque alimoniamipsius defferri iubebat. Erat, ut diximus, inops ille peromnia similis Grimoalt. Congregavit denique iuvenes floridametatem gerentes Grimoalt ut diximus storesais, quod noveratvalidos suosque sodales et suos consanguineos, non plures viros,et ivit nempe contra hostes Francorum. Quod cum cuneatisgradientes, pervenerunt in quodam firmissimum locum nonprocul ab eorum castra, atque inibi reppererunt inops ille, utdiximus, similis Grimoalt, quem complehenderunt atque anteaspectibus Grimoalt eum perduxerunt, adnectentes: "Ecce homoper omnia similis tui! " Ille ut erat sagacissimus, taliter prorupitin voce: " Eia mei nimirum coetanei [mei], pariter iniamus consilium, quatenus superba gens saltim pars eius exercitu conterramus.In proverbiis nempe olim a maioris nostris dicebatur,ut plus esset melius consilium quam valitudinem. Inopem huncprotinus exuamus, atque suis tegumentis me nimirum induite,et ipsum inopem districtius apud vos detinete; et ego illuc pergovirentesque erbas ibidem fero, sicuti iste solitus erat. " Sic namqueeum per omnia percontavit, quomodo iret, et in quo loco herbasdeferreret, et quomodo dispensator vocitaret. Cumque ab eoomnia cognovisset, profectus ilico atque proprio humero virentesherbas sarcinam baiulavit. Quem cum eum vidisset Pipinus rex, putavit, ut ipsum esset qui solitus erat, tribuit ei annonam. Ipseenim Grimoalt omnia eorum castra illustrat, atque enumeransest reversus ad suos, eosque ammonuit, ut metueret minime. Etnoctis tempore irruit super eos, et actrivit maximam partemGallorum, in tantum ut eciam properarent regis tentorium,undique inferente clade. Et sic nimirum callem quam remiseratiterum repedavit, et cum magno tripudio cum suis reversusest Beneventum, suo principi gaudio nunciante. Ipse deniqueGrimoalt princeps singuli dona largitus est, sed plus omnibusGrimoalt dedit.


52. Cum hec rex Pipinus audisset, nimis exterruit asserens:" Rem hanc quis fecit? " Ille homo, qui similis erat Grimoalt peromnia, ei protinus intimavit. Ipse rex dixit: "Cognomen quomodohabuit? " Inops ille dixit: " Grimoalt storesais vocitatur. "Rex inquid: " Si storesais talia gessit, princeps ergo terre illiusmaiora faciet horum. " Quamobrem est exinde motus, atque suarepedavit denique arva. De qua nempe re ipse Grimoalt pervenitad principalem dignitatem. Hec nos de Grimoalt primum sciresufficiat; nunc namque ad aliorum facta succinte curramus, utacta que in hoc mundo gesserunt, partim districtius indagemus.


53. Dum talia patrata fuissent, intestinum gladium interBeneventanos exortum est pro principale ambicione; sed maximapars populi Radechiso silicet aderebant, adnectentes dignum foretalem virum Beneventanum principem obtinere. Roffrit demque,unde superius fecimus mencionem, exinde omnimodis decertabat,quatenus tante dignitatis premium obtinere, unde feceratius Siconi iurandum. Quid multa referam? Inter agmen populise Radechis obicit atque voce emisit magna, inquid: "Ex nostrisprorsus omnimodis principem minime faciamus, sed esterumhominem Siconem principem sublevemus, et forsitan Deo volente,nostre patrie invidiam exturbamus. " Dum talia Radechis verbapromisisset, omnis denique vulgus necnon et sublimes voluntatieius obtemperantes, adicientes: " Bonus sermo ex ore tuo processit; quod inchoasti etiam perfice. " Idipsum Rofrit: "Dignum foretalem virum tante dignitatis fastigium optinere. " Ita omnipotensDeus disposuit, ut sine ulla unimarum periclitacione antefatus Sico iamdictus Radechis cursum eandem quam hambiebat assumere principalemdignitatem.


54. Cum talia gesta fuissent, Dauferius, de quo iam supradiximus, ad animam mentemque revolvens facinus, quod nupernempe gesserat, affligebat se exinde valde, atque penitenciaductus, sine mora Iherosolimam est profectus. Mirum ammodumet res silicet inaudita, illuc eunte et inde Beneventum remeante,non valde exiguum lapidem in os gestavit; tantum quandocibum potumque sumebat, illo absentaverat; et ut fertur, inDei genitricix ecclesie sancte Beneventane sedis actenus manet; et proinde accepit ipsum cognomen " propheta Daupherius ".

Radechis dum domum redisset cum suo videlicet filio, uxorillius eos nimirum percontavit: " Quid et qualiter gessistishodie? " Cui Radechis: " Miserum, ait, principem Siconem elegimus. "

Ad hec mulier: " Quare dicis miserum? Pro qua re nonappellas eum gloriosissimum? " At ille: " Exterum est nempe; sicut volumus, sic eum habemus; quando volumus, tenemus;quando volumus, eum videlicet spernimus. " Uxor vero illiusconversa ad virum suum ad suumque natum promsit tum taliadicta: " Accipite ergo animis atque hec mea figite dicta. Ecce diesvenit, predo in quo dyrus et audax callidiora pre decessoris suiistigamenta revolvat. " Idipsum depromsit talia verba: " Quid estquod dicis exterum? Numquid non Sico genuit filias? Eas Beneventanismox viris copulante, tunc sic eum appellas exterum? Tantum meis acquiesce consiliis, et beacius tibi mihique fore,si meos optinebis sermones. " Inquid ad virum: " Indagemusomnimodis exinde, cuius et cuius suas filias copulat. Si unamex eis nostro filio sociat, felicius nobis fore; sin autem, statimmundum linque et monachicum indue te habitum, et non parvoexenio illius deferet, filiumque nostrum illius diccioni comvmenda,quia quantum conicere valeo, minime nos linquessecuri."


55. Ipse sepedictus Sico princeps omnibus hominibus benignusac mansuetus nimirum se ostendebat, atque plurima dona eorumsilicet condonabat, et nullum consilium abscente Radechis peragebat.

Factum est namque, ut Radechis degeret Cumpsiam, etprinceps Sico eo absente iniret consilium. Ut talia audiensRadechis, nimis quippe exterruit, atque cum ira taliter prorupitin voce: " Ego iam nuper superavi falconem, astat mihi adhucvulponem. " Cumque a quibusdam principis clam delatum fuisset, niniis iratus est, atque sine mora suas filias Beneventanis viroscopulat; unam ex eis cuidam nobilissimi viri Azoni filio tradidit,cuius nomen Sikelenda fuit, alia namque cuiusdam viri sociatUrsi, terciam idipsum cuidam iuveni Radelmundus copulat; aliarum memoriam non retinemus. Ut talia comperit Radechis,nimis exterruit, atque consilium quod uxor sua dederat studenteromnimodis adimplevit, scapponem nempe argenteum cumduocentum solidos tulit atque ipsius principi detulit. Cum taliaipse princeps cerneret, huiusmodi verba deproinsit: " Ego deniquecopiosa opes largire vobis cupio, et vos deferetis mihi vestrapropria? " Ad hec Radechis: " Imploro vestra arcius gloria, quatenusmunus nostro exiguo faciatis recipere. " At ipse ipsum abillo per semet recepit. Idipsum Radechis nimis eum exflagitabat,ut monasterium pergeret ipsum principem relaxaret. Ut talia ipseprinceps comperit, huiusmodi tunc promsit talia dicta: " Nequaquamtuis acquiesco preceptis, nec a latere meo te nimirumfaciam alienum. " Hoc namque non deintus sed aforis promebat;ut talia ipse perficere gratulabat. Cumque anic eum staret etobsecraret, voluntati eius licentiam dedit; comeatum accepto,suum nempe illi commendavit filium; atque ut fertur sibi incollo funem ligavit, et suis servis precepit, quatenus eum perlonga terrarum spacia traheret usque Benedicti sancti cenobium.Dum devenisset cum plurima opes monasterium predictum, quodest in castrum scitum Casinum, valde ibi se nimirum affligebat.Uxor denique eius habitum sancte religionis induta in ecclesiasancti Laurencii, que scita est in territorio Cumpsino, orationibus,ieiuniis, vigiliisque valde se ibidem macerabat. Sic factum est,ut longo tempore in tali re utrique perdurarent; set iustus iudexDominus ut flagiciosos corroboraret, talia demostravit deniquesigna. Dum Radechis ilxor defuncta fuisset, Radechis in Casinumdegente, cognovit per spiritum sue coniugi exitum, atque abbatifratribusque talia nunciavit; qui mox notaverunt horam, expeditumquevirum Cumpsam miserunt; qui dum venisset, curiosiusperquirente, eadem hora cognoverunt eius exitum, que vir eiusfratribus nunciavit.


56. Agelmundus denique, unde superius fecimus mencionem,dum deambulavit iuxta Siler clam fluvius, accipite in manugerente, cum paucis suis sodalibus, cum se unusquisque, ut mosest, procul sequestrarentur ad capiendas aves, subito ipse Agelmundusconspexit Grimoalt princeps, quem ille dudum extinxerat,furentem cum albo equo, sicuti sessurus solitus erat, evaginatoquegladio contra seveniret. Quem, ut assolet humana fragilitas,in fugam conversus est; qui vir ille qui ei apparuerat, velocicursu eum secutus est, atque inter ambas scapulas forti yctu eumpercussit. Statim evomere sanguinem cepit, atque verso retrocapite, suum perhemtorem minime vidit, et ad suos sodalesvocem magnam emisit. Cumque venissent, omnia que accideratper ordinem eorum depromit. Ipsi vero talia audientes, miratisunt valde. Ipse ut diximus Agelmundus post hoc factum terciadie exiciale morte defunctus est. Quod, ut arbitror et quantumconicere valeo, non pro alia re talia Dominus fieri voluit, nisiut omnes inicere manum in suo domino metuant atque eius iussaquasi Dei denique peragant. Poterat enim Dominus clam illumpro reatu quod in suo domino gessit, percutere atque sub terraeum obruere, ut ab humanis oculis esset absconditus, sed utdiximus, pro suis quas redemit ovibus talia demostravit, ut quemammonitione vel minis atque promissa supplicia non terrent,corrigat nuncians morte.


57. Sico princeps, de quo premisimus, exercitum copiamadunare iussit, atque magno apparatu Neapolim properavit, eteam undique constrinxit, et incendiis eam aforis silicet denudavit.Quam et obsedentes aliquanto tempore, viriliter eam Beneventanorumexercitu constrincxerunt. Tunc Ursus, electus predictus, Sicosepe factus princeps deprecatus est, ut eciam amplius malum non proveniretneque sanguis effunderetur christianorum. Ad hec Sico Longobardorumprinceps ammonicionem eiecti predicti audiens, Dei (dilectam)pacem inientes, atque in scripto pactum affirmantes inter Neapolitanoset Longobardos, et obsides Neapolitanos isdem princepsabstulit. Spopondit ipse Neapolitanorum dux cum universis suishominibus sub terribile fortissimoque sacramento atque in eadempacti federa per scriptam paginam affirmavit, se daturum ilico omnianno tributum quod inter eos statutum fuit, atque suos numismatibusin ipsa civitate pre mercimonia graderentur; et ipseprinceps Sico Ianuariique sancti martiris corpus de basilica ubiper longa temporum spacia requievit elevans, et cum magnotripudio Beneventum regreditur.


58. Hac denique tempestate Lando Capuanus comes una cumepiscopo Landolfo suoque germano ceterisque aliis Capuanis periussionem iam dicti principis civitate in monte qui Terfiliscusdicitur, construxerunt. Sed dum ad finem usque perducta fuisset, non paucis Capuanis cum suo Landolfo comite Beneventumvenerunt, atque ut ipse princeps cum non paucis suis proceribusCapuam properarent, vehementer exflagitaverunt. Ipse princepseorum preces annuit, atque cum suis pariter cum suosqueis proceres necnon et fidelibus cuneatim Capuam gradierunt. Dumconstructam ut diximus novam civitatem adissent, conversus adsuos, huiusmodi verba depromsit: " Dicite, inquid, mei fidelesmeosque obtimates, quo nomine ista civitate nimirum vocamus? ".

Ad quod responderunt: " Hoc tuum est dicere domine. " Princepssi ait: "Sicopolim eam appellemus. " Quibus unus ex Longobardistaliter verba depromsit: " Non Sicopolim sed Revellopolim eamvocitemus. " At princeps cum ira conversus ad illum, promsit tunctalia verba: " Pro qua re talia ausus es promere? " Ipse inquid:" Quia subditos habere minime illos iam valemus, nisi et consanguinitatepariter cum illis inimus. " At princeps conversusad suos, exinde qualiter ageret, suis fidelibus expiavit. Illi unoore effarunt addicientes: " Nos pariter cum ipsis vicissim iungamusconnubia, et sic optinere erga nos illos prorsus valemus. "

Ab illo denique tempore inter se, Capuanis videlicet Beneventanisque,invicem consanguinitatem iunxerunt.


59. Rofrit, unde mencionem superius fecimus, validum cumAzzone conflictum habebat, et crebrissime inter se consurgebant, sicuti mos est prelatis omnibus. Sed ipse princeps aforis intereos dulcia verba promebat, deintus vero ut rixa inter se reyteraregratulabat, ut ipse eos attribere nimirum valeret.


60. Per idem tempus Agarenorum gens Siciliam invaserunt.

Sed quomodo terram illam actriverunt, nunc materiam subministremus.

Erat vir predives quidam in Sicilie finibus,Eufimius nomine; disponsavit puellam, Homonizam nominegerente, mire pulcritudinis. Illo denique tempore quidamGreculus Siciliam preerat. Accepta pecunia ab alio viro, disponsatamEufimii auferens atque alius viri eam denique tradidit.

Quod dum in patulo exiit atque Eufimii nunciatum fuisset, talianimirum verba depromsit: " Meam namque fedastis uxorem; hocpereat anno, si non fedare facio plurimorum uxores! " Quaproptercum servis suis navem ascendit Africamque properavit, atqueregi terre illius huiusmodi verba depromsit: " Multarum naviumdirige mecum, quatenus spaciosa terra vestre dicioni commictam. "

Ut rex barbarus talia audiens, nimis gavisus est, atquesine mora omnis navalis exercitus iussit congregare in unum.

Dum fuissent nimirum congregati in unum, rex ille barbarushuiusmodi exorsus verba: " Omne consilium ab isto meo viroqueamico percipite, atque eius iussa quasi mea metuite. " Et hecdicens, non exigua dona eorum silicet condonavit, sed amplissimaplus omnibus Eufimius dedit. Cum vero Siciliam properassent,protinus eam videlicet invaserunt, atque multaque opes ibidemsilicet reppererunt;… ingrediuntur, multorum populorum faciuntstrages, vix paucis evadentibus, qui nuper (per) tutissima castra et monciumconfugerunt iuga. Sed et ipsum Greculum ibidem negaveruntceterisque illius sequaces, atque ab illo tempore Siciliam dominareceperunt. Audito hoc, princeps Sico valde est exindemestus, atque coronam in suo capite iam minime posuit, predicensfuturum gladium inter agmina Longobardorum. Pro unadenique puella sunt aliorum multeque denique viduate. Et quiantea omnes in unum inter se epulabant et exultabant, postmodumpro unum Greculum immensas lacrimas effundebant.

Et que dudum in mercimonio per Calabrie fines gradiebant,postmodum ab Agarenis puplice venundabantur. Ipso deniquetempore Sicellenses vectigalia nimirum Longobardorum exibebantpropter negocium quod in Calabrie finibus peragebant.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03