Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (61-70)

61. Gravis sane per idem tempus inter Rofrit et Alfanum abbatemdiscordie rixu surexit, iam Azzonem defunctum. Sed ipse princeps,ut mox est, minime se perturbat exinde, et obanter exindepermanebat.


62. Factum est autem eo tempore, ipse princeps in langoremdecidens mortem approximavit, quem Langobardi vitam excedere extimantes,eius filium Sicardum ante eius obtutum perduxerunt, atque uteum salutifera monita illustraret, eum vehementer exflagitabant.

At ille conversus ad filium, promsit tunc talia dicta: " Est mihilibertas tecum secretu loquendi; consilium ne sperne meum, tibi prosperamonstro: nec Rofrit Alfano subdere, nec Alfanum abbate Rofritdicioni obtrivere. " Erat siquidem ipse Alfanus dyaconus, et, utiam diximus, abbasque, necnon et larga manu nimirum plurimishominibus erat; victum opesque tegumentasque eorum silicetcondonabit. Hec dicta sufficiant; nunc ad ammonicionem iamdicti principis redeamus. Inquiens ad filium: " Habeant interse rixa, et tu eorum dicioni calcare colla; te abscente faciteminime committere pugnam; tuum germanum alienum a lateretuo minime sinite. Semper salvus eris, si mea monita optinebis. "

Et hec dicens, spiritus exalavit, tenuitque ipse principatum annos12 et menses 3. Fuit autem corpore validus, audacia primus, staturaprocerus, non minus consilio quam viribus decoratus.


63. Sicardus princeps, dum pater suus obit, monita genitorisfunditus ex animo repulit, nichilque ex eis in mente retinuit.

Ipso denique tempore ille Neapolitanus dux quod iureiurandopromsit tributum distulit dare. Post aliquantum temporis spacium furorevehementer repletus ille princeps Langobardorum Sicardus, cumuniverso principatu suo Langobardorum populo Neapolitanamadvenit urbem, quam et trium mensium spacium obsedens utque ex omnicircumdans parte, cotidie fortiter eam expugnabat, omnia extra urbem ferroet igni devastans utque funditus demoliens consumpsit, ut Neapolitanamcapere potuisset urbem; nam et corpora sanctorum effodiens, eorum sacramisteria abstulit.


64. Hec dum gesta fuissent, Neapolitanis deintus veniampoposcebant; sed ipse princeps ironiam eis nimirum faciens,iuxta ipsius civitatem meniam telam ordire denique fecit. Atilli tanto metu perculsi, ut sermones nec lapis eorum inicerent,sed consilium inierunt, quatenus iram eius sevissimam mollirentur.

Tunc bona fama habentes monachis nimirum miserunt, utab eodem principe veniam optinerent. Dum monachus ante tentoriumprincipis devenisset, mox tellure prostratus, pro suiscivibus veniam poposcebat, atque, eius dicioni demum [civibus]deservirent, vehementer silicet asserebat. Ipse princeps misericordiamotus, in eadem civitate iam dictus Rofrit legatumdenique misit. Dum Rofrit Neapolim introysset, civitatem ipsamundique expiavit, atque in eius platee montuosa terra cernerecepit. Sed dum sciscitaret ac diceret: " Quid velid hoc esse? ", illiNeapolitani nimirum taliter verba promserunt: " Nostre edestritico nempe sunt plene, sed tritici remanente proinde ipsumin platea eiecimus, sed iam denique periit. " Sed aliud non eratnisi nimirum arena, et pauca tritici grana super arenam sparsahabebant, et iam ipsa denique renascebant. In hunc modumvirum strenuissimum illuserunt, quia iam valide fame oppressierant, et mensis Iulii ipso tempore percurrebat, et inchoantemensis Madii ipse iam dictus princeps ipsa civitas circumdedit.

Atque ut ferunt plurimi, quod vulgus vas flascones vocant, solidiplenum dederunt Rofrit in tali videlicet ordine, ut cicius regredifaceret. Dum Rofrit ad dominum suum venisset, taliter ei allocutusest verba: " Mi domne princeps, hinc minime maneamus etad propriam nimirum regrediamur, atque illorum dimicte deniquenoxam, et omni anno vestre eminencie exolvant tributum,quia modiorum multorum triticum ego ibidem vidi; proinde,si placet, per paginam scriptam vestre dicioni tributa persolvant. "

Hiis auditis, princeps acquiescit denique sermonibus suis, atqueut talia fieri iussit; sic namque per paginam scriptam talia firimaverunt,atque ipsum federis scriptum in sacro Salernitanopalacio adhuc hactenus manet, et in sua inchoacione huiusmoditestum invenimus: " En ego Sicardus Domini gratia princepsconcedo vobis Neapolitanis pacem et firmissimam libertatem. "

Et ibidem continet numerum solidorum et federe pactionum, quem ommisimus plane singillatim retexere cuncta. His ita gestis,callem quam reliquerat iterum repedavit, atque cum magnotripudio Beneventum remeavit.


65. Cum vero Beneventum regressus fuisset, cepit huius mundivanitati deservire atque aliorum uxores struparet, necnon insaciabile(pectore) exinde nimirum gestabat. Una denique diedum per plateam perambularet, ut moris est feminarum, advidendum eum nimirum cucurrerunt. Ille vero retro capud revolvens,speciosissimam mulierem, cuiusdam viri Nannigoni uxorem,ibidem conspexit. Dum eam vidisset, statim eam denique concupivitatque in eius amore vim caloris sui ignis accendit. Clamdicendo continuo misit ad illam, ut opes a parte principis optineretmultas, tantum eius animo consentiret. Illa vero ut taliaaudiens, sese valde perturbavit, ac in hunc modum promsit tumtalia dicta: " Opes et gloria sibi habeat multas; mihi nichil estnecesse habere nisi iure viri mei timere et illi pudiciciam reservare.

Si demumque talia nuntiandum reiteraverat, sciat ille virimei prodendum. " Dum in hunc modum principi delatum fuisset,magis magisque urebat et crevissime exinde excitabat, quatenusipsum facinum adipiscere valeret. Tunc Nannigonem ad se fecitascire; sed (dum) vocato venisset (et) ante suum aspectum astaret,princeps taliter est ei allocutus: " Volueram te legatum Africammictere, quatenus ad nos, Deo volente, cum honore a parteregis terre illius reverteris. " Audito hoc, Nanningo nimis quippeexinde se turbavit adiciens: " Quomodo illuc pergo, qui sum valdeinfirmus? Et mi domine, metuo, ne illuc mihi morte eveniat. " Atprinceps: " Excusacionem mihi exinde minime adnectere; tantumut diximus celerius perfice. " Ille denique dixit: " Fidelis tuus sum;fiat ut comparet voluntati tue. " Cumque ille nescius perrexisset, ipse princeps ad uxorem suam continuo famulos suos misit,quatenus per vim ad se adduceret. Quo facto, vi obprimens eam.Illa vero dum strupata domum redisset, neque valneis nequeunguentis minime iam usa est, inlotaque facie manebat, necnonsordidisque indumentis utebat, nec in stratu dormiebat, sed interra nimirum prosternebat se; et si quislibet de tali re eamcoercebatur, ut non esset bona immoderata mesticia, illa aiebat:
" Non pro alia re talia denique nimirum facio, nisi propter (viri)mei abscenciam. " Factum est autem, dum virum suum regredereturet dum redisset domum, repperit eam mestam atque incompositocapite, vestibus vilis necnon et lutulenti indutam,scissitavitque eam et dixit: " Pro qua re inspido. capite illotaquefacie manes? " At illa: " Protinus gladium, ait, evagina et meummox collum abscinde, quia fedata sum ab alieno viro. " Cumcognovisset omnia Nanningo que fuissent facta, valde ingemuitatque sue coniugi effavit: " Illuc valneum perge, atque iocunditatisvestibus te nimirum induere, et de tali re minime tecoangustare. " Ab illa denique die, ut ferunt plurimi, minimerisit.


66. Ipse princeps adhuc sine uxore erat, et dicta illicitasepissime commictebat. Factum est autem, ut exinde cum suisoptimatibus una die sermocinaret, quatenus sibi copularetuxorem, aut ex rege filia aut ex stegmatibus. Unde eius optimateseum exinde fortiter adortabant, forsitan a perpetrato scelere eumdeviaret. Sed callidus ille Rofrit clam est ei locutus: " Nec filiaregis nec de illius stegmatibus pulcram invenire valebis, qualemunam que in nostro territorio deget. " His auditis, princepsamplexatus est eum, affatim eum exflagitabat, quatenusproprium eius diceret nomen. At ille protinus sua cognatapulcritudinem laudavit. Item princeps: " Vellem videre eam. "

Ipse vero obanter dixit: " Ego tibi eam demostro, " adiciens: Inlotaque facie eam tibi ostendo; si vestris oculis comparet,lateri vestro eam sociate, sin autem, omnimodis sciat ocultum.

Ad tuum cernendo pratum te simula ire, et ego denique cras adlassandum poccionem potabo. Dum exinde remeas, ad domummeam quasi visitaturus veni, et inlota facie ante me sistereillam facio. Tu nempe eam aspice atque formam eius perlustra:Ego te interrogabo: " Optimumne est platum illum? " Tu dominemihi responde, utrum optimum an non. "


67. Dum alia die princeps non cum plurimis ad pratum cernendoproperaret, statim regressus est urbem. Dum portamipsius civitatis introisset, conversus ad suos huiusmodi verbadepromsit: " Ad visitandum Rofrit pergamus, quia, ut mihi relatumest, ad lassandum poccionem potavit. " At illi: " Domineeamus. " Dum pervenissent ad eius domum et Rofrit intimatusfuisset, ipsa vero, ut mos est innupte puelle, fugere temptavit;sed Rofrit nequaquam penitus eam siniit ire. Dum introgressusfuisset princeps ubi Rofrit manebat, contemplatus est eam valde;atque nimis eius oculis placuit. Dum eum scissitaret Rofrit acdiceret: " Optimumne est platum illum quod expiasti hodie, miprinceps? ", at princeps protinus ait: " Optimum. " Et hec dicens,ad palacium rediit, moxque res que iam gesserat, suis optimatibuspropalavit, protinusque ipsam videlicet disponsavit. Sed non(ut) sapiens, sed ut fatuus talia gessit; non illius mores sedpulcritudinem expiavit. Proinde nempe ad exitum durum pervenit.

Libet nos pro qua re vir ducit uxorem, huic intessereystorie, ut non pulcritudo sed mores querantur. Tribus de causisautem ducitur uxor: primu est causa prolis, de qua legitur in Genesis: "Etbenedixit eos, dicens: Crescite et multiplicamini; " secunda causa adiutorii,de qua ibi in Genesi dicitur: " Non est bonum esse hominem solum; faciamusei adiutorium ", tercia causa incontinencie, unde dicit Paulus apostolus, ut "Qui se non continet nubat ". In eligendo marito quatuor res expectarisolent: virtus, genus, pulchritudo, sapiencia. Ex (hiis) sapiencia potentiorest ad amoris affectum, sicut et feminis mores. Sed ipse Sicardusmores minime requisivit. Refert hec que supra diximus quatuorVirgilius de Enea, quod hiis Dido impulsa est in amore eius: Pulcritudine:" Quam sese ore ferens! " Virtute: " Quam forti pectore et armis! " Oratione:" E quibus ille iactatus fatis, que vella exausta canebat! " Genere: " Credoequidem, nec vana fides, genus esse deorum. " Item in eligenda uxore quatuorres impellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divicie, mores.

Melius tamen si in ea mores quam pulcritudo queratur. Nunc autem illequeruntur, quas aut divicie aut forma, non quas probitas morum commendat,sicut ipse iam sepedictus Sicardus gessit. Ideo femine sub viripotestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur; unde etequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres voluerunt feminasinnuptas, quamvis perfecte essent etatis, propter ipsam animi levitatem intutela consistere. Interim ad ystoriam retessendum Ordinem reddeamus.


68. Rofrit vero dum sua principissa facta esset cognata, insuperbia atque in elacione plus magis tumuit, necnon et tirannusomnibus hominibus se ostendebat, et cum Alfano iam dictoabbate in patulo seperrime conflictabat. Factum est autem, utipse Rofrit fuisset missus cum pluris viris per Calabrie simulqueper Apulie fines a predicto principe, ut vectigalia exinde exigeret.

Cumque reversus fuisset, cum magno gaudio ab ipso principeest exceptus; assignavit ei omnem videlicet censum, et ex suosumptu, ut nonnulli ferunt, duocentos detulit solidos, quosillemet (nequaquain) acquiescere ut eos accipere valuit. Illeverti diu eum obsecrante, eos recipere iussit atque adnectens: " Postula a me quod vis! " At ille: " Nichil aliud meo domino quero,nisi ut protinus mihi condonet proteccionem, quatenus inimicimei nimirum seviciam obtrivere valeam. " At princeps plurimaiussit ei conferre arma, inquiens: " Qualem ex his volueris tolle. "

Dum lorica suis placuisset oculis, suo corpori induisset, etspatam suo lateri annexisset, caleaque suo capiti posuisset,lanceamque in sua manu iniecisset, deintus exiit foras, clippeosquebaiulante. Dum inusitata res Beneventani cernentes, mirati suntvalde asserentes: " Quid velid hoc esse? " Idem Rofrit: " Arma, ait, meus mihi dominus dedit, quatenus actribere valeam inimicimei seviciam. " Cumque in patulo cunctis audientibus verba taliapromsisset, atque Alfani abbati in hunc modum ei relatumfuisset, nimis quippe pertimuit, in tantum ud suos coetaneossuosque sodales amicosque in unum congregaret, et cum eisconsilium exinde iniret. Et consilio inito, quatenus propriamrelinquerent urbem atque properarent, quod factumest. Cumque Neapolim adissent, a cunctis terre illius hominibusdilecti sunt valde; et ut plurimi ferunt, ipsi iuvenes qui cumAlfano abbate illuc properaverunt, Beneventanis seu Salernitanisquadrigentis fuerunt, inter quos Radoalt cum suo germanoRadolfo affuerunt; ipse Radoalt abaus meus estitit. Ipse sepedictus Alfanus una cum suis ut diximus sodalibus per BeneventanisSalernitanisque fines peragrantes, incendiis rapinisqueque cuncta repperire potuerunt demolientes, iterum Neapolimreertebantur. Cumque creberrime talia iterarentur agmenobium, equorum vel (de) ceteris animalibus cuneatim Neapolimdeportaverunt, atque Beneventanis agricole denudatione sustinereiam omnimodo non valentes, consilium inierunt, quatenuseos cum dolo videlicet superarent; et statim ad eos miserunt, utcum ipso principe pacem firmarent atque per sacramenta exindeinirent.


69. Dum Alfani abbati delatum fuisset, exinde mox cum suisconsilium iniit, ne forte pacifica cum dolo verba ipse princepsillorum transmicteret; atque eisque dicendum miserunt ut: "Minime nos sub eius diccione degimus, nisi prius episcoposancto monachosque, presbyteros dyaconesque seu nobilissimiviri exinde nos per sacramenta firmarent. " Cum talia principiSicardi nunciata fuissent, protinus per paginam scriptam eismisit promendum sacramenta: "Ut dicendum misistis, vobispersolvimus. " At speciale Alfano in hunc modum videlicet perepistolam allocutus est: "Iusiurandum vobis facimus, salvumSalernitanam urbem ingrediat, atque mecum de vestro honoreconsilium iniat. Si vobis comparet in pristinam redire gratiam,ita fiat, sin autem, salvus regrediat. " Dum vero Alfanus taliacognovisset, et putaret, quod non in dolo ipsa verba princepsidem promsisset, unum ex suis vir strenuissimus Salernum misit, quatenus ipsa sacramenta reciperet. Cum vero Salernum introysset,ante optimatesque qui ibi erant, et coram principe pervenisset,ipse princeps, ut erat nequicia plenus, statim accersiriiussit presulem seu presbyteros, idipsum et monachos, quod (per)ipsum missum [quod] abbas Alfanus quesivit, et totidem sacramentoiuraverunt, ut ipse abbas Alfanus salvus ingrederet etsalvus regredere faceret. Cum vero Alfano missum redisset, etomnia que acta gesserat intimaret, statim ipse Alfanus cumpaucis venit Salernum. Dum portam ipsius civitatis introysset,palaciumque properare voluisset, callidus ille Rofrit principihuiusmodi verba depromsit: "Mi princeps, sacramentum completumest; sanus urbem ingressus est, sospes regrediat, atque inpatibulo suspensus intereat, quatenus nempe fama eius pervoletundique, ut talia committere minime audeat. " Hec cum audissetprinceps, turpiter eum complehendi iussit atque non procul abipsa civitate super mare subtus via que Nuceriam Veterimquepergit, cavato ligno eum suspendere iussit. Dum vero famuliiussa principis fecissent, atque eum nimirum complehendissent,ipse denique, ut ferunt, valde eos exorabat, quatenus cum eolente silicet pergerent, atque psallendum usque ad locum pervenit,et sic exiciale morte defunctus est. Atque ut nonnulliferunt, ab illo tempore gelu glaciesque in tellure videlicet Salernodecedit ad fruges demoliendum.


70. Questionem aliquam de periurio libet me huic ystorie intexere, ut possit quilibet agnosci omnimodo, quam valde sit metuendum spernere iuramentum; atque preclarissimum doctorem episcopum in medium obiciam Augustinum: "Tam magnum peccatum est falsum iurare, ut propter reatum false iuracionis Dominus prohibuerit omnem iuracionem. Cur enim dictum est:
"Non periurabis. Ego autem dico vobis, non iurare omnino, nec per celum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pedum eius est, nec aliud quodcumque iuramentum; nec per caput tuum, quia non potes facere capillum tuum album aut nigrum; sit autem in ore vestro: Est, est; non, non. Si quid amplius est, a malo est. " Dicit aliquis cum ergo Dominus iuravit, quare dominus Christus suis iurare prohibuit? Dico quare; non est peccatum verum iurare, sed quia grande peccatum est falsum iurare, longe est peccato falsum iurandi qui omnino non iurat.

Dominus ergo qui prohibuit iurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Aliquando et nolens homo periurat, cum verum putat esse quod iurat; non est quidem tantum [quantum] peccatum, quantum eius, qui scit falsum esse, et tamen iurat. Herodes infelix, ne Deum offendere periurando, Deum offendit seviendo. Ecce puella petivit capud sancti Iohannis; quid facere debuit Herodes? Consilium illi demus. Si dixerimus: Parce Iohanni! periurium suademus; si dixerimus: Noli periurare! ad scelus implendum provocamus.

Antequam ergo veniatis istud vim incipite, tollite de ore vestro temeritatis iuracionem. Occurrit mihi tale exemplum. Iuravit sanctus David, Nabal occisurum se esse; incautus fudit in oracionem et cepit ire, ut facere quod iuraverat. Occurrit ei Abigail, uxor Nabal, rogavit flexis genibus, flevit amare, sanguinem revocavit. Ecce sanctus David non quidem iratus sanguinem hominis fudit, sed eum falsum iurasse negaret quis poterit? De duobus peccatis elegit minus, sed minus fuit illud, in comparacione peioris. Si quis autem te provocaverit ad iuracionem, ut sibi existimet satisfieri posse, si iuraverit, de illa re quam te putat commisisse, et forsitan facinora maneant in illo mala suspicio, si iuraveris tu, non sic peccas, quomodo ille qui te provocavit. Quicumque homo provocat ad iuracionem et scit eum falsum esse iuraturum, vincit homicidam, quia homicida corpus occidit, ille animam, immoduas, animas, et eius quem iurare provocavit et suam. Scis verum esse quod dicis, falsum esse quod ille dicit, et iurare compellis, et iurat et perit, tu quid invenisti? Immo [quia] et tu peristi, qui de illius morte saciare te voluisti. At illi quid dicam, quod numquam dixi caritati vestre. Fuit hic homo simplex quidam bene fidelis a multis nostris cognitus Tutus Limeni vocatus. Ab illo audivi quod dico. Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei debebatur, et hominis fidei se commisit; commotus provocavit eum ad iusiurandum. Ille iuravit, iste perdidit, sed isto perdente, ille periit. Dicebat ergo iste Tutus Limeni ipsa nocte exibitum se fuisset ante iudicem (et) in magno impetu atque terrore pervenisset ad presidentem excelsum quendam et ammirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, iussum fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis: "Quare provocasti hominem ad iuracionem quem sciebas falsum esse iuraturum? " Respondit ille: " Negavit mihi rem meam. " Ipse dixit ei: "Et melius rem tuam quam exigebas perderes quam animam hominis falsa iuracione perimeres. " Prostratus iussus est cedi; cesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia plagarum apparerent. Sed dictum illi, posteaquam emendatus est:
" Parcitur inocencie tue; de cetero cave ne facias. " Fecit ille quoddam magnum peccatum, et emendatus est; sed multo gravius peccatum faciet, qui post istum meum sermonem et exortacionem tale aliquid fecerit. " Nunc que ommisimus iterum retexamus, et de periurio pauca promsisse sufficiat.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03