Logo di Reti Medievali 

Didattica

spaceleftMappaCalendarioDidatticaE-BookMemoriaOpen ArchiveRepertorioRivistaspaceright

Fonti

Antologia di cronache italiane altomedievali

a cura di Luigi Andrea Berto

© 2000 – Andrea Berto per "Reti Medievali"


Chronicon Salernitanum (71-80b)

71. Dum vero ipse princeps post factum facinum cum non paucis ex Salernitana urbe foras ad exercitandum deveniret, atque Lirinum fluvium transmearet, Rofrit ille callidus huiusmodi est ei locutus: " Retro mi aspice princeps, et nefandum pendentem cerne Alfanum. " Cum talia ipse princeps fecisset, statim una ex eius suris obriguit, atque ab illo iam tempore sospes exinde minime fuit.


72. Per idem tempus Agarenorum gens cum iam Siculorum provintiam aliquantos (tenerent) annos pervasam, iam fretum conabantur transire Italia occupundam. Dum vero cum multitudine navium fletum eundem transmeassent, sine mora Brindisim civitatem pugnando ceperunt. Sed dum Sicardi factum fuisset cognitum, statim immensam multitudinem Langobardorum coadunare iussit, et dum nimirum in unum sunt congregati, ipse princeps huiusmodi exorsus verba: " Eia mei nimirum fideles, extote fortes in bello atque Agarenorum gens nefanda nempe attribere colla; sit in sufragium Dei genitricis virginis. " Atque (et) hec dicens, non procul ab ipsa civitate cum ipsis pariter properavit, et illis relictis, cum paucis Beneventum revertitur.

Cum vero adissent Brindisim, astutissima Agarenorum gens non procul ab ipsa civitate foveas faciunt, et se deintus nimirum communiunt. Dum hac illac catervatim Langobardi denique graderent, ipsi immensam multitudinem cernentes, aforis in patulo minime exiebant. Set accidit, ut una die post prandium tubis clangentes, voces magnas emictentes ac perstrepentes, Agarenorum exercitu exiit, ubi occultas foveas erant, atque inibi ad bellum (se) preparabant; dum nescientibus Langobardi ipsa decipula, forti animo super eos irruerunt, ut eos nimirum attriberent. At illi retro terga dantes, et Langobardi eos sequere non desinentes, pars ex eis maxima in foveis cecideiunt; reliqui terga dantes, Agareni eos nimirum necaverunt. Ibi maxima pars Beneventanorum Salernitanorumque vel de ceteris aliis civitatibus perierunt, tantique ibi viri fortes per contentionis malum et improvidentiam debellati sunt, quanti possent per unum consilium et salubri concordia multa milia prosternerent emulorum. Cum vero confusi sua arba repeterent, atque Sicardus multorum coadunare iussisset hostium, audito hoc, Agarenorum exercitum urbem ipsam [ipsam] in qua morabant, igne cremarunt atque Siciliam adierunt.


72*. Circa hec tempora Amalfitanus populus Salernum per vim transvectus est in hunc modum, sicuti subsequens sermo declarat. Facta est non minima dissensio inter utrumque populum, Amalfitanum videlicet et Salernitanum. Itaque dum sui regni gubernacula prefatus princeps moderantissime gubernaret, et primi civitati eius consilio et fortitudine summa pollerent, quidam Amalfitanorum maiores natu linquentes natalem solum, huius se dominatui sponte propria subdidere.

Qui cum ub eo infinita dona perciperent, missis clam nimirum epistolis atque blanditiis suos semper affines utque germanos monebant, quatenus propria linquerent et ut predicta dona quantocius festinarent.

Qui cum talibus, ut dictum est, diu monitis iterarentur, nequaquam huius rei acquiescere maluerunt. Interea factum est, ut Tireni equoris insulus Ausonieque universu locu idem princeps circuiret, quatenus corpora sanctorum, quotquot invenire posset, Beneventum devito cum honore defferret, atque per idem tempus ex insula Liparitana Bartholomei beati apostoli corpus Beneventum cum magno tripudio deferri iussit.

Cum talia Amalfitani cernerent et metuerent, ne forte a propria frustarentur patrona, Silicet Sancta Trophimenis, qui in portum Reginum illo denique tempore eius sacrum corpus degebat, plebem iam dictam inito consilio, dantes operam natu maiores Amalfitanorum, antequam ipsa civitas ub inclipta Langobardorum gente desolurentur, ablata est a propria aula. Natica pinus cum ingenti honore Amalfiam deveniunt, utque in ecclesia beatissime virginis Marie eius sacrum corpusculum honorifice collocaverunt. Sed dum eius sacrum corpusculum Amalfiam transvectum fuisset, una mulier impudencior ceteris ex menbris illius fecit rapinam, furtim queque poterat diripuit. Expleto igitur octavo diei cursu, in tempesta noctis quando sopore gravi corpora fessa premuntur, in extasi Petrus Amalfitanus episcopus positus, videns in visione iam dicta martire Christi rubicundo pallio coopertam atque compellucionem minuci dicentem: " Cur episcope meum temere tumulum ausus es violare, pariterque meum cunctis corpusculum revelare popellis, et ex corpore meo quosdam artus violenter devellis? Nempe quia nullus pudor mei ergo fuit, scias te (in) proximo moriturum cadaverque tuum ex sepulchro expellendum. "


73. Hiis namque premissis, cum non multo post ipsius terre desolacionem immineret, Langobardorum falans cum magna audacia a predicto Sicardo principe absolutam Amalfiam devenit, atque ipsa civitate sine humano sanguine effusione est silicet capta ac depopulata. Huius siquidem civitatis loca dum hac illac lustrando pergeret, circuirent cubiculorum penetralia et aditus ecclesiarum, si forte thesauros occultos invenirent, presertim cum opibus plurimi essent ditati, tandem aliquando veniunt ad locum, ubi episcopus e vicino sepultus iacebat; qui dum sperare ob frabice recentis obstacula, quod in presulis tumulo aurum argentumque laterent, confrengentes invenerunt episcopi cadaver iam fetidum in monumento, compage corporis et pene membris omnibus solutum. O incomplehensibile Dei iudicium! Turba omnis retro cohacta est, et sepulcrum dimissum est patens. Peracto igitur excidio, cunctisque meniis dirrutis civitatis, adhuc ibidem civibus commorantibus, canes rubido ore latrantes, maturo cursu currentes abstruhunt ex tumulo predictum cadaver episcopi, uti baticinatum fuerat a sancta Christi martira eidem episcopo hac revelatum, quod nos plenissime omnia super nimirum diximus.


74. Langobardi denique omnia que in ornatum illius ecclesie ac illorum edibus invenerunt, diripientes, necnon sacratissimum corpus sancte martiris Trophimenis secum nimirum gestantes.

Ita factum est, ut per circuitum cuncta depopularentur, non solum civitatis municio intrinsecus, sed eciam extrinsecus predia cuncta concisionibus subiucerent; et sic magno tripudio Salernum perveniunt, atque iam dictum sanctum corpusculum per iussionem iam dicti principis cum debito honore Beneventum perducitur. Revera dum una contererentur, unusque fieret populus Salernitanus Amalfitanusque, et ipse princeps conabatur, quatenus Salernitanis cum Amalfitanis inter se inirent conubia, ut unum efficerentur populus, donisque plurimis utrique augerentur, tamen penitudinem moti ob Langobardorum stropham, qui eos principi concusabant, quod duci Parthenopensi quidam Amalfitanorum flecterent capud.


75. Dum talia peracta fuissent, idipsum eminentissimum suum germanum Sikenolfum Beneventani concusare ceperunt, addentes, quia omnimodis satagens, quatenus honorem principalem arripiat. Qui dum huiusscemodi dicta princeps Sicardus audisset, immo incuranter talia credidit, et omnimodis conabatur, qualiter eum de iam dicta gloria deviaret. Quid multa dicam? Eum complehendi iussit, atque eum invitum clericum fecit; feruntque alii, ut dyaconatum honorem eum per vim silicet sublimasset, necnon et evangelium in ecclesia eum legere fecisset, et postremum vinctum illum Tarentum misit, et in ardua custodia retrudi iussit, qui fuit holim ad receptum pluviale aqua constructa, que nos cisternam nuncupamus.


76. Hiis ita patratis, princeps idem cum non paucis suis fidelibus ludus causa seu arte venacionis in predio Labellaniensi devenit. Qui dum morarentur atque sua coniuge ibidem ascire fecisset, atque seperrime exercitandum cum suis iret, una die accidit, ut sub tentorio resideret atque in conca argentea pedes lavaret. Factum est, ut ante iam dictum tentorium quidam vir cum famulum suum transiret, atque verso capite denique vidit. Dum illa denique cognovisset, ut eam nudis vidisset, mox talia suo viro intimavit, adnectens: " Si exinde me non vindico, morti incumbo. " At princeps ait: " Exinde fac, ut comparet voluntati tue. " Illa potestate accepta, statim famulos suos clam Beneventum misit, quatenus iam dicti viri uxorem cum verecundia ad eam assciret. Dum famuli eius talia fecissent, atque usque ad suras vestimenta abscidissent, eamque aduxerunt ubi tenctoria ficta degebant; dum eam cernisset principissa, ipsa statim per tota castra deportare iussit.

Cum deportata fuisset ad locum ubi vir eius manebat, atque cum suis coetaneis ad tabulam ludebat, protinus suus germanus huiusmodi ei adlocutus: " Mi frater, aspice et dedecus tue coniugis cernet " At ille nil ei respondit; erat enim ardens in animo suo, atque ipsum ad tabulam ludebat et minime eam videlicet vidit. Alia nempe die princeps idem, (ut) mos est, cum suis optimatibus cum accipites iuxta aquosa loca gradiebant, quatenus quaslibet aves caperent. Qui dum accipitem suum, ut fama est, micteret et una cruribus longibus avem captasset, ad castra reversi sunt. Dum temptorium ipse princeps adisset, vir ille cuius uxore fedata fuit, hac illac discurrebat, quatenus invenire virum qui eum adiuvaret ad vindicandum suum dolorem. Sed cum non paucis de ipsa re ad illum adnecteret et vicissim inter se exinde sermocinaret, factum. est, ut Nanningo inde transire. Quem cum eum vidissent, protinus eum vocaverunt atque ei omnia intimaverunt. Ille ut talia audiens, nimis gavisus est adnectens: " Nisi extimplo talia commictimus, statim eius diccioni illud videlicet intimabo. " Illi vero statim ad eius tentorium venerunt, atque abstracto gladio, non paucis plagis eum videlicet peremerunt. Ferunt namque nonnulli, quod dum ipsi tentorium introyssent, et ipse princeps Nannigonem ibidem cernisset, taliter fertur dedisset responsum: " Misericordiam, ait, Naningo nunc mihi facite. " Ille denique respondit: " Mihi minime mea facinora Deus indulgeat, si ego indulsero tibil " Et sic evaginato gladio, eum penitus sauciavit, atque nimirum de hac vita extincxit. Suam coniugem, Adelchisam nomine, de qua iam supra diximus, cum verecundia consanguineos suos Beneventum deducunt. Et merito; per vim illa suumque virum multa incomoditatem aliorum intulerunt; necesse fuit, ut quandoque et ipsi peiora horum perciperent. Agunt plane non pauci, ut verius est; quod ipsa Adelchisa filia fuisset Dauferii, qui cognominatus fuit Mutus propter impediciorem sue lingue, et (non) vivente princeps Sico, suum filium per ordinem quod supra diximus, Sicardum eam videlicet (cepit) uxorem.


77. Igitur dum Sicardus fuisset extinctus, Beneventani quidam Radechis principe sublimarunt; tenuit principatum totum fere duobus et dimidium annum. Sed ut mox est principibus seu regibus, in sui inchoacione honoris pluris ex sua urbe idoneos viros exturbant, sic ille conatus est facere, atque non paucis ex Beneventanis exiliantes, inter quos Dauferius cognominatus Mutus cum suisque natis, (atque) in finibus pervenerunt Nuceriam in loco ubi Forma dicitur.


78. Comperta igitur evidencius principis morte, populus Amalfitanus illico sanctuariis Dei ornumenta diripientes, igneque subposito antiqua civitatis menia concremantes, cum ingenti gaudio ad propria sunt reversi. Agebant vicissim inter se: " Ille qui nobis opes [qui] varias tribuit habundanter, extinctus est; veniet ignotum nostrum aliud, in servitutemque nos videlicet opprimet, filiasque nostras tollet et suis servis dabit. " Proinde Salernum liquerunt atque propria redeunt, atque, ut diximus, opes varia abstraunt, ditatique sunt valde, quia illo in tempore per sua predia Salernitani degebant, et mensis Augusti illo tempore percurrebat; proinde talia Amalfitani videlicet operarunt.


79. Exiliati interea dum aliquo tempore perdurassent, novissime iam dictus Dauferius una cum Guaiferium Maioque suis filiis clam legacione Salernitanis mittunt, asserentes: "Tam preclarissimam civitatem qualem vos optinetis, et sub dicione Beneventi persistitis, valde etenim videtur esse ignavia! Si vestre nobilitati comparet, clam Tarentum mittamus, quatenus, annuente Deo, Sikenolfus illuc accersiamus ipsumque principem sublevemus, et nobis vobisque tunc felicius fore, cum tante dignitatis fastigium optinemus. " Dum in hunc modum relatum Salernitanis fuissent, exinde gavisi sunt adnectentes: " Talia valemus minime facere, nisi si suffragium Amalfitanorum optinemus; forsitan per mare ipsum videlicet furamus. " Quapropter Amalfiam miserunt, necnon per epistolam in hunc modum verba promserunt: " Incendia; rapinis, aut qualiscumque incommoditate in nostra urbe gessistis, fiat vobis dimissum; unum est quod petimus tantum, ut secrete omnimodis. nobiscum decertetis, forsitan Sikenolfus germanus defunti nostri principi erga nos, optinere valemus. " Ut talia Amalfitanus populus comperit, valde gavisus est, atque ut id fieret omnimodis gradiebatur, et inter se iusiurandum exinde sunt firmati; et partim Salernitanis partimque Amalfitanis navim ascendunt iterque arripiunt. Set cum Tarentum adissent, partim ex eis urbem ingressi sunt, partim in nave relicti sunt. Dum mixti Salernitani cum Amalfitanis per civitatem illius plateis graderentur, necnon mercimonia secum nimirum gestantes, fictilia vasa sive alia qualibet re, et tota die properarent quasi negociatores, dum finem diei data fuisset, illi, ut diximus, hac illac vagabantur quasi incerti, et huiusscemodi emictebant voces, quatenus aliqui eorum darent mansionem. Set dum approximassent ubi ipsi carcerarii degebant, voces claras emictebant. Hec aures carcerarii audientes, idipsum et ipsi voces emiserunt asserentes " Scopis mandatum domum nimirum habemus; venite et hac nocte hic manete, et quolibet munus exinde date. " At illi dixerunt: " Et vobis damus munera et grates referimus multas. " Dum illorum domum Salernitani Amalfitanique ingressi fuissent, statim plures numismatibus carcerarii dederunt dicentes: " Ad forum pergite, dapesque nobis emite necnon et precipua vina [vina] diversisque poccionibus, quia valde sumus fexi longo ytinere gradientes. " At illi accepto precium, adhierunt forum. Erant tunc ipsa civitas opulentissima minimeque ab Agarenis adhuc actrita. Qui dum carcerarii remeassent, deferentesque secum vina precipua variaque poccionum genera cibariaque optima. Cum vero Salernitani cum Amalfitanis carcerariique simul recumberent atque vicissim, ut mos est, verbis protelarent, Salernitani Amalfitanique hac arte carcerarii deluserunt. Pocula aqua implebant, et ipsi eam videlicet propinabant; carcerarii putantes, ut sicut hii de vino biberent, similiter bina optima et ipsi nimirum potabant. Et dum essent valide temulenti madisque omnimodis, taliter fertur verba promsisse: " Nos opprimit sopor, iam denique dormiamus. " Salernitani agebant: " Iterum optimum vinum potemus. " Illi iam demens effecti dixerunt: " Nimirum sic faciamus. " Statim ablata sunt vascula plena, at illi funditus ea quippe potarunt, et ibidem in terram ad dormiendum se prostraverunt. Dum vero Langobardi Amalfitanique talia cernentes, e vestigio cum omni sollicitudine arte qua poterant, carcerem ingrediuntur. Set dum Sikenolfus talia comperisset, pavor opprimit eum; putabat nempe, ne forte emuli eius essent, qui eum sepe nimirum angebant. Sed cum ei Salernitani omnia intimassent, et quare ad eum venissent, recepid vires. Sic denique Dei nutu foras eum abstrahunt et mature ad navem deducunt, atque cum omni nisu satagebant, quatenus Salernum in proximo adirent. Quid multa dicam? Annuente Deo, sulcantes equora mare tranquillo obanterque Salernum veniunt, atque ipsum Sikenolfum principem sublimarunt.


80. Adelchisi Rofrit filius apud Beneventum omnimodis satagebat, forsitan aliquo modo principalem honorem invaderet; et suum cognatum Landolfum, comitem Capuanum, exinde eum videlicet omnimodis adiuvabat. Factum est una die, ipse Adelchisi valneum perrexisset, atque cum non paucis suis coetaneis iuvenibus palacium adissent; cum eos cuneatis per palacium principis Radechisi gradientes conspicerent, valde iratus est, atque cum sevicia taliter fertur verba promsisset, inquiens ad suos:
" Protinus gradite, eumque cicius nimirum complehendite, moxque per fenestras palacii foras dimictite, quatenus lapsum ex alto sine mora intereant. " Cum vero suis famulis talia fecissent, atque iam dictus Landolfus talia [fecisset] cernisset, excusacionem moxque intulit, inquid: " Subitaneus dolor precordia mea nimirum invasit. " Atque curvus per palacium gradiens, quasi minime recte ambulare valeret, et sic usque ad suam pervenit; domum, moxque ascenso equo, cum non paucis suis fidelibus Capuamque properavit; agebat quippe: " Nequaquam sinat me Deus habitare in urbe, unde de alto homines precipitantur. "


80a. Sikenolfus dum talia audisset, statim Landolfo intimandum direxit, quatenus cum ipso pacem iniret. Ille vero ut talia audiens, valde gavisus est, atque ei in responsis omnem voluntatem silicet adimplevit.Idipsum Aggerenciam Cumsamque intimandum misit, quatenus suus cognatus Ursus, qui preerat Cumsinis, necnon suum alium cognatum Radelmundum, qui et ipse illo in tempore Aggerentinis preerat, venirent, et cum ad optinendum Salernitanum principatum omnimodis adiuvarent. Illi talia audientes, magno gaudio sunt exinde repleti, moxque cum suis Salernum venerunt, et principi Sikenolfi iusiurandum iurarunt. Ut talia Radelchisi Beneventanus princeps comperit, nimis iratus est, omnisque Beneventanis furore repleti sunt, et necnon et ad bellum sunt preparati, adnectentes: " Nituntur nobis iugum imponere in cervicibus nostris; pugnemus, qualiter colla attribere valeamus; nostri denique incole adversus nos consurgere metuant! " Vereor, ne a quodam sophista reprehensionem habeamus. Incole sive advene utique adventicii perhibentur, que cuncta ex vocabulo Greco quod est /gr paricos /gr in sacris licteris habemus interpretata. Ex hii derivantur nomina incolatus et inquilinatus. Trahit autem inquilinus sicut et peregrinus nonnumquam dativum casum, ut Augustinus de reprobis: " Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini non huic terre sed populo Dei. " Hec me dixisse sufficiat, nunc que omisimus delicacius perquiramus.


80b. Radelchisi collecta multitudinem hostium — et ut plurimi ferunt, cum equitibus viginti duo milia fuerunt – Salernum pervenit. At Salernitanis, Capuanis, Aggerentinis, necnon et Comsinis et Amalfitanis cum magno apparatu exierunt obviam eis, et aut procul a Salernitana civitate bellum nimirum inchoarunt. Sed Sikenolfus princes cum ceteris suis forti animo pugnantes, undique et Beneventanis inferebant denique clades; atque non paucis ex eis sauciati in terra prostrati sunt, et non exiguis ex eis extincti sunt. Dum Beneventanum exercitum suorum interitum conspiceret, in fugam conversus est, relinquentesque omni superlectili, vix ex eorum manibus absque armis fugierunt. Set dum Salernitani eos persequi non desissent, plurimi ex eis conprehenderunt, atque cum magno triumpho propria reddiunt, (auferentes) secum spolia multa, ditatique sunt valde. Idipsum Sikenolfus valido exercitu congregans, sine mora Beneventanas fines invadunt. Sed dum Beneventani fuissent cognitum, repente ex urbe egressi sunt, contra Salemitanos totis viribus pugnaturi perveniunt. Dum utreque acies approximassent, moxque bellum inchoant, tandem Salernitani terga dantes, quamvis ex eis non pauci sauciati, suas repedant fines.

© 2000
Reti Medievali
UpUltimo aggiornamento: 27/04/03